Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 5, C. 1

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 5, C. 1

QUID SIT APOSTASIA.

ARTICULUS I.

Quid sit apostasia secundum definitionem.

Ad primum sic: a. Definitur sic apostasia: Apostasia est temerarius a statu fidei, obedientiae ecclesiasticae vel religionis recessus. Dicitur autem religio communiter, secundum quod clerici religioni etiam cuidam sunt adstricti, non tantum secundum quod claustrales religiosi dicuntur. Per hoc patet quod multiplex est apostasia. "Est enim apostasia perfidiae", sicut Iulianus apostata dicebatur. Est iterum apostasia "inobedientiae", et de iis habetur quod dicit Hyginus: "Alieni erroris societatem sectantem vel asui propositi tramite recedentem vel Apostolicae Sedis iussionibus inobedientem suscipere non possumus". Et dicit Gregorius: "Peccatum paganitatis incurrit quisquis, dum Christianum se asserit, Sedi Apostolicae obedire contemnit". Dicitur etiam apostasia "irregularitatis, qua quis a statu sumptae religionis recedit", sicut cum apostatat monachus vel clericus vel conversus; secundum hoc dicit Augustinus, Ad Vincentium: "Quomodo difficile sumexpertus meliores quam qui in monasteriis profecerunt, ita non sum expertus deteriores quam qui in monasteriis defecerunt". Obicitur autem quod omnis peccator sit apostata, 1. per hoc quod dicitur a Gregorio, super illud Ezech. 2, 3: "Mitto te ad filios Israel, ad gentes apostatrices", Glossa: "Sicut qui fide recedit a Deo apostata est, sic qui ad perversum opus redit, etiam si fidem tenuerit, apostata est". Ergo qui revertitur ad peccatum est apostata; tales autem sunt peccatores omnes, qui a poenitentia cadunt; ergo omnes tales sunt apostatae.

2. Item, Eccli. 10, 14-15: "Initium superbiae hominis estapostatare a Deo, quoniam ab eo recessit cor illius". Cum ergo peccator recedat a Deo corde, peccator dicetur apostata, et fit hic sermo de peccante peccato mortali.

[Solutio]: Ad quod dicendum est quod nomen apostasiae dicitur dupliciter, sicut dicit Gregorius, in homilia Super Ezechielem: "Dicuntur duobus modis apostatae: aut enim homo a Deo recedit fide aut opere". Secundum hunc modum accipiendo generaliter, dicetur peccans mortaliter post habitam gratiam vel post statum innocentiae retrocedere, et ita apostatare. Secundum autem quod supra dictum est, proprie dicitur apostata illis praedictis modis. Illo autem modo, quo proprie accipitur, dicitur Eccli. 19, 2: "Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes". Et dicit Interlinearis: "Sicut Salomonem, qui propter amorem mulierum ad idololatriam est conversus". Posset tamen et ibi nomen apostasiae extendi.

ARTICULUS II.

Utrum superbus praelatus sit apostata.

1. Item, videtur quod superbus praelatus sit apostata, et ita non tantum dicatur apostasia modis praedictis. Si enim ratione superbiae est apostata, non tantum dicetur apostata modis praedictis. Dicit autem Gregorius, super illud Iob 34, 18: "Qui dicit regi, apostata": "Superbus rector totiens ad culpam apostasiae dilabitur, quotiens praeesse hominibus delectatur".

2. Item, Eccli. 10, 14, super illud: "Initium superbiae hominis", Glossa: "Non est maior apostasia quam creaturam a Creatore recedere, quae merito adscribitur superbiae. "Superbia"enim est si creatura velit coaequari Creatori: haec etdiabolo et homini fuit "initium perditionis"". Ergo ratione superbiae diabolus et primus homo fuit apostata; non ergo praedictis modis tantum dicetur apostata.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum est quod, cum dicitur superbus apostata, nomen apostatae accipitur pro recedente a Deo per peccatum mortale ad imitationem diaboli vel primi parentis. Et potest reduci istud genus apostasiae ad apostasiam inobedientiae: non enim servavit Lucifer praeceptum scriptum in mente, similiter nec primus parens praeceptum ei expressum.

2. Quod autem dicitur a Rabano super Eccli. quod "non est maior apostasia" etc., intelligi potest de recessu per infidelitatem, et secundum hoc verum est quod non est maior apostasia in genere, cuius principium est superbia. Si vero recessus amplietur, intelligatur ratione status, quo modo Lucifer et primus parens recesserunt, non quod omnis recessus per peccatum a Deo sit proprie apostasia.

ARTICULUS III

Utrum discordia sit apostasia.

Adhuc etiam quaeritur si discordia sit apostasia et seminans discordiam sit apostata.

Quod non, videtur, 1. ex praedicta ratione apostasiae. Peccatum enim discordiae non est recessus, perfidiae vel inobedientiae contumacis aut irregularitatis.

Sed contra hoc a. est illud, quod dicitur Prov. 6, 12-14: "Homo apostata omni tempore iurgia seminat", et dicit Glossa: "Quem seminantem iurgia dicere voluit, prius apostatam nominavit, quia nisi more superbientis angeli ab aspectu Conditoris prius intus aversionementis caderet, foras postmodum usque ad seminanda iurgia non veniret".

[Solutio]: Ad quod dicendum quod seminans discordias dicitur schismaticus. Discordia enim in schismate terminatur, et ita seminans discordias, cum pervenit ad schisma, apostata dicitur secundum modum supra dictum ; non tamen omnis discordia est apostasia, sed cum ad hoc pervenitur ut sit recessus ab unitate capitis et membrorum.

ARTICULUS IV

Utrum apostasia sit peccatum separatum ab haeresi vel schismate.

Item, videtur ex praedictis quod apostasia non sit peccatum separatum ab haeresi vel schismate, immo sit commune ad utrumque. Cum enim haereticus sit apostata apostasia perfidiae et schismaticus apostasia inobedientiae, non videntur ad invicem distingui ista peccata.

[Solutio]: Ad quod respondetur quod, licet idem sint re aliquando haereticus et apostata, differunt tamen ratione. Haereticus enim dicitur, qui a fidei catholicae unitate se dividit; apostata vero, qui a statu fidei bono, quem habuit, retrocedit. "Melius autem est viam veritatis non agnoscere quam post agnitum retrocedere", sicut habetur II Petri 2, 21. Apostata autem, secundum quod re differt ab haeretico et schismatico, proprie dicitur ille qui a statu regulari retrocedit.

PrevBack to TopNext