Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 4, C. 5

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 4, C. 5

DE ORDINATIS A SCHISMATICIS.

Quinto quaeritur de ordinatis a schismaticis, quando recipiunt Ordinem et quando non; et si Ordinem aliquando, utrum recipiant Ordinis executionem vel non.

1. Et videtur quod non recipiant Ordinem, 1. per hoc quod dicitur I, quaest. 7, Daibertum, ubi dicitur quod de novo ordinatus est in diaconum, tamquam qui prius Ordinem non susceperat. Unde per hoc habetur quod ille, cum esset ordinatus ab haeretico, non fuit ordinatus.

2. Item, Urbanus: "Quicumque a schismaticis Sanctaeque Romanae Ecclesiae adversariis se ordinaripermiserit, nullatenus hac venia dignus habeatur". Et loquitur ibi de indulgentia ministrandi in Ordine.

3. Item, Damasus: "Quo modo possit honorem retinere, qui ab illo accepit qui potestatem dare non habuitlegitime; invenire non possum".

Contra. a. Dicit Urbanus: "Qui ab episcopis, quondam catholice ordinatis, sed in schismate a Romana Ecclesia separatis, consecrati sunt, eos, nimirum cum ad Ecclesiae unitatem redierint, servatis propriis Ordinibus, misericorditer suscipi iubemus, si vita et scientiacommendat". Ergo susceperunt Ordines a schismaticis.

b. Praeterea, baptizatus in forma Ecclesiae est baptizatus, consecratio etiam altaris in forma Ecclesiae est consecratio; ergo pari ratione ordinatus in forma Ecclesiae ab eo qui habuit potestatem est ordinatus.

II. Item, quaeritur de executione.

Et videtur quod, cum redeant ad Ecclesiam, exequi possunt, a. secundum hoc quod dicit Urbanus. Dicit enim quod, si aliqui fuerint ordinati "ab excommunicatis, quondam tamen catholicis, episcopis, si non simoniace acceperunt Ordines, sivita et doctrina hoc promeruerit, in ipsis Ordinibus permanere permittas".

Videtur autem contrarium, 1. per hoc quod idem Urbanus dicit: "Ordinationes, quae ab haeresiarchis nominatim excommunicatis factae sunt, irritas esse iudicamus" ; et exponitur quantum ad officii executionem; ergo non habent officii executionem.

[Solutio]: I. Ad quod dicendum videtur quod, sive quis recipiat "ultimam manus impositionem in Ecclesia sive extra", dum tamen formam Ecclesiae servet in ordinando et in forma Ecclesiae fuerit ordinatus, verum Ordinem confert, sed "non Ordinis executionem", sive scienter sive ignoranter aliquis ordinetur.

[Ad obiecta]: 1-3. Ad obiectum autem in contrarium dicendum est quod loquitur de illis qui extra ordinati sunt, sed non in forma Ecclesiae vel ab illis qui non receperunt potestatem ordinandi.

II. 1. Ad secundum vero dicendum est quod non habent Ordinis executionem quantum est de se. Sed distinguitur, quia quidam illorum ordinati sunt ab eo qui recepit "ultimam manus impositionem in Ecclesia", et tales, si alias digni sunt, tolerantur per dispensationem in Ordinibus susceptis, nisi aliud occurrat impedimentum. Si autem sunt ordinati ab eo qui recepit "ultimam manus impositionem extra Ecclesiam", et scienter, nequaquam tolerantur; si vero ignoranter, et hoc probaverint, tolerantur; et hoc elicitur ex illo Canone Urbani, Ordinationes etc.

PrevBack to TopNext