Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 2, M. 2, C. 2

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 2, M. 2, C. 2

QUAE SIT DIFFERENTIA INTER QUINQUE PRINCIPALES SPECIES DIVINATIONIS.

Potest autem quaeri quae differentia sit inter illas quinque species quae assignantur ipsius divinationis in principio.

Videtur enim 1. quod maleficium non distinguatur a mantice. In necromantia enim, quae est species manticae, potest esse maleficium: maleficium enim est quo procuratur alicuius incommodum; hoc autem potest esse [in] necromantia; ergo hae duae species non videntur differre.

2. Similiter videtur de sortilegio, in quo potest fieri procuratio alicuius maleficii.

3. Praeterea, non videtur divinatio esse genus ad omnia ista per hoc quod dicitur Deuter. 18, 10-11, ubi dicitur: "Non sit maleficus nec incantator nec qui pythones consulat neque divinos". Connumeratur ergo divinatio cum aliis; non ergo est commune ad omnia illa.

4. Item, praestigium potest esse maleficium: potest enim ludificatio fieri in visu exteriori ad incommodum alterius.

5. Praeterea, cum ponantur quinque species principales ipsius divinationis, praeter illam quae est in tatis et constellationibus, potest quaeri quae sit ratio distinctionis inter illa, utrum scilicet penes fines differant vel penes materiam vel penes formam.

[Solutio]: 5. Ad quod dici potest quod divisio illa potest attendi secundum materias sive quantum ad illa per quae fit divinatio: per alia enim fit divinatio in mantice et in maleficio et in sortilegio et in augurio et praestigio et fatali divinatione. In mantice enim aliqua fiunt, per quae fit daemonum invocatio, ut per illos cognoscantur futura. In maleficio vero fiunt ligaturae vel imagines vel caracteres, ut aliquod commodum vel incommodum sequatur, per quod incidant homines in infidelitatem, credentes virtutem esse illius imaginis vel ligaturae vel caracteris, cum non sit. Sortilegium autem, cum aliquae sortes proiciuntur in electionibus ecclesiasticis vel in factis hominum spiritualibus, ut quodam modo tentetur Deus et voluntas divina indebito modo cognoscatur. Augurium autem est cognitio futurorum indebita per garritus avium vel per volatus — sumitur enim hoc nomen augurium sic communiter — ex quo pertrahi possunt homines ad falsam credulitatem. Praestigium autem est, cum operatione daemonum illuduntur homines ut non videant quod verum est, sed credant quod non est. De hoc dicit Augustinus, in libro De civitate Dei: "Nec mirum de Magorumpraestigiis, quorum in tantum prodiere maleficiorumartes ut etiam Moysi simillimissignis resistentes, vertentesvirgas in dracones et aquamin sanguinem mutasse ferantur". De iis multa dicit Augustinus recitando, in libro De civitate Dei, XVIII, in quibus non attenditur veritas rei, sed phantasia et hominum ludificatio a daemonibus.

1. Ad primo autem obiectum respondendum est quod necromantia, prout est species manticae, in hoc differt a maleficio proprie dicto quod in necromantia fit divinatio sub speciebus corporum mortuorum cum invocatione daemonum ut cognoscantur futura; maleficium vero ut operatione daemonum cognoscatur aliquid fiendum commodum vel incommodum; unde magis convertitur ad operationem, licet ibi sit de cognitione.

2. Ad illud vero quod obicitur de sortilegio, dicendum quod sortilegium aliquando sumitur communiter, aliquando proprie. Secundum quod communiter accipitur, maleficium continetur sub sortilegio; secundum autem quod proprie sumitur sortilegium cum proiectione sortium ad aliquid cognoscendum, non est maleficium: maleficium enim magis est ad operandum aliquid virtute. daemonum, quod ex alia tamen virtute falso creditur fieri.

3. Ad tertium vero dicendum quod divinatio aliquando accipitur communiter, et sic continet maleficium et sortilegium; aliquando vero appropriatur, sicut habetur Deuter. 18, 11, ut divini dicantur qui per constellationes futura coniectant modo indebita, sicut est de nativitatibus hominum et de affectionibus animarum.

4. Ad illud vero quod consequenter obicitur, dicendum quod praestigium per se est ut operatione daemonum phantasia humana vel visus ludificetur ad hoc quod credatur quod non est; ad hoc autem non tendit maleficium, sicut dictum est.

PrevBack to TopNext