IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 5, C. 2
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 5, C. 2
QUIS DICENDUS SIT APOSTATA.
ARTICULUS I
Et primo de apostasia perfidiae. Ponatur enim quod aliquis bene credat, metu tamen mortis extra non confitetur fidem, sicut sunt illi qui sunt inter Saracenos, similiter illi qui metu Saracenorum osculantur sepulcrum Mahometi vel etiam causa placendi eis. Quaeritur utrum tales dicendi sunt apostatae apostasia perfidiae.
Et videtur quod. sic. 1. Apostasia enim est temerarius recessus ab iis quae fidem contingunt; illi autem qui non confitentur fidem, sed ore negant, temere a confessione fidei recedunt; ergo sunt apostatae. Similiter, qui non-sanctum quasi sanctum venerantur, immo magis execrandum ritu religioso venerantur; ergo sunt apostatae.
Contra. a. Manet ipsa fides in corde; manente autem fundamento non dicitur apostata; ergo huiusmodi non dicentur apostatae.
[Solutio]: Ad quod videtur dicendum quod, si nullo modo in corde devient a fide, licet exterius non confiteantur vel negent propter metum ad horam, non sunt censendi apostatae apostasia perfidiae, possunt tamen dici apostatae communi nomine, quia a confessione fidei retrocedunt. Illi autem qui venerantur Mahometum quasi Sanctum Dei, per hoc intendentes Deo placere, quasi esset nuntius Dei, pro apostatis sunt reputandi. Proprie enim apostatae dicuntur quia religione fidei et eorum quae ad fidem contingunt ad contrarium fidei se convertunt, sicut faciunt illi qui honorem divinum execrandis personis attribuunt. Similiter potest dici de illis qui se faciunt circumcidi, ponentes spem in circumcisione legali, qui prius fuerunt Christiani. Hoc autem attendendum est quod quicumque non ex infidelitate, sed ex metu mortis aliqua talia faciunt, mortaliter peccant. Nullus enim ad aliqua talia, ubi est mortale peccatum et ita per consequens anima separatur a Deo, metu mortis debet induci. "Satiusenim est mori fame quam idolothyto vesci", sicut dicit Augustinus, super Epistolam ad Cor. I.
ARTICULUS I
Utrum inobediens mandatis Sedis Apostolicae incidat in apostasiam perfidiae.
Adhuc etiam quaeritur utrum incidat in peccatum quod est apostasia perfidiae, qui inobediens est mandatis Sedis Apostolicae.
Quod non, videtur. a. Apostasia enim perfidiae et apostasia inobedientiae e diverso dividuntur ; non ergo qui incidit in apostasiam inobedientiae incidit in apostasiam perfidiae necessario.
Contra. 1. Dicit Gregorius: "Peccatum paganitatis incurrit quisquis, dum christianum se asserit, Sedi Apostolicae obedire contemnit".
2. Ad idem etiam facit quod dicitur I Reg. 15, 23: "Peccatum ariolandi est nolle obedire et scelusidololatriae nolle acquiescere". Sed constat quod non ex hoc efficitur paganus vel ariolus qui nunquam credidit; ergo efficitur apostata apostasia perfidiae; qui ergo inobediens est Sedi Apostolicae, apostata efficitur apostasia perfidiae.
[Solutio]: Ad quod dici potest quod apostasia perfidiae potest dici dupliciter: uno modo, cum cadit aliquis a fide articulorum omnium vel plurium qui sunt in Symbolo, maxime illorum qui pertinent ad Trinitatem vel Christi humanitatem, et hoc modo talis non cadit in apostasiam perfidiae. Alio vero modo dicitur apostasia perfidiae, cum male sentit de illo articulo Symboli, qui est "Apostolicam Ecclesiam", et per hunc modum apostasia inobedientiae contumacis est dispositio ad hoc quod fiat apostata apostasia perfidiae. Qui enim non vult obedire Sedi Apostolicae in iis quae ad eam pertinent, aut hoc est quia male credit de ea aut quia disponitur ad male credendum. Per essentiam tamen non est haec apostasia illa: una enim refertur ad credibilia, alia vero ad operabilia.
Utrum inobediens mandatis sui superioris sit apostata apostasia inobedientiae.
Deinde quaeritur utrum qui non obedit indifferenter mandatis sui superioris dicendus sit apostata, maxime in iis quae non sunt contra Deum.
Sed contrarium videtur. a. Secundum hoc enim aequaliter obediendum esset uni praelato et alteri; secundum hoc etiam esset in indifferentibus cuilibet praelato ecclesiastico obediendum; quod cum non sit, non est censendus apostata apostasia inobedientiae, si non in omnibus obedit.
b. Praeterea, si etiam non obedit in omnibus in quibus tenetur obedire et propter hoc esset apostata, omnis inobediens esset apostata; quod cum non videatur, non dicetur apostata apostasia inobedientiae quicumque non obedit praecepto sui praelati ecclesiastici.
[Solutio]: Ad quod responderi potest per hoc quod dicit Pelagius quod "in illis obediendum est quae pertinent ad divini cultus obsequium" et quae pertinent ad suum officium, quod debet exercere principaliter circa correctionem et salutem animarum, secundario circa discretam et utilem dispensationem rerum ecclesiasticarum. Et hoc est quod dicit Pelagius: "In iis quae ecclesiasticae utilitatis cura peragere praeceperit, praebeatis obedientiam ei Constituto competentem". Si autem praecipiat in iis quae non pertinent ad Deum vel suum officium, non propter hoc tenetur obedire, ut si praecipiat ei, nulla praeexistente causa debita, quod resignet beneficium, ratione cuius subditus est, non propter hoc tenetur obedire. Si etiam praecipiat in iis ad quae subditus tenetur obedire, non propter hoc semper dicendus est apostata cum non obedit, sed cum canonica facta commonitione permanet ipse in sua inobedientia contumaci, tunc potest dici apostata apostasia inobedientiae. — Praeterea, cum dicat Augustinus quod obediendum est superiori praelato, cum praecipit contrarium ei quod iniungit inferior, non propter hoc dicendus est apostata apostasia inobedientiae, si pertinaciter non vult obedire in omnibus huiusmodi superiori praelato. Non enim semper in omnibus obediendum est magis superiori quam inferiori, utpote si praecipiat episcopus suis subditis aliquid et metropolitanus praecipiat contrarium, aliquando potius obediendum est episcopo quam metropolitano, nisi in casibus certis. Sed intelligendum est illud Augustini vel de illo praelato qui ordinarius est immediate singulorum, scilicet Summo Pontifice, vel de illo a quo inferior iudex habet iurisdictionem: tunc enim magis obediendum est superiori quam inferiori praelato. Metropolitano autem obediendum est in iis quae devolvuntur ad ipsum per appellationem vel in iis quae pertinent ad canonicam eius visitationem, quod est propter negligentiam inferioris praelati; aliquando autem consuetudo diutius obtenta pinguius ius potest conferre.
ARTICULUS IV
Utrum deserens primam tonsuram sit apostata apostasia irregularitatis.
Item, quaeritur de apostasia irregularitatis utrum ille qui accepit primam tonsuram, si deserit eam, peccat peccato apostasiae.
Quod videtur, a. per hoc quod dicitur in Extra, De vita et honestate clericorum: "Si quis clericus comam relaxaverit, anathema sit".
Sed videtur contrarium. 1. Potest enim accipere uxorem corruptam vel transferre se ad officium militare, et tunc potest non portare coronam vel non habere tonsuram clericalem, sicut habetur in Canone: "Quisquisclericus viduam aut secundam uxorem duxerit, omnis ecclesiasticae dignitatis privilegio denudetur, laicali tantum sibi communione concessa". Ex hoc ergo videtur quod, si hoc ab Ecclesia statuitur quod non sit ei peccatum accipere uxorem, per consequens nec sit ei peccatum deserere tonsuram vel non portare coronam, maxime cum hoc sit in scandalum ipsorum.
2. Praeterea, "tonsura saecularia negotia exercentis redundat in vituperium ministerii" ecclesiastici et similiter corona, cum scriptum sit: "Nemo militans Deo implicet se saecularibus negotiis".
[Solutio]: Ad quod videtur dicendum quod sicut est de illo qui fecit votum virginitatis vel continentiae, si accipit uxorem, accipiendo peccat et tamen non peccat reddendo debitum, sic videtur quod accipiens primam tonsuram vel coronam, si postea deserit divertendo se ad contrarium actum, peccat in primo actu retrocedendo, et illud est peccatum apostasiae huiusmodi; cum enim obligaverit se Deo, dicens: "Dominus pars hereditatis meae", retrocedendo peccat.
[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem in contrarium dicendum est quod, licet licitum sit ei accipere uxorem propter malum incontinentiae vitandum — nondum enim habuit votum continentiae annexum, sicut est in susceptione sacri Ordinis — huiusmodi tamen licitum non est cum ratione perfectionis; et est permissum quod, si fuerit propter scandalum vitandum, potest non deferre tonsuram clericalem, sicut dicit Innocentius: "Ipsum super tonsuratione huiusmodi non molestes, dummodo nullum percipiatbeneficium ecclesiasticum, cuius ratione teneatur clericalem deferre tonsuram". — Et notandum quod tenetur clericus portare coronam nisi fuerit in tribus casibus: si nullo modo vult retinere privilegium clericale; vel si non potest ferre absque scandalo uxoris, dummodo non habeat beneficium ecclesiasticum, sicut in aliquibus partibus contingit; vel, "si iusta causa timoris exigit" tonsuram vel "habitum transformari", sicut habetur in "Extra, De vita et honestate clericorum" et de clericis intra sacros Ordines constitutis. Nec sequitur, si licitum est habere uxorem, sicut dicit Leo Papa, dist. 32, Seriatim, quod propter hoc licitum sit deserere tonsuram clericalem, sed cum quadam conditione est licitum.