Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 4, C. 1

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 4, C. 1

QUID SIT SCHISMA.

Definitur autem schisma sic: Schisma est illicita ab unitate Ecclesiae discessio. Dicitur autem schisma, sicut dicit Isidorus, a scissura, quia per schisma fit in unitate scissura. Unde Pelagius Papa: "Schisma scissuram sonat; sed in unitate scissura esse non potest; non ergounitati communicat quischismaticis communicat".

I. Sed potest quaeri quae sit Ecclesia, a cuius unitate discessio schisma nuncupatur.

[Solutio]: Ad quod dicendum est per hoc quod dicit Calixtus: "Nulli dubium est quin Apostolica Ecclesia mater sit omnium ecclesiarum, a cuius regulis nullatenus convenit declinare". Et dicit Gregorius: "Nulli dubium sitquod non solum pontificalis causatio, sed omnis sanctae religionis relatio ad Sedem Apostolicam quasi ad caput ecclesiarum debeat referri".

II. Deinde potest quaeri cuiusmodi discessio debeat dici schisma. Si enim omnis transgressio vel contemptus Canonum diceretur discessio schismatica, plurimi dicerentur schismatici.

[Solutio]: Ad quod respondendum quod illa discessio dicitur schisma, cum aliqui vim et potestatem Romanae Ecclesiae adnullant, praecepta eius et instituta pertinaciter contemnendo nec caput eam reputando.

PrevBack to TopNext