Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 3, C. 2

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 3, C. 2

UTRUM IDEM SIT PECCATUM IN SPIRITUM SANCT UM QUOD PECCATUM AD MORTEM.

Secundo quaeritur utrum idem sit peccatum in Spiritum Sanctum quod peccatum ad mortem.

Et videtur quod sic. 1. "Peccatum enim in Spiritum Sanctum est quod non remittetur hic neque in futuro" ; sed hoc idem est "peccatum ad mortem" ; sicut enim dicit Augustinus, in libro De correptione et gratia: "Ego dico idesse peccatum ad mortem, fidem, quae per dilectionem operatur, deserere usque ad mortem". Sed tale "nec hic nec in futuro remittetur" ; ergo peccatum in Spiritum Sanctum est peccatum ad mortem vel e converso.

2. Hoc etiam videtur per hoc quod dicit Augustinus, in libro Retractationum: "Peccatum ad mortem puto esse, cum post agnitionemDei per gratiam Domini nostri Iesu Christi, quisque oppugnat fraternitatem et adversus gratiam, qua reconciliatus est Deo, invidentiae facibusagitatur. Hoc autem addendum fuit: si in hac scelerata mentis perversitate vitam finierit". Sed istud peccatum est peccatum in Spiritum Sanctum; ergo peccatum ad mortem est peccatum in Spiritum Sanctum.

3. Ad idem facit quod dicitur: "Estpeccatum ad mortem, non dico ut oret quis pro eo", sicut habetur I Ioan. ultimo, 16; sed in hoc etiam convenit peccatum in Spiritum Sanctum, secundum quod dicitur Ierem. 7,16: "Tu ergo noli orare", Glossa: "Cor impoenitens in Spiritum Sanctum peccat, quo in unum populus Domini congregatur, quo spiritus immundus eicitur, quo baptizamur, quo peccata omnia dimittuntur, et quem accipit Ecclesia, ut cuidimiserit peccata, dimittantur ei". Pro corde ergo impoenitenti non est orandum. Et hoc idem est de eo qui peccat in Spiritum Sanctum: non enim meretur nec congruitatem habet ut pro eo oretur; et sicut dicit Augustinus, in Sermone Domini, "tanta est labesillius peccati, ut deprecandi humilitatem subire non possit, etiam si peccatum suum mala conscientia et cognoscere et enuntiare cogatur".

4. Praeterea, super illud Matth. 12, 31: "Spiritus blasphemiae" etc., Glossa: "Hic blasphemus, exigentibus meritis malis suis, sicut nunquam ad remissionem, ita nunquam ad poenitentiam perventurus est". Est ergo peccatum in Spiritum Sanctum cum finali impoenitentia; ergo est peccatum ad mortem.

Sed contrarium videtur. a. Potest enim aliquod esse peccatum in Spiritum Sanctum quod non sit peccatum ad mortem. Potest enim aliquis poenitere de peccato in Spiritum Sanctum, utpote de invidentia fraternae gratiae vel de desperatione; hoc autem non est peccatum ad mortem: illud enim dicitur peccatum ad mortem, in quo quis moritur; ergo non est idem peccatum ad mortem et peccatum in Spiritum Sanctum.

b. Item, "de nemine desperandum est, dum est in via", ut dicit Augustinus, in libro Retractationum, "nec pro illo imprudenter oratur, de quo non desperatur". Ergo pro quolibet peccatore, dum est in via, orare possumus, et ita pro aliquo qui peccat in Spiritum Sanctum; sed "peccatum ad mortem est pro quo non oratur: qui enim in hac vita non corrigitur, post mortem venia frustra postulatur", sicut habetur I Ioan. ultimo, 16, super illud: "Est peccatum ad mortem". Non ergo idem est peccatum in Spiritum Sanctum et peccatum ad mortem.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod peccatum ad mortem potest dici multipliciter: uno modo ut sit idem peccatum ad mortem quod mortale peccatum, secundum quod dicitur I Ioan. ultimo, 17: "Omnis iniquitas est peccatum ad mortem". — Alio vero modo dicitur peccatum ad mortem in quo quis moritur, et secundum hoc dicitur in Glossa I Ioan. ultimo, 16, ubi dicitur: "Ad mortem est peccatum, quod separat a Deo, sicut mors separat animam a corpore" ; mors autem separat animam a corpore irregressibiliter, sic et huiusmodi peccatum. — Dicitur alio modo peccatum ad mortem, quod disponit ad inexcusabilitatem peccati, videlicet cum non ex infirmitate vel ignorantia peccatur. Et hoc modo dicitur in Glossa I Ioan. ultimo, 17: "Supra alia peccata est peccatum ad mortem, quod non humana fragilitate committitur, et ideo oratione iustorum non purgatur". Tale est illud peccatum, "quo post agnitionem Dei, quae per gratiam Dei data est, aliquis oppugnat fraternitatem, et adversus gratiam, qua reconciliatus est, invidentiae facibusagitatur". — Dicendum est ergo quod primo modo peccatum in Spiritum Sanctum est peccatum ad mortem, sed non e converso. Si vero accipiatur secundo modo, peccatum ad mortem potest dici peccatum in Spiritum Sanctum, secundum aliquam rationem peccati in Spiritum Sanctum, sed non omne peccatum in Spiritum Sanctum dicetur peccatum ad mortem. Si vero tertio modo accipiatur peccatum ad mortem, tunc videntur esse idem in re, licet differant ratione. Peccatum enim in Spiritum Sanctum dicitur propter impugnationem gratiae, qua fit remissio peccati; peccatum vero ad mortem dicitur, quia disponit quasi irremissibiliter ad poenam.

[Ad obiecta.]: 1-2. Per hoc potest solvi quod obiectum est. Primum enim et secundum intelliguntur de peccato ad mortem, ubi est finalis impoenitentia, et hoc dicitur peccatum in Spiritum Sanctum secundum unam rationem et secundum aliam non.

3. Quod autem tertio obicitur similiter potest intelligi, si intelligatur de finali impoenitentia auctoritas Ierem. 7, 16. Si vero non intelligatur de finali impoenitentia, sed de proposito non poenitendi, tunc dicetur peccatum ad mortem secundum illum modum secundum quem dicitur peccatum ad mortem quod privat excusationem peccati, et ita per consequens congruitatem veniae.

4. Ad quartum veros dicendum quod "spiritus blasphemiae" potest dici peccatum ad mortem utroque modo, sed proprie, secundum quod ibi accipitur, dicitur illud quod disponit ad contrarium veniae.

PrevBack to TopNext