Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 4, C. 6

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 4, C. 6

DE COMPARATIONE DESPERATIONIS AD ALIA PECCATA ET DE COMPARATIONE PARTIUM INTER SE.

ARTICULUS I.

Utrum desperatio sit maximum peccatum.

Sexto quaeritur de comparatione desperationis ad alia peccata et de comparatione partium inter se.

Et videtur quod sit maximum peccatum, a. per hoc quod dicitur Prov. 24, 10: "Si desperaveris", Glossa: "Nihil execrabilius est desperatione, quam qui habuerit, etin generalibus huius vitae laboribus et, quod peius est, in fidei certamine constantiam perdit". Ergo peccatum desperationis est maximum peccatum, cum nullum sit execrabilius eo.

b. Item, Hieronymus, Ad Rusticum, De poenitentia: "Nihil ita offendit Deum quam desperatione meliorumhaerere peioribus". Quod autem magis offendit Deum, est maius peccatum; ergo desperatio est maius peccatum aliis.

b. Item, qui "ad mortem peccant, tantam habent ignorantiam et caecitatem, utnec turbentur in sceleribus suis nec poenitentiae dolore crucientur", sicut habetur super illud Matth. 27, 1: "Consilium inierunt principes". Sed "gravissime peccat qui ignorat", sicut dicit Ambrosius ; desperatio autem est "peccatum ad mortem", ergo desperatio est gravissimum peccatum.

d. Item, spes veniae est principium poenitentiae; sed remoto principio removentur ea quae sequuntur; per desperationem autem removetur principium, per alia peccata tolluntur consequentia ad spem veniae vel gratiae; ergo desperatio est maius peccatum aliis.

e. Item, dicit Chrysostomus: "Tristari in peccatis immoderate diabolica est methodia; ostendit autem hoc Iudas, qui se ipsum strangulavit". Sed hoc est maximum peccatum, per quod diabolo assimilamur; hoc autem est desperatio, cum tristatur aliquis in peccatis immoderate; ergo hoc est maximum peccatum.

f. Item, maius est descendere in infernum quam peccare ad mortem; sed alia peccata possunt dici peccata ad mortem, sicut dicit Isidorus, in libro De summa bono: "Perpetrare flagitium aliquodmors animae est" ; sed "desperare est descendere in infernum", sicut potest illud exponi in Psalmo: "Descendantin infernum viventes", et dicit Isidorus: "Contemnere poenitentiam, permanere in culpa, desperare est in infernum descendere". Restat ergo quod desperatio est maius peccatum aliis.

Contra. 1. Fides est fundamentum omnis virtutis; ergo haeresis vel apostasia, qua homo recedit a fide, cum privet fundamentum, erit maius peccatum desperatione: desperatio enim tollit spem, sed illud peccatum tollit fidem.

2. Item, peccatum, quod potest tolli per poenitentiam, minus est illo peccato quod non potest tolli; sed desperatio est peccatum quod potest tolli per poenitentiam, impoenitentia vero finalis non potest tolli; ergo maius est peccatum finalis impoenitentiae quam sit peccatum desperationis; non ergo peccatum desperationis est maximum.

3. Item, caritas est excellentior inter virtutes; illud ergo peccatum quod principalius repugnat caritati est maius inter peccata; sed impugnatio fraternae caritatis est peccatum quod principalius opponitur caritati, desperatio vero spei; ergo impugnatio fraternae caritatis est maius peccatum desperatione.

[Solutio]: 1-3. Ad quod dicendum quod desperatio propter unam causam dicitur maius peccatum, propter vero alias causas alia peccata, quae numerata sunt, dicuntur maiora. Desperatio enim dicitur maius peccatum propter hoc quod in rebus laboriosis, quae ad perfectionem vitae pertinent, perdit homo constantiam, et ita tollitur perseverantia, cui principaliter merces redditur. Dicitur etiam maius peccatum, quia per desperationem cadit homo in tantam profunditatem peccati ut omnino non putet esse futurum iudicium, et penitus fiat infidelis, omnipotentiam divinam non credendo. Unde dicit Hieronymus: "Desperatio infidelitatis estindicium; qui desperat salutem, non putat futurum iudicium; quod si metueret, bonis operibus se iudici praepararet". Dicitur etiam maius peccatum, id est periculosissimum, propter adiunctam ignorantiam, qua homo periculum status sui ignorat. Dicitur etiam maius peccatum, quia privat confidentiam finis; dicitur etiam maius, quia inducit hominem, ut se ipsum occidat; dicitur etiam maius, quia assimilatur descensui inferni.

Secundum has ergo conditiones potest dici desperatio gravissimum peccatum respectu illorum quae non habent illas conditiones, sed non propter hoc dicetur maius omnibus aliis peccatis. Unde nihil prohibet infidelitatem, utpote haeresim vel apostasiam, quoad aliud esse maius illo peccato, in hoc scilicet quod tollit fundamentum omnium virtutum, et ita penitus aedificium spirituale destruitur. Similiter potest dici de finali impoenitentia, quae ratione irremediabilitatis praefertur desperationi et aliis peccatis. Eodem modo impugnatio fraternae caritatis sive gratiae fraternitatis quoad hoc dicitur excedere, quia magis gratiae, quae in caritate perficitur, contrariatur.

ARTICULUS II

Utrum desperatio ratione sui generis dicatur maius peccatum aliis.

Adhuc etiam addi potest: Si peccatum desperationis ratione sui generis, quod est peccatum in Spiritum Sanctum, maius dicatur?

Et hoc videtur, a. per hoc quod dicit Augustinus, loquens de peccato desperationis, in libro De sermone Domini in monte: "Tanta est labes illius peccati ut deprecandi humilitatem subire non possit, etiam si peccatum suum mala conscientia etagnoscere et enuntiarecogatur. Cum enim dixisset Iudas: "Peccavi tradens sanguinem iustum", facilius desperatione cucurrit ad laqueum quam humilitate veniam est deprecatus". Et per hoc vult designare quod est peccatum in Spiritum Sanctum, quod est irremissibile. Et per hoc designatur quod ratione sui generis est maius peccatum aliis.

b. Et hoc videtur per hoc quod dicit Leo Papa: "Sceleratior omnibus, o Iuda, et infelicior extitisti, quem non poenitentia revocavit ad Dominum, sed desperatio traxit ad laqueum". Ex quo videtur quod desperatio, prout est in genere peccati in Spiritum Sanctum, sit maius aliis.

Sed videtur quod peccatum desperationis non contineatur sub peccato in Spiritum Sanctum, et ita ratione illius non est maius. 1. Dicitur enim Prov. 10, 29, super illud: "Pavor illis qui operantur malum", Glossa: "Sunt qui scientes iudicium, nihilominus negligentia vel desperatione vel industria peccant". Dividitur ergo desperatio contra peccatum ex industria; sed peccatum in Spiritum Sanctum est peccatum ex industria; ergo peccatum ex desperatione dividitur contra peccatum in Spiritum Sanctum et ita ratione peccati in Spiritum Sanctum non dicetur esse maius aliis.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod tanguntur hic tres differentiae peccati, quae possunt sic distingui, ut industria respiciat cognitionem generis peccati, negligentia vero circumstantias, desperatio vero terminum remissionis, et secundum hoc desperatio distinguetur ab industria. — Vel aliter potest distingui desperatio ab industria et negligentia, ut negligentia reducatur ad peccatum ex ignorantia, large sumpto vocabulo, desperatio vero ad peccatum ex infirmitate, peccatum vero ex industria dicatur illud peccatum quod est ex certa malitia, et secundum hoc non dicetur hic desperatio, prout est peccatum in Spiritum Sanctum.

a-b. Illud vero quod dicit Augustinus, in libro De sermone Domini in monte, et quod dicit Leo Papa de desperatione, attenditur prout est peccatum in Spiritum Sanctum, et ita aliter accipitur in illa Glossa desperatio et aliter in illis auctoritatibus.

ARTICULUS III

De comparatione partium desperationis inter se.

Item, aliquis desperat de misericordia Dei quantum ad bona temporalia, sicut est de pauperibus qui sunt in tribulatione et miseria; aliqui desperant de misericordia Dei quoad bona spiritualia, sicut est de iis qui desperant de remissione peccatorum et de vita aeterna. Potest ergo quaeri quae illarum desperationum praefertur alteri.

Et videtur quod illa quae est de misericordia in bonis spiritualibus. 1. Praeferuntur enim bona spiritualia bonis temporalibus; ergo spes misericordiae in iis praefertur spei misericordiae in illis; ergo et desperatio praefertur desperationi.

Contra. a. Quibus confert Dominus bona spiritualia, confert et bona quae sunt ad necessitatem vitae temporalis: haec enim sunt misericordiae generalis, illa vero misericordiae specialis; desperare ergo de misericordia qua illa conferuntur, est desperare de misericordia qua ista conferuntur et non e converso; ergo maior est desperatio qua homo desperat de misericordia generali, qua dantur temporalia bona quae sunt ad necessitatem vitae, quam desperatio misericordiae qua conferuntur bona spiritualia.

b. Quod etiam videtur per ordinem positum in Psalmo, ubi dicitur: "Homines et iumenta salvabis, Domine, quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus", Glossa: "Misericordiatemporalis communis estbonis et malis", spiritualis vero est propria bonis; et temporalem praemittit, spiritualem vero subiungit, quae notatur per misericordiae multiplicationem. Qui ergo desperat de misericordia generali, per consequens desperat de multiplicatione misericordiae.

c. Hoc etiam videtur, quia minus est dare ista bona temporalia quam spiritualia; qui ergo desperat de dono Dei in minoribus, per consequens desperat de dono Dei in maioribus, sicut qui non vult mihi dare domum aliquam, non vult mihi dare castrum; sed si non vult dare castrum, non ex hoc praesumitur quod nolit dare domum; unde diffidentia rei maioris non ponit per consequens diffidentiam rei minoris.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod, licet bona spiritualia sint maiora quam bona temporalia, tamen desperatio misericordiae quoad ista bona temporalia maior est quam desperatio misericordiae quoad bona spiritualia, nec debet ibi attendi consequentia in ipso, sed in contrario. — Et per hoc possunt solvi quae obiecta sunt. Et licet bona temporalia possint dari sine spiritualibus et spiritualia sine bonis temporalibus, tamen diffidentiae non sic se habent, sed diffidentia respectu misericordiae generalis, secundum quam dantur bona temporalia, ponit per consequens diffidentiam misericordiae specialis, secundum quam dantur bona spiritualia et non e converso.

PrevBack to TopNext