IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 6, Q. 2, T. 1, C. 6
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 6, Q. 2, T. 1, C. 6
UTRUM TIMOR EXCUSET A PECCATO.
Et videtur quod sic. a. Dicit enim lex humana: "Quod vi metusve causa gestum erit, ratum non habebo". Et in Iure Canonico dicitur quod "metus, qui potest cadere in constantem virum", excusat; unde, si mulier metu mortis huiusmodi iuraverit se intraturam religionem, ab huiusmodi iuramento excusatur. Restat ergo quod metus excusat a culpa.
b. Item, dist. 50, Presbyteros, dicitur: "Hosvelut extra delictum constitutos a communionis gratia non prohiberi decernimus", et loquitur de illis qui per metum violentiae aliquid de idolothyto sumere coacti sunt. Et similiter habetur I, quaest. 1, Constat, ubi dicitur quod "vim passus et invitus attractus et repugnans ab haereticis ordinatus colorem habet excusationis".
Sed videtur contrarium, 1. per hoc quod dicit Philosophus: "Quaedam sunt ita turpia ut nullo metu mortis fieri debeant, immo magis moriendum est". Sed tale est peccatum idololatriae vel infidelitatis; ergo qui adorat idolum vel negat Christum timore mortis non excusatur, licet sit "metus qui potest caderein constantem virum".
2. Item, I, quaest. 1, Constat M4, ubi dicitur: "Qui post mensem aut amplius redierint, cum se considerarent ab haereticis ordinatos, qui nihil ab eis acceperunt, rei sunt usurpatae dignitatis". Metus ergo non excusat a culpa, cum tamen loquatur ibi de coactis.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod duplex est metus: probabilis et improbabilis. Probabilis dicitur, quando ex huiusmodi causa fit ut "possit cadere in hominem constantem et discretum", et talis metus mortis in quibusdam excusat vel a toto vel a tanto. In actibus enim exterioribus, in quibus pure cadit coactio et magis possunt dici passiones, metus excusat a culpa, cum non adsit consensus aliquo modo, ut si aliquis compellatur manum elevare acsi veneraretur idolum, et nullatenus adsit voluntas, excusatur a culpa, cum culpa sine voluntate non perpetretur. Eodem modo, si cogatur aliquis ad receptionem impositionis manus ab haereticis quasi ordinaretur, excusatur similiter a culpa. Si vero interveniat consensus, non excusatur omnino a culpa, etsi aliquando excusetur a poena, nec erit omnino immunis a poena. Et hoc apparet per hoc quod dicitur in Extra, Quod vi metusve causa, ubi dicitur quod distinguendum est "utrum is, qui communicat cum excommunicatis invitus, sitper coactionem attractus an per metum inductus. Secundum primum modum non credimus talem excommunicationeteneri, cum magis pati quam agereconvincatur. In secundo vero, licet metus culpam attenuet, quia tamen non eam prorsus excludit, cum pro nullo metu debeat quis mortale peccatum incurrere, talem excommunicationis labe credimus inquinari". In quo patet quod aliud est inductio et aliud coactio: ubi enim est inductio, notatur consensus liberi arbitrii. Sic ergo patet quod "metus, qui potest cadere in constantem virum", excusat vel simpliciter vel in parte. Si vero fuerit metus non probabilis sive vanus, non excusat.
[Ad obiecta]: 1. Ad primo autem obiectum dicendum est quod, licet quaedam sint ita turpia, ad quae nullus ducendus est per timorem, sicut adorare idola et huiusmodi, nihilominus timor, etsi non excuset a culpa, excusat tamen a poena in parte et minuit culpam, maxime si sit "metus qui debeat cadere in constantem virum" ; si vero fuerit metus vanus vel improbabilis, non sic dicendum est.
b. Ad secundum vero dicendum quod, licet prius intervenerit metus, si postea fuerit consensus verus vel interpretativus, non sic dicitur habere "colorem excusationis", sed pro consentiente habendus est, et in illo casu loquitur Canon.
II. Potest etiam quaeri utrum scriptura, quae extorta est a praelatis ecclesiae per metum, robur habeat.
Et videtur quod sic, 1. per hoc quod dicitur in Extra, Quod vi metusve causa, Ad aures, ubi dicitur quod "renuntiatio facta ad terrorem laicorum, si fuerit iuramento vel fide interposita", tenere videtur, et ita videtur per simile quod scriptura huiusmodi, per metum extorta, robur habeat.
Sed contra hoc a. habetur XV, quaest. 6, "Si a sacerdotibus", ubi dicitur quod "ad nullum praeiudicium vel nocumentum valere censetur nec ullam calumniam vel infamiam sustinere permittimus; confessio enim in talibus, non compulsa, sed spontanea, fieri debet".
Et. videtur quod non, 1. per hoc quod dicitur XXXI, quaest. 2, Latharius, ubi dicitur quod "metu unius hominis tantus rex non contra divinum praeceptum inimmane praecipitium immergi debuerat".
Sed. e contra. a. est illud quod dicitur in eadem distinctione, ubi dicitur: "Nequaquam invitam et renitentem eiusdem viri coniugio cogas sociari". Ex quo habetur quod metus simpliciter, cui non consequitur consensus verus vel interpretativus, impedit matrimonium.
[Solutio]: II. Ad quod dicendum quod hoc verum est, ubi est metus probabilis: confessio extorta a praelatis ecclesiarum non est facienda nec robur habet scriptura quae sic extorta est.
Ad obiectum 1. in contrarium dicendum est quod hoc non fuit ratione metus, sed hoc videtur esse ratione iuramenti; tamen, si extortum fuerit iuramentum, videtur competere repetitio ; si vero sponte praestitit iuramentum vel aliter ratum habuit, non videtur competere.
On this page