Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 4, C. 2

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 4, C. 2

UTRUM SCHISMA CONTINEAT HAERESIM ET DE COMPARATIONE EIUS IN QUANTITATE.

ARTICULUS I.

Utrum schisma contineat haeresim.

Secundo quaeritur utrum schisma contineat haeresim et de comparatione eius in quantitate.

Et videtur quod omnis haereticus sit schismaticus. 1. Omnis enim haereticus a societate Ecclesiae se dividit; qui autem a societate Ecclesiae se dividit, schismaticus est; ergo omnis haereticus est schismaticus.

2. Item, Augustinus, in libro De vera religione, hanc ponit differentiam: Ecclesia excludit haereticos et relinquit schismaticos; sed excludere est relinquere; ergo haereticus est schismaticus.

Contra. a. Augustinus, Contra Faustum: "Schisma est eadem opinantem atque eodem ritu colentem quo ceteri, solo congregationis delectari discidio". Haeresis vero diversa opinatur ab iis quae catholica credit Ecclesia; ergo haeresis non est schisma.

b. Item, Augustinus, in libro De vera religione: "Ecclesia utitur haereticis ad probationem doctrinae suae, schismaticis ad documentum stabilitatis suae". Cum ergo diversa attendatur utrobique utilitas, non erit haeresis schisma.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod nomen schismatis potest dici generaliter pro quacumque discessione illicita, et secundum hunc modum accipitur super illud Exodi 20, 25: "Non aedificabis illud de sectis lapidibus", Glossa: "Secti lapides sunt qui unitatem scindunt". Alio vero modo dicitur schisma proprie, quando pertinaciter receditur ab obedientia ipsius capitis Ecclesiae, sicut intelligitur illud Apostoli, II ad Thess. 2, 3.

[Ad obiecta]: 1-2, a-b. Et per hoc potest solvi quod obiectum est. Rationes enim quaedam loquuntur de schismatico generaliter dicto, aliae vero loquuntur de schismatico proprie dicto.

ARTICULUS II.

De quantitate peccati schismatis.

Deinde quaeritur de quantitate huius peccati, quod videtur gravius punitum quam idololatria, et ex hoc aliquibus videri posset quod maius esset peccatum. Decem enim tribus, relicto Roboam, adhaeserunt Ieroboam, facientes schisma, sicut habetur III Reg. 12, 19: "Recessit Israel a domo David usque in praesentem diem", et postea dispersi sunt in poenam, ut videtur, illius schismatis ; filii autem Chore similiter gravissime sunt puniti.

[Solutio]: Sed responderi potest quod non tantum dispersio decem tribuum facta fuit propter peccatum divisionis, sed etiam propter peccatum idololatriae, quod superaddiderunt. Quod etiam patet per hoc quod duae tribus, quae remanserunt cum domo David, punitae sunt poena dispersionis, licet posterius, et ita non videtur illa poena esse principaliter propter illam. Si vero alicubi graviori poena puniatur schisma quam haeresis, hoc potest esse quia ex maiori contumacia videntur illi fecisse schisma quam alii in haeresim incidisse; quanto autem maior est contemptus, tanto magis scelerate peccatur.

PrevBack to TopNext