Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 2, M. 2, C. 1

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 2, M. 2, C. 1

DE RATIONE NUMERI DIFFERENTIARUM DIVINATIONIS.

Iis ergo differentiis acceptis, ponenda est ratio divisionis. Est autem quaedam divinatio quae tantum fit per invocationes daemonum. Est alia, quae fit aliquibus aliis rebus adiunctis, quibus provocantur daemones et homines ad infidelitatem pertrahuntur, eo quod aliquando contingit sicut coniciunt vel praedicunt. Hoc autem contingit vel per res aliquas vel per rerum phantasias. Per res vero contingit multipliciter: aut per res superiores, sicut faciunt mathematici, qui nativitates hominum considerant et qualitates eorumdem; aut per res interiores, et hoc contingit aut in elementis, sicut sunt geomantia, hydromantia, aërimantia, pyromantia. Si vero in rebus elementatis, hoc contingit multipliciter: vel in rebus animatis vel in rebus inanimatis. In rebus inanimatis, sicut cum fiunt quaedam ligaturae lignorum vel aliarum rerum. In rebus vero animatis, sicut est in augurio vel in auspicio: auspicium est in aspectu volatus avium, augurium in garritu. — Quaedam etiam fit in: mortuis animalibus vel in figura mortuorum animalium, et haec dicitur "necromantia: νεκρόνenim graece, mortuumlatine dicitur, μαντείαdivinatio. Ad huiusmodi autem suscitanda cadaveris sanguis adicitur: nam amare daemones sanguinem dicuntur, ideoque quotiens necromantia, fit, cruor aquae miscetur, ut facilius daemones provocentur". — Divinatio autem quandoque iit in phantasiis rerum: aut in ludificatione exterioris sensus, scilicet visus, et hoc modo est praestigium, cum diabolicis illusionibus hominum oculi praestinguuntur ne possint cernere quod verum est; aut hoc est per somnia, quae ad vim imaginativam pertinent, sicut est in iis qui coniectores sunt somniorum. - Quaedam etiam divinatio fit per res artificiales, sicut per caracteres, et hoc est in scripturis; vel per imagines cereas vel alias, sicut in maleficiis. — Quaedam etiam fiunt per res casuales, sicut in sortilegiis; sortilegia autem dicuntur, quae "sub nomine fictae religionis" quaedama futura coniciunt.

PrevBack to TopNext