Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 2, M. 1

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 2, M. 1

Quid sit divinatio.

Definitur autem sic divinatio: Divinatio est superstitiosa investigatio praescientiae futurorum.

Ponitur et iterum alia ratio: Divinatio est praescientia futurorum alio modo quam divinitus habita.

Tertio modo dicitur divinatio usurpatio praecognoscendi futura "ex quadam pestifera societate hominum et daemonum", sicut dicit Augustinus, in libro De doctrina christiana.

Secundum primam definitionem et secundam videtur divinatio esse in genere cognitionis, et ita non esse peccatum. a. Cognitio enim in intellectu est, peccatum vero in voluntate. Hoc etiam videtur per differentias divinationis, sicut est augurium aut mathesis aut geomantia: unumquodque enim horum ponit cognitionem; in quo autem genere est species, et genus.

b. Similiter potest argui per hoc quod dicit Isidorus, dicens quod "duo sunt genera divinationis: ars et furor" ; furorem autem vocat cognitionem quae est in arreptitiis ; cum ergo ars et furor secundum hunc modum differentiae sint cognitionis, erit divinatio in genere cognitionis.

c. Item, Isidorus: "Divini divinitate se esse plenos simulant et astutia quadam sive fraudulentia hominibus futura coniectant". Sed coniectare est in genere cognitionis; ergo et divinatio.

Sed videtur contrarium, 1. eo quod divinatio prohibita est. Unde Isidorus: "Haec cuncta vitanda sunt a Christianis et omni penitus execratione repudiandaatque damnanda". Sed quod per se prohibitum est, peccatum est; ergo divinatio peccatum est.

2. Item, infidelitas peccatum est; divinatio autem ad infidelitatem reducitur; ergo divinatio peccatum est.

3. Praeterea, excommunicatio debetur propter peccatum; sed, sicut dicitur in Canone, sunt "excommunicandi nisi resipuerint". Ergo divinatio est peccatum.

[Solutio]: a—c. Ad quod dicendum quod divinatio suo nomine plus determinat cognitionem quam peccatum, pro utroque tamen accipitur. Aliquando enim dicitur divinatio ipsa cognitio illicito modo acquisita; aliquando vero dicitur ipsa voluntas sic acquirendi. Primo modo accipitur in primis rationibus, secundo modo accipitur hic prout de ipsa agitur.

1. Ad illud vero quod obicitur de prohibitione, dicendum est quod aliquid per se est prohibitum, aliquid vero quia est coniuncta causa peccati. Peccatum autem est per se prohibitum, occasiones autem coniunctae prohibitae sunt propter ipsum peccatum, et utroque modo potest dici divinatio prohibita.

2. Ad secundum dicendum quod, secundum quod sub infidelitate continetur vel proximum est infidelitati, est peccatum, sicut dicit Augustinus, dicens quod "sciat se fidem christianam et Baptismum praevaricasse et apostatam esse, id est retro abeuntem".

3. Ad tertium vero dicendum quod excommunicatio per se respicit divinationem ut est culpa, per consequens tamen respicit indebitum modum acquirendi cognitionem superstitiosam.

PrevBack to TopNext