Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 2, Praeambulum

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 2, Praeambulum

Dictum est supra de iis in quibus fit iniuria respectu maiestatis divinae, sive non accedendo ad cultum eius sive recedendo a debito cultu ipsius. Consequenter dicendum est de criminibus quibus fit iniuria contra sapientiam divinam, haec autem omnia sunt quae pertinent ad divinationem. Videndum est ergo primo quid sit divinatio; secundo, quae sint differentiae eius; tertio, utrum divinatio sit licita; quarto, utrum divinationibus sit fides adhibenda; quinto, de poena hanc culpam consequente; sexto, de quibusdam pertinentibus ad aliquas differentias divinationis.

PrevBack to TopNext