Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 6, Q. 2, T. 1, C. 7

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 6, Q. 2, T. 1, C. 7

DE OPPOSITO TIMORIS.

Septimo quaeritur de opposito timoris illiciti.

Et videtur 1. quod amor opponatur ei. Amor enim incendit, timor autem infrigidat; ista autem sunt opposita; ergo timor et amor sunt opposita.

2. Quod autem timor bonus opponatur contrarie, accipitur ex hoc quod sub eodem genere continetur utrumque, scilicet sub timore; et maxime distant; ergo inter se sunt contraria.

3. Quod autem spes opponatur, videtur, per hoc quod sub eodem genere ponuntur, scilicet sub exspectatione; et timor est exspectatio mali imminentis, spes vero boni imminentis. — Item, timor cor inferius premit, spes erigit. — Item, spes est medium inter praesumptionem et timorem illicitum; quare timor illicitus opponitur spei.

4. Quod autem opponatur prudentiae, videtur, per hoc quod dicitur super illud: "Trepidaverant timore" etc., Glossa: "Sicut cautela est opportune timere, ita ignavia inepte trepidare". Sed ignavia opponitur prudentiae; ergo timor illicitus opponitur prudentiae.

[Solutio]: 1-3. Ad quod dicendum est quod timor illicitus plura habet opposita ratione diversa. Ratione enim differentiae superadditae opponitur timori bono; ratione vero generis cum differentia opponitur tam spei quam amori, sed differenter. Opponitur enim spei propter convenientiam in eo quod est futurum et differentiam in eo quod est bonum et malum; spes enim est respectu futuri boni, timor vero respectu futuri mali; ratione vero coniunctionis et disiunctionis disparata sunt amor et huiusmodi timor: amor enim ponit coniunctionem cum amato, timor vero disiunctionem ab eo quod timetur.

3. Ad id vero quod obicitur de prudentia, dicendum quod hoc dictum est per causam: ignavia enim, quae est causa timoris illiciti, prudentiae opponitur.

PrevBack to TopNext