IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 5, C. 3
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 5, C. 3
DE POENA ILLORUM QUI PARTICIPANT IN RAPIENDO.
a. Quod autem puniantur morte, videtur, per simile. Qui enim agunt et qui consentiunt eadem poena sunt puniendi ; sed raptores secundum legem Deuter. 22, 25 puniendi erant morte; ergo participes in raptu; quod autem raptor ita puniatur habetur in Deuteronomio.
b. Praeterea, habetur in Canone quod "raptor publica poenitentia" est mulctandus; similiter potest argui de iis qui participes erant in raptu.
c. Praeterea, ex Concilio Chalcedonensi habetur quod cooperantes ipsis raptoribus, "si clerici essent, deciderent et proprio gradu, si vero laici, excommunicarentur".
Ex quibus omnibus colligitur quod poena infligenda est illis qui participes sunt in raptu. Sed videtur contrarium, 1. quia aliquando parcitur raptari propter ipsum bonum coniugii; similiter in favorem ipsorum coniugum videtur quod parcendum sit aliquando illis qui participes erant in raptu.
[Solutio]: Ad quod dicendum: quod primo dicitur, regulariter intelligitur; ex causa tamen alia supervenienti potest mitius agi vel cum ipso raptore vel cum ipsis qui erant participes. Aliquando etiam, etsi non fuerit raptus, sed attentatio, etiam ipsa attentatio est causa maioris poenae, sicut dicitur in Canone, et est lex Ioviniani in Codice: "Si quis, non dicam rapere, sed attentare tantummodo matrimonii iungendi causa sacratissimas virgines ausus fuerit, capitali poena feriatur".