Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 3, C. 3

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 3, C. 3

DE DIFFERENTIIS PECCATI IN SPIRITUM SANCTUM.

ARTICULUS I.

Quot sint differentiae peccati in Spiritum Sanctum.

Tertio quaeritur quot sunt differentiae peccati in Spiritum Sanctum. Et ponuntur sex: desperatio, praesumptio, impugnatio fraternae gratiae, impugnatio veritatis agnitae, obstinatio et impoenitentia.

a. Quod autem desperatio sit peccatum in Spiritum Sanctum, habetur in Glossa ad Rom. 2, 5 super illud: "Secundum duritiam" etc.

b. Quod autem praesumptio sit peccatum in Spiritum Sanctum et desperatio similiter, habetur ab Augustino, in libro De fide ad Petrum, ubi dicitur: "Sicut misericordia suscipit absolvitque conversos, ita iustitia repellitet punit obstinatos. Quidam autem desperant de indulgentia peccatorum, quidam vero sperant sine meritis de misericordia Dei praesumentes: ii sunt qui peccantes suntin Spiritum Sanctum". Ex quo habetur quod praesumptio est peccatum in Spiritum Sanctum.

c. Quod autem impugnatio fraternae gratiae sit peccatum in Spiritum Sanctum, habetur ab Augustino, in libro De sermone Domini in monte: "Paulus non orat pro Alexandro, quia invidentiae facibus fraternitatem impugnando peccaverat". Et in eodem: "Hoc est peccare in Spiritum Sanctum, per malitiam et invidiam fraternamoppugnare caritatem post acceptam gratiam Spiritus Sancti".

d. Quod autem impugnatio veritatis agnitae sit peccatum in Spiritum Sanctum, dicit Augustinus, in libro De unico Baptismo: "Qui veritate contempta praesumit consuetudinem sequi aut circa fratresinvidus est et malignus, quibus veritas revelatur, aut circa Deum est ingratus, cuius inspiratione Ecclesia eius instruitur". In quo datur intelligi quod hoc est peccatum in Spiritum Sanctum. — Similiter, Levit. 24, 15, super illud: "Homo, qui muledixerit", Glossa: "Blasphemia, quae scienter committitur, maxima poena vindicatur; unde "qui peccaverit in Spiritum Sanctum, non dimittetur ei", id estqui in scientia blasphemaverit, quae est donum Spiritus Sancti". Et Marc. 3, 29: "Qui blasphemaverit", Glossa: "Qui intelligens opera Dei, cum negare non possit, ex invidia contradicit et opera Spiritus Sancti dicit esse in Beelzebub, "non habet remissionem neque hic neque in futuro", quia poenitere digne noluit".

e. De obstinatione autem dicit Augustinus, in Enchiridion: "Qui in Ecclesia remitti peccata non credens, tantam contemnit divini muneris largitatem et in hac obstinatione mentis diem claudit extremum, reus estillo irremissibili peccato in Spiritum Sanctum, in quo Christus peccata dimittit".

f. De impoenitentia autem quod sit peccatum in Spiritum Sanctum, habetur in Glossa Matth. 12, 31, super illud: "Spiritus blasphemiae non dimittetur", Glossa: "Quigratiam Sancti Spiritus, qua poenitentia inspiratur et ad congregationem venitur, non cognoscens, impoenitenti corde permanserit, cum hoc non sit humanum, sed diabolicum, irremissibile erit, et ita peccatum in Spiritum Sanctum".

Sed potest obici 1. quod desperatio non sit peccatum in Spiritum Sanctum. Potest enim aliquis ex diutina tribulatione incidere in desperationem, per quam possit desperare de potentia sustinendi: talis incidit in desperationem et peccat ex infirmitate; ergo desperatio non est peccatum in Spiritum Sanctum.

2. Praeterea, spes et desperatio opponuntur et similiter praesumptio; cum ergo medium dicat actum virtutis, non tantum in perfectis, sed etiam in imperfectis, opposita peccata erunt peccata non tantum in perfectis peccatoribus sive qui gravissime peccant, sed etiam in aliis qui non ita graviter peccant.

3. Praeterea, praesumptio non videtur esse species peccati in Spiritum Sanctum. Potest enim aliquis praesumere de misericordia Dei ex hoc quod videt misericordiam Dei esse infinitam, et ita excellere peccatum. Numquid talis peccat in Spiritum Sanctum? Ponit enim gratiam Spiritus Sancti quanta est, et ita non videtur peccare irremissibiliter.

4. Similiter potest obici de invidentia fraternae gratiae quod non sit peccatum in Spiritum Sanctum. Potest enim aliquis invidere fratri suo, quia aestimat se laedi ab eo, cum tamen non laedatur; talis non videtur peccare in Spiritum Sanctum, sed magis ex infirmitate vel ex ignorantia.

5. Similiter obicitur de impugnatione veritatis agnitae. Quidam enim seductione aliorum cadunt in infidelitatem et oppugnant veritatem, de quibus dicit Augustinus, in libro De Baptismo: "Qui credit huiusmodi hominibus, imaginatione quadam veritatis illusus est". Sed tales peccant ex ignorantia; non ergo impugnatio veritatis agnitae est peccatum in Spiritum Sanctum.

6. Obicitur etiam de obstinatione. Multi enim obdurantur in peccatis quae proveniunt ex infirmitate vel ex ignorantia; et tales non peccant in Spiritum Sanctum, cum peccatum in Spiritum Sanctum dividatur contra peccatum ex infirmitate et ex ignorantia.

7. Similiter potest dici de impoenitentia, in quam incidit aliquis ex delectatione carnis, quae provenit ex fragilitate.

Item, videtur quod pauciores sint species ipsius peccati in Spiritum Sanctum quam quae dictae sunt. 8. Dicitur enim super illud Levit. 10, 2: "Ignis egressus est" etc.: "Peccatum in Spiritum Sanctum est in sceleribus suis usque ad finem vitae perseverare, de sua salute desperare, de potentia Redemptoris diffidere". Ibi autem non enumerantur nisi duo peccata, scilicet impoenitentia et desperatio.

9. Similiter ad Rom. 2, 5 duae species assignantur: obstinatio et desperatio. Ex quo videtur quod non tot sint species aut insufficienter fit divisio.

10. Praeterea, ex parte Spiritus Sancti, cui appropriatur bonitas, duo assignantur, iustitia et misericordia: praesumptio est contra iustitiam, desperatio contra misericordiam; nec videntur esse plura quae bonitati in genere attribuantur; quare videtur quod tantum duae sunt species.

11. Item, tres ponuntur virtutes per quarum actus immediate ordinatur homo in Deum: fides, spes, caritas. Cum ergo tot sint virtutes et non plures, tria videntur esse peccata in Spiritum Sanctum et non plura, impugnatio scilicet veritatis agnitae, quae est contra fidem; impugnatio fraternae gratiae, quae est contra caritatem; desperatio, quae est contra spem; et si addatur praesumptio, non erunt nisi quatuor.

12. Item, videtur quod tantum debeant esse duae species. Peccatum enim in Spiritum Sanctum, sicut dicit Augustinus, in libro De blasphemia, per se opponitur illi gratiae "in qua fit remissio peccatorum" ; sed haec est poenitentia; ergo opponitur per se poenitentiae; poenitentiae vero duae sunt partes: "commissa deflere et flenda non committere" ; contra unam partem videtur esse impoenitentia, contra aliam vero obstinatio, et ita tantum debent esse duae species, ut videtur.

Item, videtur quod plures debeant species dici. 13. Inobedientia enim videtur esse peccatum in Spiritum Sanctum, secundum quod dicit B. Bernardus, in libro De praecepta et dispensatione: "Non est id ipsum nolle obedire et non obedire; hoc interdum erroris est, nonnunquam infirmitatis, illud vero autodiosae pertinaciae aut contumaciae non ferendae, quod ipsum repugnare est resistere Spiritui Sancto, et, si usque ad mortem perduraverit, blasphemia est non remittenda". Ex quo videtur quod inobedientia, ad minus quaedam, sit peccatum in Spiritum Sanctum, et ita videtur quod plures sint species.

14. Item, videtur quod simulatio poenitentiae sit peccatum in Spiritum Sanctum. Dicitur enim Levit. 10, 16, super illud: "Inter haec vero hircum", Glossa: "Sicut vera poenitentia veniam promeretur, ita simulata Deum irritat; hoc autem sancti Patres irremissibile peccatum et blasphemiam in Spiritum Sanctum dixerunt". Ex quo accipitur quod simulatio poenitentiae est peccatum in Spiritum Sanctum.

15. Item, videtur quod schisma sit peccatum in Spiritum Sanctum, per hoc quod dicit Beda, Super II Canonicum Ioannis: "Omnis quirecedit et non permanet in doctrina Iesu Christi, Deum non habet; si quis talis venerit ad vos, nolite eum recipere in domum, nec ave ei dixeritis". Ex quo apparet, cum loquatur ibi de schismaticis et de haereticis, quod sunt vitandi propter ipsam contumaciam quae est in ipso schismate, et ita schisma videtur esse peccatum in Spiritum Sanctum: directe enim videtur opponi unitati Ecclesiae, quae est per Spiritum Sanctum, et ita ex hoc videtur quod sit peccatum in Spiritum Sanctum.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod ratio, propter quam assignantur illae species peccati in Spiritum Sanctum secundum quod proprie dicitur, haec potest esse: peccatum enim in Spiritum Sanctum opponitur gratiae Spiritus Sancti, per quam est unitas Ecclesiae, in qua fit remissio peccatorum. Ad hoc autem quod iste effectus sequatur ex illa gratia, multa sunt per se adiuvantia: duo ex parte Dei remittentis, alia ex parte eius cui fit remissio, duo vero alia respectu proximi, quae sunt motiva ad remissionem. Ex parte vero Dei remittentis est misericordia cum iustitia: contra iustitiam est praesumptio, contra misericordiam desperatio. Qui enim praesumit de bonitate Dei cum suis malis meritis, ponit per consequens Deum esse iniustum; qui vero desperat, dum est locus poenitentiae, ponit Deum esse immisericordem: aestimat enim ipsum nolle misereri, etsi moveretur ad poenitentiam, sicut Cain dixit, Gen. 4, 13: "Maior est iniquitas mea quam ut veniam merear". — Ex parte vero eius cui fit remissio duae requiruntur dispositiones, quae sunt: "commissa deflere et flenda non committere". Contra quae duo sunt duae differentiae peccati in Spiritum Sanctum, scilicet impoenitentia, qua proponit non deflere commissa, et obstinatio, qua proponit flenda committere. — Contra vero ea quae respiciunt proximum est invidentia fraternae gratiae, qua deordinatur affectus, et impugnatio veritatis agnitae, qua per se deordinatur intellectus. Motivum enim ad remissionem est amor veritatis agnitae, per quam ordinatur intellectus, et amor fraternae gratiae, per quam ordinatur affectus. Vel aliter possunt hae duae species accipi, ut impugnatio veritatis agnitae respiciat effectum Spiritus Sancti in intellectu, impugnatio vero gratiae fraternae impugnet effectum in voluntate; motivum autem ad remissionem est ut diligamus fidem operantem per dilectionem, per quam est unitas membrorum Ecclesiae.

[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum ergo quo obicitur quod non debeant hae esse species vel, si sunt, quod plures debeant esse aut pauciores: dicendum est primo quod desperatio tunc est peccatum in Spiritum Sanctum, quando nec habet per se occasionem ex infirmitate nec ex ignorantia, sed scienter de misericordia Dei desperat, nulla stimulante carnis fragilitate, sed peccatorum immensitate. Non negatur ergo quin aliqua desperatio possit procedere ex infirmitate vel ignorantia, sed talis procedit ex certa malitia.

2. Ad secundum vero dicendum quod, licet spes determinet actum virtutis non tantum in perfectione, sed in imperfectione, desperatio tamen, quae opponitur ei, determinat peccatum in consummatione malitiae. Unde Bernardus: "Quemadmodum perfectionem sapientiae sibi vindicat amor Dei, ita desperatio omnem malitiae consummationem, et sicut ex notitia tui venit in te timor Domini et ex notitia Dei amor eiusdem, ita de ignorantia tui superbia, de oblivione Dei desperatio". Haec autem consummatio malitiae est in desperatione prout est peccatum in Spiritum Sanctum.

3. Ad tertium vero dicendum quod praesumptio, quando directe impugnat iustitiam Dei, quasi Deus esset misericors et non iustus, est peccatum in Spiritum Sanctum, non propter hoc quod ponit Dei misericordiam excedere suum peccatum, sed quia ponit Dei misericordiam esse sine iustitia, non asserendo in intellectu — hoc enim esset infidelitas — sed sic afficiendo quasi unum esset sine altero.

4. Ad quartum vero dicendum quod invidentia fraternae gratiae, secundum quod est peccatum in Spiritum Sanctum, attenditur, cum homo scienter impugnat gratiam fraternam nec movetur ad hoc ex levitate vel ex aliqua infirmitate. Unde non est dicendum quod omne odium fratris vel invidia in fratrem sit peccatum in Spiritum Sanctum.

5. Ad quintum vero dicendum quod, cum aliquis impugnat veritatem prius agnitam, potest per seductionem aliorum cadere in errorem et impugnationem illius veritatis et defensionem falsitatis, et talis non dicitur peccare in Spiritum Sanctum, sed, secundum quod dicit Augustinus contra Manichaeos, "qui resistunt contumaciter et pestifera dogmata emendare nolunt, sed defensarepersistunt", cum tamen credant contrarium habere veritatem. Possunt enim dici haeretici et non peccantes in Spiritum Sanctum, si ex falsa credulitate et ignorantia hoc faciunt.

6. Ad sextum vero dicendum quod obstinatio tunc est peccatum in Spiritum Sanctum, quando pertinaciter malo adhaerent, non ex ignorantia vel infirmitate, sed ex ipsa animi malignitate, et dicitur, Matth. 12, 31 in Glossa: "Cum diabolica obstinatione de dispersione ad congregationem nunquam reditur, tunc iudicatur peccatum in Spiritum Sanctum".

7. Per hoc etiam potest solvi ex ratione consimili illud quod septimo obiciebatur.

8. Ad octavum dicendum quod illud quod dicitur Levit. 10, 16 non dat intelligere quod non sint plures species peccati in Spiritum Sanctum, sed quod illae duae de quibus ibi intenditur. Loquitur enim de simulatione poenitentiae cum tamen perseveret in malitia et diffidat de remedio, quod datur ex Dei misericordia, sicut est de infirmo, qui facit illud, per quod morbus augetur, scienter et diffidit de medico, talis permanet in aegritudine ducente ad mortem.

9. Ad nonum dicendum quod, licet peccatum in Spiritum Sanctum iis duobus modis committatur, sunt tamen illi duo modi, de quibus principaliter ibi intenditur, cum exponitur illud Apostoli: "Secundum duritiam cordis tui et cor impoenitens thesaurizas tibi iram" etc. Ibi enim habetur quod induratur in malitia et diffidit de Dei bonitate. Praeterea, obstinatio respicit ipsum peccatum, desperatio vero respicit remedium peccati; utrumque autem difficultatem ponit ad remissionem peccati ex parte ipsius peccatoris, sed unum est respectu sui, alterum vero respectu eius quod Dei est.

10. Ad decimum dicendum quod illa duo, quae sunt praesumptio et desperatio, sufficienter dividunt contra illa quae sunt respectu Dei remittentis: duo enim requiruntur, scilicet timor iustitiae et spes misericordiae. Contra spem proprie est desperatio, contra timorem vero iustitiae proprie est praesumptio; unde sufficienter species peccati in Spiritum Sanctum designantur ex illa parte, sed nihilominus erunt aliae ex aliis duabus partibus, sicut dictum est.

11. Ad undecimum dicendum quod, licet tres sint virtutes theologicae, quibus opponuntur species peccati in Spiritum Sanctum, non tamen secundum numerum illarum accipitur divisio specierum, sed secundum differentias eorum quae pertinent ad gratiam remissionis ex parte remissivi et eius cui fit remissio et adminiculantis, sicut dictum est, ut ex parte remissivi accipiantur duae species, ex parte eius cui fit remissio similiter duae, ex parte adminiculantis duae.

12. Ad duodecimum dicendum quod, licet duo sint tantum de ratione eius quod est poenitere, scilicet "commissa deflere et flenda non committere", peccatum autem in Spiritum Sanctum opponatur poenitentiae, non tamen erunt duae species tantum per oppositionem ad illa duo acceptae. Remissio enim, cui opponitur peccatum in Spiritum Sanctum secundum quemdam modum oppositionis, non tantum exigit conditiones quae sunt ex parte poenitentis, sed quae sunt ex parte Dei remittentis et iuste punientis: remittit enim culpam, sed iuste infligit poenam; requirit etiam conditiones ex parte Ecclesiae adiuvantis. Et ita non tantum erunt duae species peccati in Spiritum Sanctum, sumptae iuxta oppositionem eorum quae inveniuntur in ratione poenitentiae, sed quatuor aliae, sicut iam dictum est.

13. Ad decimum tertium dicendum quod inobedientia de se non est peccatum in Spiritum Sanctum, sed ipsa pertinacia contumax, et continetur sub illa specie quae est obstinatio.

14. Similiter de simulatione poenitentiae: de se enim non dicit peccatum in Spiritum Sanctum, sed ipsa impoenitentia, quae latet sub illa.

15. Eodem modo dicendum est de peccato schismatis quod ipsum, licet sit grave peccatum de se, non est peccatum in Spiritum Sanctum; similiter nec infidelitas, sed ipsa contumacia pertinax, qua errorem defendere et veritatem impugnare nituntur.

ARTICULUS II

Dubitabilia circa rationem numeri specierum peccati in Spiritum Sanctum.

Habita ratione numeri specierum peccati in Spiritum Sanctum, quaedam etiam addenda videntur ad ampliorem explanationem.

I. Dubitabit enim aliquis de desperatione et praesumptione. 1. Ista enim videntur esse peccata ex ignorantia: si enim aliquis sciret latitudinem misericordiae Dei, nunquam desperaret, si rigorem iustitiae, nunquam praesumeret; ergo ista proveniunt ex ignorantia misericordiae et iustitiae. — Si vero dicatur quod non propter hoc continentur sub peccato ex ignorantia, quia non proveniunt ex ignorantia simplici, sed ex ignorantia affectata, quae aequipollet certae malitiae cum apud quemlibet utentem ratione sit notum Deum esse summe misericordem et summe iustum et quod iustitia non est sine misericordia nec e converso, quod etiam ductu rationis de facili potest inveniri — obicitur in contrarium per simile. Fornicationem esse peccatum mortale scriptum est in corde hominis naturaliter; ergo, si aliquis fornicetur, ignorans fornicationem esse mortale peccatum. peccat ex ignorantia affectata, et ita ex certa malitia; ergo non debet excusare eum infirmitas, et ita est peccatum in Spiritum Sanctum: quod falsum est.

2. Item, nonne aliquis ex sua fragilitate potest desperare? Et quod est ex fragilitate, est peccatum in Patrem; ergo non omnis desperatio est peccatum in Spiritum Sanctum; non ergo desperatio est species peccati in Spiritum Sanctum: quidquid enim continetur sub specie, continetur sub genere.

3. Item, cum dixit Cain, Gen. 4, 13: "Maior est iniquitas mea quam ut veniam merear", numquid credidit quod maior esset iniquitas sua quam misericordia Dei, ex qua datur venia?

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod non est simile de notitia eius quod est Deum esse summe misericordem et iustum et de eo quod fornicatio sit mortale peccatum. Vox enim omnium est Deum esse iustum et misericordem, et cum redit ad conscientiam rectam, nullatenus potest discredere, cum credat ipsum esse summe bonum. Sed sic non est de eo quod fornicatio sit mortale peccatum, cum hoc multi abundantes ratione non attingant, sed auctoritate, et ideo, licet ille peccet ex ignorantia qui non credit fornicationem esse mortale peccatum, non tamen peccat ille ex ignorantia, sed in Spiritum Sanctum, qui praesumit vel desperat modo quo dictum est.

2. Ad secundum vero dicendum quod duplex est diffidere. Est enim diffidere de se ipso ratione suae infirmitatis, et haec diffidentia, licet sit peccatum in aliquo casu, non est peccatum in Spiritum Sanctum; unde pusillanimitas non est peccatum in Spiritum Sanctum. Est autem diffidentia de divina bonitate, non praecedente causa aliqua excusante, et hoc est peccatum in Spiritum Sanctum.

3. Ad tertium vero dicendum quod non credebat suam iniquitatem esse maiorem misericordia Dei, sed quod maior esset quam satisfactio, ut crederet se nullatenus posse satisfacere Deo quem offendit.

II. Adhuc etiam quaeritur, cum praesumptio respiciat misericordiam Dei, quare dicitur opponi iustitiae potius quam misericordiae?

Item, praesumptio est una extremitas spei; opponitur ergone plus timori quam spei aut spei quam timori?

Et videtur 1. quod magis opponatur timori. Timor enim respicit iustitiam infligentem poenam; praesumptio ergo, cum sit contra iustitiam, directe videtur opponi timori, qui per se ordinatur ad iustitiam.

2.Quod autem magis opponatur spei, habetur ex hoc quod conveniunt in genere. Utrumque enim est exspectatio veniae, sed spes est exspectatio veniae vel gloriae ex meritis de congruo vel de condigno, praesumptio autem sine meritis, non attribuendo gratiae, sed suis operibus.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod praesumptio potius dicitur esse contra iustitiam quam contra misericordiam, quia ponit latitudinem misericordiae sine iustitia; e contra desperatio videtur ponere iustitiam, sed tollere effectum misericordiae. Licet igitur tam praesumptio quam desperatio referantur ad misericordiam, et differenter, quia desperatio diminuit effectum misericordiae, praesumptio vero superflue sive excedenter ponit, tamen praesumptio propter causam dictam dicitur opponi iustitiae in effectu et desperatio misericordiae in effectu.

2. Ad aliud vero dicendum quod praesumptio opponitur spei et timori, sed opponitur spei non ratione generis, quod est exspectatio misericordiae, sed ratione differentiae superadditae. Praesumptio enim est exspectatio misericordiae sine gratia, spes vero est exspectatio misericordiae attribuendo gratiae. Praesumptio autem et timor opponuntur ratione differentiae eorum quae respiciuntur et differunt in genere. Praesumptio enim est extensio ad misericordiam, timor vero est resilitio a summa iustitia, secundum quod nos loquimur de timore initiali, a summa vero maiestate in suam parvitatem, secundum quod fit sermo de timore reverentiae, et ita differunt genere; praesumptio etiam est indebita exspectatio futuri boni, timor vero, de quo loquimur, est debita fuga futuri mali.

III. Item, obicitur de impugnatione veritatis agnitae. 1. Dicitur enim quod "blasphemia dimittetur, spiritus vero blasphemiae non remittetur nequehic neque in futuro", sicut Matth. 12, 31 habetur. Potest ergo quaeri quae sit differentia inter blasphemiam et spiritum blasphemiae. Spiritus enim blasphemiae aut dicit potentiam aut habitum aut passionem. Sed constat quod non dicit potentiam, cum potentia, in eo quod potentia, bonum sit, spiritus autem blasphemiae malum. Neque dicit passionem, cum passio sit minus malum quam ipse habitus, blasphemia autem dicit habitum. Restat ergo quod spiritus blasphemiae dicit habitum malum, "quo scilicet falsa de Deo dicuntur" vel vera negantur. Ergo spiritus blasphemiae continetur in genere blasphemiae: haec enim est ratio blasphemiae, sicut habetur ad Ephes. 4, 31, super illud: "Blasphemia".

2. Praeterea, quod dicitur in Matth.: "Spiritus blasphemiae" in nostra translatione, secundum Chrysostomum dicitur "blasphemia Spiritus". Potest ergo quaeri quae sit intentio rationis dicendi.

3. Item, dicit Ambrosius: "Si quis, specie corporis humani deceptus, de corpore Christi aliter sentiat quam dignum sit, non est exclusus a venia; si quis vero Spiritus Sancti potestatem abnegaverit sempiternam, et non "in Spiritu Dei", sed "in Beelzebub"asserit "eici daemonia", non potest ibiesse exhortatio veniae, ubi est sacrilegii plenitudo". Ex quo videtur quod, si aliquis male sentiat de Filio, non habet peccatum in Spiritum Sanctum, sed, si male sentiat de Spiritu Sancto, tunc peccat in Spiritum Sanctum. — Sed contra hoc est, quod ipsi Iudaei peccaverunt in Spiritum Sanctum, dicentes quod ipse virtute divina sive sua virtute, qua Deus erat, non eiciebat daemonia ; unde dicit Ambrosius: "Ideo grande scelus committebant, quia quod Dei esse cognoverant, diaboli esse clamabant".

4. Item, dicitur in Glossa Rabani ibidem: "Qui Spiritum Sanctum non esse vel minorem Patre esse credunt et dicunt, quia non ex invidia diabolica, sed ex humana ignorantia hoc faciunt, irremissibili crimine non tenentur". Sed maius est credere Spiritum Sanctum non esse vel esse creaturam quam haec opera non esse Spiritus Sancti ; ergo illud debet dici maius peccatum in Spiritum Sanctum vel, si illud non dicitur, nec reliquum dicendum est.

5. Praeterea, dicitur Matth. 12, 31-32 quod "spiritus blasphemiae non remittetur hic neque in futuro". — Sed contra: Aliqui eorum poenituerunt qui illo peccato peccaverunt. Propter quid ergo peccatum in Filium dicitur remissibile, peccatum autem, quod erat contra Spiritum Sanctum, dicebatur irremissibile?

6. Item, videtur peccatum in Patrem idem quod peccatum in Spiritum Sanctum. Quod enim irremissibile est, peccatum in Spiritum Sanctum dicitur; sed peccatum illius "qui in similitudinemdiaboli contra conscientiam suam maiestatem Dei oppugnat", non est remissibile, sicut dicitur Matth. 12, 31; hoc autem est peccatum in Patrem, quod est contra maiestatem; ergo peccatum in Patrem est peccatum in Spiritum Sanctum. In quo ergo distinguitur, si hoc non est illud?

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod aliud est "blasphemia", secundum quod ibi accipitur, et aliud "spiritus blasphemiae", cum utrumque sit habitus malus. Nec accipitur ibi blasphemia secundum quod genus est ad utrumque, sed secundum quod determinat peccatum sine aggravatione circumstantiae, quae est "ex certa malitia". Quidam enim blasphemant quasi "ex coactione", et ii "peccant in Patrem, quia ex infirmitate" ; quidam vero "ex deceptione" sive seductione, et ii "peccant in Filium" ; alii vero "ex sola malignitate", et ii "peccant in Spiritum Sanctum", et hoc peccatum dicitur "spiritusblasphemiae". "Quid enim aliud videtur "spiritus blasphemiae", nisi attectatio vituperationis divinae?" Blasphemia vero ibi accipitur, cum ex infirmitate vel ex ignorantia blasphemat: haec enim est blasphemia quae habet colorem aliquem "excusationis", per quem diminuitur peccatum; "spiritus" vero "blasphemiae" habet circumstantiam per quam aggravatur peccatum: ibi enim "malitia crescit quasi ad quoddam summum". Sic ergo "spiritus blasphemiae" uno modo dividitur contra blasphemiam, alio vero modo sub blasphemia continetur.

2. Ad aliud vero dicendum quod hoc peccatum dicitur "spiritus blasphemiae", quia sicut "Spiritus Sanctus spirat ad" laudem et "amorem Dei", ita "iste "spiritus blasphemiae"spirat ad odium Dei" et vituperium. A Chrysostomo autem dicitur "blasphemia Spiritus", eo quod contra Spiritum Sanctum blasphemat, dicens non esse opera Spiritus Sancti, sed diaboli, cum sciat contrarium.

3. Ad tertium vero dicendum quod B. Ambrosius loquitur ratione deceptionis quam posset habere homo, si videret-formam Christi in humanitate et non videret miracula: si talis crederet non esse Deum, probabilem videretur habere excusationem. Sed qui videret miracula, sciens quod miracula non sunt nisi a Deo, et attribueret diabolo, talis non haberet excusationem. Et hoc modo intelligitur quod sit peccatum in Spiritum Sanctum attribuere eiectionem daemoniorum ipsi diabolo et non Spiritui Sancto. Nec negatur quin possit esse peccatum in Spiritum Sanctum, si aliquis ex certa malitia blasphemiam dicat in Filium vel etiam in Patrem.

4. Ad quartum dicendum quod non dicitur peccatum in Spiritum Sanctum quia maior falsitas credatur: posset enim hoc esse ex ignorantia humana; sed hoc est quando homo dicit minorem vel maiorem falsitatem ex malitia, et in Spiritum Sanctum.

5. Ad quintum dicendum quod non dicitur peccatum in Spiritum Sanctum, quia non possit esse de eo poenitentia, sed dicti sunt peccasse in Spiritum Sanctum, quia, sicut dicit Chrysostomus, "sufficientem acceperunt experientiam Spiritus: Prophetae enim per eum locuti sunt et omnes ab eo dona gratiae acceperunt". Non autem ita cognoverunt Filium carne indutum, et ideo ex illa parte excusationem aliquam poterant habere. Cuius signum fuit quod poenitentibus oravit dimitti in cruce iniuriam sibi factam, sed de iniuria facta in Spiritum Sanctum non ita dixit habere veniam, quoniam "daemones eicere et sanitates efficere opusfuit Spiritus Sancti", et ideo ei tacta fuit iniuria.

6. Ad ultimum vero dicendum quod, licet Patri approprietur maiestas, tamen iniuriari maiestati, quae communis est Spiritui Sancto cum Patre et Filio, scienter, est peccatum in Spiritum Sanctum. Non enim distinguuntur ista peccata ratione eorum quibus fit iniuria — communis enim est iniuria trium personarum — sed ratione causarum per quas fit inclinatio ad diversa genera peccatorum, scilicet ratione infirmitatis, ignorantiae et industriae sive certae malitiae.

IV. Deinde quaeritur de finali impoenitentia utrum eadem species sit cum obstinatione.

Quod videtur 1. per rationem obstinationis. Obstinatio enim dicitur "indurataein malitia mentis pertinacia, per quam fit homo impoenitens". Restat ergo, cum per impoenitentiam fiat homo impoenitens, quod in eamdem speciem coincidunt obstinatio et impoenitentia.

2. Ad idem facit quod dicitur in Glossa Matth. 12, 31, super illud: "Spiritus blasphemiae" etc., quae sic incipit: "Qui gratiam Sancti Spiritus" etc.

[Solutio]: 1-2. Ad quod dicendum, quod in hoc differunt illae duae species quod obstinatio in hoc differt ab impoenitentia quod obstinatio ponit amorem peccandi in posterum scienter, impoenitentia vero removet dolorem peccati praeteriti scienter.

V. Adhuc etiam quaeritur in quo differt malitia, secundum quod est in ratione obstinationis et secundum quod venit in rationem causae peccati in Spiritum Sanctum.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod malitia, secundum quod est in ratione obstinationis, designat illam quae provenit ex peccato praecedente. Cum autem dicitur quod peccatum in Spiritum Sanctum provenit "ex certa malitia", certitudo respicit malitiam quae est in perpetratione, cum aliquis Scilicet Scienter aliquam malitiam perpetrat.

PrevBack to TopNext