IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 5, C. 1
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 5, C. 1
QUID SIT RAPTUS.
Raptus autem sic definitur: "Raptus admittitur, cum puella violenter a domo patris abducitur ut corrupta in uxoremhabeatur, sive puellae solummodo sive parentibus tantum sive utrisquevis illata constiterit".
Sed potest obici. 1. Ponatur quod abducta sit, non "ut corrupta in uxorem habeatur", numquid non est dicendus raptus? Quod videtur ex praedicta definitione. — Sed obicitur in contrarium: Qui abducit a domo patris ut corrumpat nec habet intentionem contrahendi cum ea, nonne magis iniuriatur? Et aliud genus peccati carnis non determinatur; restat ergo quod et hic raptus dicitur.
2. Praeterea, ponatur quod aliquis promissionibus seducat aliquam et abducat eam sponte a domo patris et postea opprimat eam et deinde de consensu parentum dotata in uxorem ducatur; videtur quod non sit raptus per iam dictam rationem: neque enim "puellaeviolenter a domo patris abducitur" neque violentia "parentibus" infertur ; non ergo dicetur raptus secundum iam dictam rationem. — Contra. Oppressit eam; ergo est illata ei aliqua violentia.
3. Praeterea, aliqua puella potest esse desponsata et post, ipsa nolente, est ab eo cognita sive vis est ei illata: numquid huiusmodi peccatum carnis dicetur raptus? Non videtur: cum enim desponsata fuit, consensit in carnalem copulam; ergo iure suo usus est, cum cognovit eam; non ergo dicetur raptus. — Contra. Vim intulit puellae ut eam corrumperet ; ergo est raptus.
4. Praeterea, Isidorus, in libro Etymologiarum: "Raptus est illicitus coitus a corrumpendo dictus". Sed sic videtur hic; ergo est raptus.
[Solutio]: 1. Ad primum dicendum quod, licet non habeat intentionem contrahendi cum illa, dummodo per violentiam corrumpatur, raptus dicetur. Sed quod posuit in definitione "ut corrupta in uxorem habeatur", ad minorationem iniuriae dicitur, non quod aliud genus sit peccati carnalis.
2. Ad secundum dicendum quod, licet puella consentiat in abducendo de domo patris et parentes post cognitionem carnalem consentiant, nihilominus dicendus est raptus, quia accipitur per similitudinem rapinae. "Rapinaenim dicitur dupliciter fieri: aliquando enim res ipsa rapitur, aliquandoipsius rei usus tantummodo eripitur violenter. Res ipsa tunc rapitur, cum violenter a dominoeripitur ut in perpetuum teneatur; aliquando non res ipsa affectatur, sed usus eius, domino prohibente, violenterusurpatur". Similiter est de raptu; raptus enim dicitur dupliciter: vel "cum puella de domo parentum violenter abducitur" vel cum voluntarie recedens per violentiam opprimitur. Hoc ergo ultimo modo dicetur raptus, "quia florem virginitatis puellae renitenti violenter eripuit", licet non dicatur primo modo raptus. Unde ad similitudinem rapinae usus dicitur hic raptus, non ad similitudinem rapinae rei.
3. Ad tertium dicendum quod si desponsatio praecessit, si eam rapit, non dicitur raptum committere, sicut dicit Gelasius Papa: "Lex illa praeteritorum principum, ibi raptum dixit esse commissum, ubi puella, de cuius antenuptiis nihil actum fuerat, videtur abducta". Quia ergo iure suo quodam modo utitur, a raptu excusatur. Sed, licet non committat raptum, peccat tamen aliter, iniuriam faciendo nuptiis: "libera enim debent esse coniugia", sicut habetur Extra, De sponsalibus, Requisivit. Nec sequitur, si fuerit ibi aliqua violentia, quod propter hoc sit ibi raptus, sed si fuisset violentia sine iure praecedenti.