Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 2, M. 5.

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 2, M. 5.

De poena divinationem consequente.

Quinto quaeritur de poena divinationem consequente.

Quod autem sint excommunicandi, patet per hoc quod dicitur in Canone, XXVI, quaest. 5 ; sed de poenitentia potest quaeri quanta debeatur ipsis divinis et sortilegis.

Et videtur quod quinquennis, a. per hoc quod dicitur in Canone: "Qui divinationes expetunt et morem gentium sequuntur vel in domo sua homines introducunt exquirendi aliquid causa arte magica, sub regula quinquennii iaceant".

Contrarium autem videtur, 1. quod dicitur in Canone, quod pro gravi peccato mortali septennis poenitentia iniungitur, sicut habetur XXXIII, quaest. 2, Hoc ipsum. Et ponitur exemplum de Maria, sorore Aaron, de qua praecepit Dominus quod esset "extra castra septem diebus". Et post sequitur: "Maiorum criminum poenitentia septem annorum spatioconcludatur".

[Solutio]: 1. Ad quod responderi potest quod, licet ita regulariter statuta sit poenitentia septennis, tamen aliquando iniungitur maior vel minor secundum qualitatem et quantitatem delicti. Et secundum hunc modum potest illud intelligi quod supra dictum est: multi enim sunt qui in talibus non credunt esse peccatum et ex quadam curiositate sive propter commoditatem hoc efficiunt vel inquirunt.

PrevBack to TopNext