Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 3, C. 11

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 3, C. 11

DE TOLERANTIA HAERETICORUM.

Undecimo quaeritur I. de tolerantia haereticorum sive opposito.

Ad quod sic: a. Matth. 13, 29-30: "Ne forte calligentes zizania, eradicetis simul et triticum, sinite utraque crescere usque admessem. Zizania" sunt haeretici, "messis est consummatio saeculi" ; ergo tolerandi sunt usque ad consummationem saeculi.

Contra. 1. Gal. 5, 9: "Modicum fermentum totam massam corrumpit", Glossa: "Doctrina perversa, ab uno incipiens, vix duos aut tres primum in exordio reperit auditores, sed paulatim "ut cancer serpit"in corpore et, iuxta vulgare proverbium, unius pecudis scabies totum commaculat gregem. Igitur et scintilla, statim ut apparuerit, extinguenda est et fermentum a massa vicina semovendumet scabiosum animalicaulis ovium repellendum". Ex hac auctoritate videtur quod haeretici exstirpandi sunt et non tolerandi.

2. Item, Eccli. 11, 34: "Ab una scintilla augetur ignis", Interlinearis: "Ab unius haeretici malitia multorum perditio". Ergo, si non est toleranda multorum fidelium perditio, nec erit toleranda malitia haereticorum.

[Solutio]: 1-2. Dicendum quod aut haeretici sunt occulti aut manifesti, et similiter distinguenda est duplex messis sicut duplex iudicium. Est enim iudicium Dei in futuro, est etiam iudicium Ecclesiae in praesenti, et secundum hoc est duplex messis et duplex falx, scilicet falx Ecclesiae in praesenti et falx Dei in futuro. Si ergo sunt haeretici occulti, qui non corrumpant alios nec sint Ecclesiae manifesti vel agniti, tolerandi sunt usque ad falcem Dei in futuro et non occidendi. Augustinus, in libro De vero religione: "Posset eos area dominica usque ad tempus ultimae ventilationis ut paleas sustinere, nisi vento superbiae nimia levitate cessissent, et sese a nobis et alios multos ultroseparassent". Unde Augustinus, in libro De vero religione: "Quia in hac area pro voluntate quisquevel palea vel frumentum est, tamdiu sustinetur peccatum aut error cuiuslibet, donec aut accusatorem inveniat aut pravam opinionem pertinaci animositate defendat". Ecce patet quod pertinacia animi facit haereticum; et etiam patet quod, si non sit manifestus vel convictus in Ecclesia, tolerandus est et dimittendus usque ad iudicium Dei, I Cor. 5, 6: "Modicum fermentum", Glossa: "Si quis potestatem habet et quem scit reum abicere vel probarenon valet, immunis est, et iudicis non est sine accusatore damnare". Si autem cognoscat in secreto aliquem esse haereticum, non propter hoc vitandus est publice, sed non expedit alicui in secreto communicare, ne corrumpatur ex doctrina ipsius.

Qualiter autem puniendi sint, determinatur in Extra, De haereticis, Ad abolendam, ubi dicitur: "Quicumque fuerint manifeste in haeresi deprehensi, si clericus est vel cuiuscumque religionis obumbratione fucatus, totius ecclesiasticiordinis praerogativa privetur, et sic omni officio et beneficio ecclesiastico spoliatus, saecularis relinquatur arbitrio potestatis, animadversione debita puniendus, nisi continuo post deprehensionem erroris ad fidei catholicae unionemrecurrat et errorem suum ad arbitrium episcopi regionisillius publice consenserit abiurare et satisfactionem congruam exhibere. Laicus autem, nisi, prout dictum est, abiurata haeresi etsatisfactione exhibita, confestim ad fidem converterit orthodoxam, saecularis iudicis arbitrio relinquatur, debitam recepturus pro qualitate facinoris ultionem". Punitur autem haereticus multipliciter: excommunicatione, depositione, sicut habetur in illa Decretali, Ad abolendam, et dist. 40, Si Papa. Punitur etiam rerum ablatione ; unde dicit Augustinus, Contra Parmenianum: "Locus, quo impia separatio congregatur, redigaturin fiscum". Sunt et aliae ultiones generales, quibus ei vel faciendi testamenta vel per donationes aliquid conferendi facultas adimitur vel ex donationibus aut testamentis aliquid capiendi.

II. Sed quaeritur utrum viri christiani auctoritate propria possint ab eis auferre bona quae habent.

Quod videtur. Ecclesia enim videtur eis dare generalem auctoritatem ut exterminent eos ; concedit etiam talibus idem privilegium "quod accedentibus inTerrae Sanctae subsidium est concessum", Extra, eodem, Excommunicamus, et XXIII, quaest. 5, Si vos, ubi dicitur: "Illi, qui vos pro tanto scelere tam leviter damnorum admonitionibus vel locorum vel honorum vel pecuniae privatione deterrendos coercendosque decreverunt, ut cogitantes quare ista patiamini, sacrilegium vestrum cognitum fugiatis et ab aeterna damnatione liberemini, diligentissimi rectores etpiissimi consultores deputantur". Quod etiam probatur per hoc quod dicitur in Deuter.: "Si audieris in una ex civitatibus" etc., XXIII, quaest. 5, Si audieris, et quaest. 8, Legi et Occidit Phinees.

Verumtamen satis videtur tutum quod semper fiat ex speciali edicto vel principis vel Ecclesiae, ne vel ex cupiditate vel ultione potius quam ex iustitia vel obedientia hoc facere videantur, XXIII, quaest. 1, Quid culpatur et quaest. 2, c. 1 et 2, et quaest. 3, Sex differentiae.

PrevBack to TopNext