Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 6, C. 2

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 6, C. 2

UTRUM INCESTUS SIT MALUM SECUNDUM SE.

Secundo quaeritur utrum incestus sit malum secundum se.

Quod non, videtur. 1. Nullum enim malum secundum se potuit bene fieri; sed illud, quod dicitur incestus, potuit bene fieri; ergo non est secundum se malum. — Probatio minoris est, quia incestus contra consanguinitatem est, cum frater coit cum sorore vel cum sua cognata cognatus; sed huiusmodi copula carnalis antiquitus bene fiebat; ergo non est malum secundum se.

2. Item, ponatur quod defecisset genus humanum, sicut fuit tempore Noe. Numquid tunc, si superstites essent cognatus et cognata vel frater et soror, diceretur esse licita copula carnalis?

3. Item, incestus introductus est ex prohibitione Ecclesiae; ergo non est malum nisi quia prohibitum est ab Ecclesia; si ergo cessaret prohibitio, non esset malum, sicut fuit de abbreviatione graduum consanguinitatis: prius enim erat illicitum contrahere in quinto gradu vel sexto, post Concilium autem licitum est; si ergo sic constituisset Ecclesia de tertio gradu et quarto, videretur similiter licitum.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod incestus, in quantum huiusmodi, malum est secundum se, quia transgreditur limites ratione vel lege Dei sive auctoritate Ecclesiae determinatos post multiplicatam naturam. Et ideo non fuit incestus in generatione Adae, cum frater coibat cum sorore: adhuc enim limites non erant positi nisi inter filium et matrem et filiam et patrem, sicut dicitur Gen. 11, 29. Postea vero facta multiplicatione ampliori generis humani, exclusae sunt personae aliae et factae sunt illicitae quae prius erant licitae, sicut habetur in Levit., ubi enumerantur illae personae, et sunt plures numero, sicut ibidem dicitur; et enumerantur duodecim, et est numerus ille sumptus tum ratione consanguinitatis, tum ratione affinitatis. Procedente vero tempore, secundum constitutionem Ecclesiae facta est ulterior multiplicatio et plures factae sunt personae illegitimae ad contrahendum. Et hoc modo dicitur incestus in quolibet statu esse malum secundum se et peccatum, licet, quod nunc reputatur incestus, aliquo tempore non reputaretur.

[Ad obiecta]: 1. Et per hoc solvendum est illud quod obiectum est. Incestus enim nunquam potuit bene fieri, sed copula carnalis inter illas personas, quae nunc sunt prohibitae, illo tempore, quo non erant prohibitae, potuit licite fieri, nec tamen incestus, in quantum huiusmodi, poterat licite fieri.

2. Ad secundum vero dicendum quod, si deficeret genus humanum, non consimiliter esset modo sicut tunc fuit ut sua auctoritate posset cognatus cognatam cognoscere, sed dispensatione divina illud, quod modo est illicitum, fieret licitum. Auctoritate ergo divina licitum esset quod sua auctoritate esset illicitum.

3. Ad ultimum vero dicendum quod non tantum fuit constitutio Ecclesiae in causa, sed quaedam convenientia naturae cum ratione gratiae superaddita. Et hoc videtur tangere Augustinus, in libro De civitate Dei, ubi dicit: "Habita est ratio rectissimacaritatis, ut homines, quibus esset utilis atque honestissima concordia, diversarum necessitatum vinculis necterentur nec unus in uno multas haberet, sed singulaespargerentur in singulos acsic propter socialem vitam plurimae plurimos obtinerent: pater quippe et socer duarum sunt nomina necessitudinum. Dum ergo quis habet alium patrem, alium socerum, numerosiusse caritas porrigit. Copulatio igitur maris et feminae, quantum ad genus humanum attinet, quoddam seminarium est caritatis". Ut ergo magis caritas dilataretur, ordinatum fuit secundum prius et posterius ut ipsa copulatio maris et feminae legitima latius protenderetur.

PrevBack to TopNext