Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 4, C. 4

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 4, C. 4

DE SACRAMENTIS SCHISMATICORUM.

Quarto quaeritur de sacramentis schismaticorum.

Et videtur quod non sint vera sacramenta, 1. per hoc quod dicit Pelagius Papa: "Non est Christi corpus, quod schismaticus conficit, siveritate duce dirigimur; nec enim divisum esse Christum poterit quisquam sine Apostolireprobatione contingere".

2. Item, "ab Ecclesiae visceribus divisus etab Apostolicis Sedibus separatus execrat potius et non sacrat". Non ergo videntur vera esse sacramenta.

3. Item, Cyprianus: "An debetquisquam dicere salutare sacramentum etgratiam caelestem communem cum haereticis esseposse, cum quibus nec cibus nec potus debet esse communis?" Constat autem Eucharistiam apud illos omnino fieri non posse, ubi spes nulla est et fides falsa et omnia per mendacium geruntur.

4. Item, dist. 32: "Sischismate vel haeresi ab Ecclesia non separentur, eorumdem ordinationes et reliqua sacramenta sancta et veneranda non negamus". Ex quo videtur et contrario sensu quod, si separentur schismate vel haeresi, sacramenta non sint sancta nec veneranda.

Contra. a. Augustinus, in libro De Baptismo: "Potest sacramentum tradere separatussicut potest habere separatus".

b. Item, Augustinus, in libro Contra Donatistas, quodam modo redarguit Cyprianum et alios sibi adhaerentes, qui dicebant apud haereticos vel schismaticos non esse Christi sacramentum. Dicit enim quod Baptisma, sive a schismatico sive ab haeretico in forma Ecclesiae celebretur, ratum est et sanctum.

[Solutio]: Ad quod dicendum est, secundum Augustinum, in libro De Baptismo contra Donatistas, quod sacramenta vera sunt, quae in forma Ecclesiae data sunt ab iis qui potestatem habent sibi debito modo collatam.

[Ad obiecta]: 1-3. Ad obiectum autem in contrarium dicendum est quod illud quod dicit Pelagius intelligendum est de iis qui non in forma Ecclesiae consecrant: tunc enim non est verum sacramentum. Et secundum hoc potest simpliciter intelligi illud: "Non [est] Christi corpus, quod schismaticus conficit", et illud: "Separatus execrat potius, et non sacrat". Si vero intelligatur de illo ordinato qui in forma Ecclesiae facit, licet sit schismaticus, secundum hoc retorquendum est ad effectum salutis, secundum quod dicit Augustinus: "Ipsis indigne ministrantibus sacramentum salubriter non traditur, licet aliquando sacramentum necessitatis salubriter recipiatur etiam ab ipso schismatico ministrante". Et iterum, non distinguebant sacramentum ab effectu sacramenti, et hoc modo posset intelligi illud quod dicit Cyprianus. Secundum autem quod dicit Augustinus, non videtur Cyprianus recte primo sensisse; inniti enim videbatur illi auctoritati Evangelii: "Qui non est mecum, contra me est, et qui non congregat mecum, dispergit". Sed attendere oportuit et illam auctoritatem, quae in Luc. 9, 50 est, ubi dicit Dominus: "Nolite prohibere; qui non est adversumvos, pro vobis est". Et dicitur in Glossa: "Docetur neminem a bono, quod ex parte habet, esse arcendum, sed ad hoc potius, quod nondum habet, esse provocandum. Igitur in haereticis vel inmalis catholicis non sacramenta communia, in quibus nobiscum sunt et adversus nos non sunt, sed divisionem paciunitatique contrariam, qua adversusnos sunt, detestari et prohibere debemus".

4. Ad illud vero quod ultimo obicitur, dicendum est quod illud argumentum a contrario sensu non tenet, nisi intelligatur de illis sacramentis quae non fiunt in forma Ecclesiae. Si enim fiunt in forma Ecclesiae, licet dentur a schismatico, qui tamen habuit potestatem Ordinis, vera sunt sacramenta, etsi non illi salubria a quo traduntur.

PrevBack to TopNext