Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 5, C. 2

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 5, C. 2

UTRUM RAPTOR POSSIT DUCERE, QUAM RAPUIT.

Secundo quaeritur si raptor possit eam ducere quam rapuit vel si peccat contrahendo.

Quod non possit, videtur. 1. Dicitur enim in Concilio Meldensi: "Placuit ut iiqui rapiunt feminas vel furantur velseducunt, eas nullatenus habeant uxores, quamvis eispostmodum conveniant auteas dotaverint velnuptialiter cum consensu parentum suorum susceperint".

2. Item, Hieronymus: "Filia deprehensa a viro in civitateet illi per vim copulata, si non fuerit voluntas patris, detrahet eama praedicto viro et tradet eam alii et dotabit eam et legitima erit". Ex quo videtur quod raptor peccet contrahendo cum ea quam rapuit.

3. Ad idem dicit Symmachus papa: "Raptores viduarum vel virginum ob immanitatem tanti facinoris detestamur, quospro nefandissimi criminis atrocitate acommunione suspendi praecipimus". Ex quo accipitur quod illegitimi sunt raptores ad contrahendum.

4. Item, Gregorius: "Si quis viduam vel virginem rapuerit vel furatus fuerit, cum suis faventibusanathema sit". Et dicitur in Deuter. 22, 25-26: "Si in agro repereritvir puellam, quae desponsata est, et apprehendens concubuerit cum illa, ipse morietur solus, puella nihil patietur nec est rea mortis, quia sicut latro consurgit contra fratrem suum et occidit animam eius, ita puella perpessaest".

5. Praeterea, violentia in raptu opponitur per se consensui coniugali; ergo qui violentiam huiusmodi facit, indignus est matrimonio; ergo talis non potest contrahere matrimonialiter cum illa quam rapuit. — Praeterea, si consensus in ipsam raptam faceret matrimonium, matrimonium autem superveniens dissolvit sponsalia cum aliena persona, secundum hoc huiusmodi consensus in raptam dissolveret sponsalia; sed hoc non videtur, per hoc quod dicitur in Canone: "Desponsatas puellas et post ab aliis raptas placuit erui et reddi eis quibus ante fuerant desponsatae, etiam si eis a raptoribus vis illata fuerit".

Contra. a. Ex Concilio Meldensi: "Raptae parentibus legaliter restituantur; peracta vero poenitentia, si aetas incontinentiam exegerit, ex utriusque placito coniugio socientur". Ex quo habetur quod potest cum ea contrahere. Similiter videtur per hoc quod dicitur Deuter. 22, 27-28 in fine.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod, secundum quod dicitur in Canone, ex conditione raptus non est persona raptoris conveniens, in quantum huiusmodi, copulari raptae, "antequam vitium rapinae aboleatur. Sed, cum illa patriae potestati fuerit restituta et raptor suae rapinae poenitentiam egerit et voluntas parentum in unum convenerit, non prohibentur ad invicem copulari".

[Ad obiecta]: 1. Ad obiectu ut autem in contrarium dicendum quod illud quod dicitur in praefato Concilio, in detestationem illius criminis dictum est, sed abrogatum est; vel potest intelligi de illis quae desponsantur aliis.

2. Ad illud vero quod dicit Hieronymus, dicendum quod hoc intelligitur cum voluntas parentum contradicit et ipsa est adhuc sub potestate parentum.

3. Ad tertium vero dicendum quod illud quod dicitur de raptoribus, quod suspendendi sunt a communione, hoc dicitur propter immanitatem criminis quousque egerint poenitentiam. Si vero fuerit peracta poenitentia, non negatur quin possint ad invicem contrahere, sicut habetur in Extra, De raptoribus.

4. Ad quartum dicendum quod illud similiter dicitur in detestationem criminis.

5. Ad quintum dicendum quod secus est de raptu illarum quae aliis sunt desponsatae et de raptu illarum quae nondum sunt desponsatae. Si enim aliis fuerint desponsatae, restituendae sunt eis: violentia enim facta non aufert ius sponsalium, quod habuit ille qui desponsavit, cum non intervenit consensus ipsius mulieris raptae nec vere nec praesumptive.

PrevBack to TopNext