Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 3, C. 2

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 3, C. 2

DE DIFFERENTIA HAERESEOS AD EA CUM QUIBUS VIDETUR CONVENIRE.

Cum iam dictum sit de quidditate haereseos, secundo quaeritur de differentia eius ad ea cum quibus videtur convenire.

I. Et primo de differentia eius ad simoniam. Videtur autem quod simonia sit haeresis. a. Dicit enim Gregorius, in Registro: "Quisquis per pecuniam ordinatur, ad hoc ut fiat haereticus promovetur". EX hoc ergo quod per pecuniam ordinatur, haereticus est; sed talis est simoniacus; ergo simoniacus, in quantum huiusmodi, est haereticus; ergo simonia est haeresis.

Contra. 1. Omnis haereticus deviat ab aliquo articulo fidei distincte vel implicite; sed iste non deviat, ut videtur, ab aliquo articulo; ergo non est haereticus.

II. Similiter potest obici de schismate quod sit haeresis. 1. Dicit enim Augustinus: "Nullum schisma est nisi aliquam haeresim confingat, ut recte ab Ecclesia videatur recessisse". Ergo schismaticus est haereticus, et ita schisma haeresis.

2, Item, quicumque deviat ab aliquo articulo fidei scienter, est haereticus; sed schismaticus scienter deviat ab aliquo articulo Symboli, ab illo scilicet quod est: "Sanctam et Apostolicam Ecclesiam" ; ergo schismaticus est haereticus.

3. Item, schisma dicit divisionem suo nomine, et hoc etiam habetur in nomine haeresis; nisi ergo superaddatur aliquid utrobique, per quod unum differat ab altero, convenienter dicetur schisma haeresis.

Contra. a. Hieronymus, Super Epistolam ad Galatas: "Inter haeresim et schisma hoc esse arbitror, quod haeresis perversum dogma habet, schisma vero ab Ecclesia pariter separat". Ergo schisma non est haeresis.

b. Item, haeresis est contra veritatem "quae est circa pietatem", schisma vero contra caritatis Ecclesiae unitatem; sed aliud est esse contra veritatem pietatis et aliud contra unitatem Ecclesiae; ergo schisma non est haeresis.

III. Item, videtur quod haeresis non differat ab hypocrisi. 1. Dicitur enim super illud Isai. 9, 14: "Disperdet Dominus ab Israel caput et caudam", Glossa: "Omnis haereticus hypocrita est".

2. Et dicit Bernardus, Super Cantica: "Non sufficit haereticos esse nisi ethypocritae sint, "ut sit supra modum peccans peccatum"". Videtur ergo quod non distinguatur peccatum haereseos a peccato hypocrisis, immo quod hypocrisis sit de complemento ipsius.

IV. Item, cum hoc nomen haeresis sonet idem quod divisio, sicut dicit Isidorus, propter quid appropriatur magis illi peccato quod directe est contra unitatem fidei quam illi quod impugnat unitatem caritatis vel quod est contra aliam unitatem per se et primo?

Respondeo: I. Ad primum dicendum quod nomen haereseos aliquando sumitur communiter, aliquando proprie. Secundum quod communiter sumitur, sic potest dici simoniacus haereticus, quia ipso iure ab Ecclesia divisus. Si vero accipiatur proprie, prout restringitur ad falsam credulitatem circa articulos unitatis in Trinitate et Incarnationis, non est simoniacus haereticus. Praeterea, peccatum haereseos est in falso credendo et pertinaciter, peccatum vero simoniae est in perverse volendo contra sacramentorum dignitatem, et secundum hoc differt haeresis a simonia.

[Ad obiecta]: 1. Ad hoc autem quod obicitur simoniam [non] esse contra aliquem articulum fidei, dicendum quod non est directe contra credulitatem alicuius articuli, sed ex consequenti. Eo enim quod ponitur impretiabile sub pretio, consequitur ut non sit affectio debita respectu gratiae ecclesiasticae, ex qua formatur fides, nec bene creditur ille articulus qui est de sanctitate Ecclesiae.

II. Ad secundum vero dicendum quod schisma non est haeresis, licet sit dispositio ad haeresim, sicut dicit Hieronymus. Et dividitur schisma ab haeresi in hoc quod schisma est per se contra unitatem, quae est in affectu caritatis sive pacis, haeresis vero contra unitatem, quae est in intellectu ipsius fidei. Est enim multiplex divisio sicut multiplex coniunctio: una est divisio, quae opponitur coniunctioni per fidem; est alia, quae opponitur coniunctioni per caritatem; tertia, quae opponitur coniunctioni quae est per gratiam sacramentalem sive per gratiam dignitatis ecclesiasticae. Prima divisio dicitur haeresis, secunda schisma, tertia vero dicitur simonia.

[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum in contrarium dicendum est quod, licet schisma non sit haeresis, tamen dispositio est ad haeresim. Primo enim est inobediens capiti Ecclesiae; secundo, contemptor est clavium; tertio, ad hoc pervenit ut non credat illum articulum qui est de Apostolica Ecclesia, et sic dispositio est ad haeresim. Cum enim dicit non esse obediendum Ecclesiae Apostolicae sive Romanae, in haeresim incidit.

2. Ad secundum vero dicendum quod deviare ab aliquo articulo dicitur dupliciter: vel secundum quod est principium medendi, et sic deviat haereticus; vel secundum quod est principium operandi, et secundum hoc deviat schismaticus faciendo contrarium.

3. Ad tertium vero dicendum quod, licet utrumque ponat divisionem, tamen differens est divisio; et licet utraque ortum habeat ab affectu, ad diversa tamen tendit. Haeresis enim ad hoc tendit ut credatur quod non est credendum, schisma vero ut velit facere contra superioris mandatum.

III. 1-2. Ad id vero quod obicitur de haeresi comparatione ad hypocrisim, dicendum quod inter se separantur. Nec sequitur, si haereticus sit hypocrita ad cooperimentum sui erroris, quod propter hoc haeresis sit hypocrisis secundum essentiam. Rationes vero quae inductae sunt in contrarium, ad hoc tendunt ut haereticus hypocrita dicatur propter peccati palliationem, non propter ipsam peccati essentiam.

IV. Ad ultimum vero dicendum quod, licet multiplex sit divisio, tamen illa est principalis ubi destruitur fundamentum christianae religionis: tunc enim constupratur ipsa anima "usque ad verticem". Unde dicit Gregorius: "Cum nequissimi spiritus uniuscuiusque animam in pravis operibus involvunt, sed integritatem fidei vitiare non possunt, quasi adhuc inferiora membra polluunt; qui autem in fide corrumpitur, "usque ad verticem"constupratur. Malignus enim spiritus ab infimis membris quasi ad summa pertingit, cum, activam vitam polluens, castam celsitudinem fidei diffidentiae morbo corrumpit". Cum ergo divisio, quae est contra fidem, ponat alias divisiones per consequens et non e converso, recte nomen haeresis illi divisioni appropriatur.

PrevBack to TopNext