Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 6, C. 1

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 6, C. 1

QUID SIT INCESTUS.

Definitur autem sic: Incestus est lubricum carnis contra consanguinitatem vel affinitatem commissum. Aliquando autem sumitur largius, ut comprehendat in se lubricum carnis quod est contra votum. Definit autem Isidorus sic incestum: "Incestus est consanguinearumvel affinium abusus", vel ubi est iustitia publicae honestatis, sicut habetur XXXV, quaest. 3, "Neceam".

Sed potest quaeri quare unum commune est peccato carnis, quod est in abusu consanguinearum et in abusu affinium, cum vinculum affinitatis et consanguinitatis sint vincula diversa. Ex quo videtur quod peccatum carnis, quod est contra illa duo vincula, duas contineat species peccati carnalis.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod sub eadem specie continentur propter hoc quod unum vinculum quodam modo respicit alterum et quadam consimilitudine se habent.

PrevBack to TopNext