Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 3, C. 12

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 3, C. 12

DE DURATIONE HAERESUM.

Duodecimo quaeritur utrum aliquod tempus erit in quo non erunt haeretici, vel occulti vel manifesti.

Et videtur quod conveniat aliquod tempus esse. 1. Cum enim fides multiplicatur in cordibus fidelium, oppositum, scilicet infidelitas, minuetur; ergo, cum erit fides in summo, omnino tolletur haeresis; sed, cum "plenitudo gentium intraverit", tunc erit fides in summo quantum ad multiplicationem credentium; ergo tunc omnino auferetur haeresis.

Sed videtur contrarium, a. per hoc quod dicitur Matth. 13,30: "Sinite utraquecrescere usque ad messem. Messis" autem dicitur "consummatio saeculi" ; ergo haeretici, qui per "zizania" intelliguntur, usque ad consummationem saeculi durabunt.

[Solutio]: Ad quod respondendum est per id quod dicitur in Glossa super illud Isai. 7, 7: "Haec dicit Dominus Deus" etc., Glossa: "Quamdiu stabit mundus et quae sunt eius in finibus suis, sapientia saecularis et haereticus sermo dominabuntur; cum autem finis mundi advenerit, universa solventur". Ex quo accipitur quod semper erunt aliquae haereses vel malitiae hominum ad exercendam patientiam fidelium et sapientiam.

Ad obiectum 1. autem in contrarium dicendum est quod, licet augeatur fides quoad multiplicationem credentium, cum plenitudo gentium intraverit, non necesse tamen est omnino haeresim tolli: illa enim plenitudo intelligitur quantum ad singulas gentes, non quantum ad singulos homines. Nec hoc est contrarium quod dicitur Isai. 7, 7: "Non erit istud et non stabit", ubi dicitur in Glossa quod, "Deoadiuvante, "non stabit"consilium eorum" ; hoc enim intelligitur quod non praevalebit contra Ecclesiam. Et non negatur ex hoc quin haeresis possit remanere usque ad finem mundi sicut et sapientia saecularis, finis autem mundi large potest accipi.

PrevBack to TopNext