IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 2, M. 6, C. 1
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 2, M. 6, C. 1
UTRUM HUIUSMODI COGNITIO SIT A DEO VEL A DIABOLO.
Sexto quaeritur de quibusdam pertinentibus ad aliquas differentias divinationis. Sed prius quaeratur in genere utrum huiusmodi cognitio sit a Deo vela diabolo.
Et videtur quod sit a Deo, 1. per hoc quod dicitur in libro De libero arbitrio: "Quis audeat dicere disciplinam esse malum?" Et iterum: "Nullo modo dixerim aliquam intelligentiam malam esse posse". Illa ergo intelligentia, quae datur per illam viam, non mala est, sed bona.
2. Item, intelligere est ipsa luce mentis illustrius perfectiusque vivere, Augustinus, in libro De libera arbitrio ; sed hoc bonum est; igitur huiusmodi cognitio, cum sit intelligentia, bonum est, et ita a Deo est.
Contra. a. Augustinus, De civitate Dei: "Haec vanitas magicarum artium ex traditione malorum angelorum in toto terrarum orbe plurimis saeculis invaluit". Et iterum: "Per inventiones eorum inventa sunt aruspicia, augurationes et oracula". Ergo huiusmodi cognitiones sunt a diabolo.
b. Origenes: "Est quaedam operatio daemonum in ministeriopraescientiae, quae artibus quibusdam ab iis, qui se daemonibus mancipaverunt, colligitur, etnunc per sortes, nunc per auguria, nunc ex contemplatione fibrarumcomprehendi videtur; haec autem omnia operatione daemonum fieri non dubito".
[Solutio]: Ad quod dicendum quod cognitio ista, cum est verorum, quoad hoc quod verorum est, a Deo est primo: omne enim verum est a veritate prima; unde et ipsa cognitio vera est ab ea. Quoad hoc autem quod illo modo requiritur quo requiri non convenit, scilicet per invocationem daemonum, non est a Deo. — Si autem quaeratur utrum talis ars divinandi sit a Deo, dicendum est quod non; unde nec etiam ars dicenda est: non enim ex ordinatis principiis est, sed ex illusionibus diabolicis. Cum autem falsa praedicuntur modo divinationis, totum est a daemonibus vel ex humanis adinventionibus.
[Ad obiecta]: 1—2. Ad illud vero quod obicitur in contrarium, dicendum est quod in libro De libero arbitrio loquitur de scientia veri nominis, quae est a Deo, cum scilicet ex ordinatis principiis est vel ad cognoscendum vel ad operandum. Illa etiam cognitio quae est a Deo de futuris immediate, licet non sit ex ordinatis principiis accepta, sed ex revelatione divina, in genere etiam bonorum et multo magis est connumeranda, eo quod ipsa accipitur ex illo principio primo, quod mutari non potest.