Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 3, C. 3

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 3, C. 3

AD QUOD GENUS SEPTEM CAPITALIUM PECCATORUM REDUCATUR HAERESIS.

Tertio quaeritur ad quod genus septem capitalium peccatorum reducitur.

Et videtur quod ad superbiam. 1. Dicitur enim I ad Tim. 6, 3-4: "Si quis aliter docet, et non acquiescit sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei, quae secundum pietatem est, doctrinae, superbus est". Sed haereticus est huiusmodi; ergo haereticus est superbus; radix ergo haereseos ad superbiam videtur reduci.

2. Praeterea, haeresis perficitur in pertinacia defendendi falsam opinionem, sicut supra habitum est ; pertinaciae autem radix est superbia; ergo haereseos radix est superbia, et ita haeresis ad superbiam reducitur.

Contra, videtur reduci ad inanem gloriam vel cupiditatem, a. sicut elicitur a definitione Augustini, cum dicitur: "Haereticus est qui alicuius temporalis commodi" etc. Cum ergo motivum sit temporale commodum sive gloria temporalis, reducitur haeresis ad cupiditatem vel ad inanem gloriam.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod, per se loquendo, haeresis ad nullum septem peccatorum capitalium reducitur; ratione tamen illa qua quaeritur principatus sive gloria, ad superbiam sive inanem gloriam reducitur. Unde Isidorus, in Glossa Deuter. 7, 1, de septem gentibus dicit quod "de cenodoxia oriuntur contentiones, iactantia, haereses et praesumptio novitatum" ; sed hoc non est ratione voluntatis credendi aliquid diversum ab eo quod credit Ecclesia, sed propter vanam gloriam, cuius gratia credit diversum. Ab alio autem dicitur haereticus et ab alio superbus sive vane gloriosus. Quod autem dicitur haereticus superbus, per concomitantiam dicitur vel quia aliquod motivum ad haeresim potest esse ex inclinatione superbiae.

2. Ad secundum vero dicendum quod, licet pertinacia per se sit ex superbia animi sive ex vana gloria, tamen ipsa divisio in credendo, quae praecedit, non oportet quod originem habeat a superbia.

PrevBack to TopNext