IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 2, M. 6, C. 3
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 2, M. 6, C. 3
UTRUM PECCATUM SIT DE REBUS FURTIM SUBLATIS INVESTIGARE PER INSPECTIONEM ASTROLABII VEL PER IUDICIA ASTRORUM.
Deinde quaeritur utrum peccatum sit investigare de rebus furtim sublatis per inspectionem astrolabii et per iudicia astrorum.
Videtur enim quod non sit peccatum, 1. Cum enim multa fiant secundum cursus eorumdem, iudicare de illis per ipsos motus astrorum et coniunctiones et aspectus non erit peccatum.
2. Praeterea, doctrina astronomiae utilis est et concessa; unde Hieronymus: "Discant ea mente dogmata et doctrinam Chaldaicam, quaet Moyses omnem, sapientiam Aegyptiorum didicerat". Cum ergo huiusmodi iudicia ad astronomiam pertineant, non est peccatum iis intendere.
Sed, videtur contrarium, a. per hoc quod dicitur Col. 2, 3, super illud: "Thesauri sapientiae et scientiae absconditi", Glossa: "Ideodespecta sunt a nobis quae sunt in astrologia et geometria, quia nihil ad salutem pertinent, sed magis mittunt in errorem et a Deo avocant, ut dum iisstudent dispositionum ratiocinationibus, curam animarum suarum non agant"
b. Item, Augustinus, in V De civitate Dei: "Non immerito creditur, cum astrologi mirabiliter multa vera respondent, occultofieri instinctu spirituum non bonorum, quorum cura est has falsas et noxias opiniones de astralibustatis inserere mentibus humanis atque firmare, non horoscopi notatiet inspecti aliqua arte, quae nulla est".
c. Item, hoc idem videtur per hoc quod dicitur in Extra, De sortilegiis, Ex tenore, ubi dicitur quod quidam "presbyter cum quodam ad privatum locum accessit, non ea intentione ut invocaretdaemonium, sed ut inspectione astrolabii furtum cuiusdam ecclesiae posset recuperare", sicut dicebat ; "quod licet pro bono zelo et simplicitate fecisse proponat, tamen gravissimum fuit" peccatum. Restat ergo quod peccatum est per inspectionem astrolabii et iudicia astronomica inquirere ea quae subsunt libero arbitrio.
[Solutio]: Ad quod videtur dicendum quod sunt quaedam iudicia de iis quae sequuntur proprie mutationem astrorum, sicut est de calore et frigore, imbre et siccitate, et de talibus non est peccatum arguere, salva Dei virtute, quae praeeminet. Si autem fiat iudicium de iis quae subsunt libero arbitrio, quae non sunt subiecta legi astrorum, peccatum est in iis magnam fidem adhibere. Generaliter autem, ubi intervenit invocatio daemonum vel aliud superstitiosum, grave est peccatum.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud vero quod obicitur, dicendum est quod non reprobatur ipsa scientia astronomiae nec universaliter omnia iudicia, sed, quia illa non sufficiunt ad investigationem eorum quae variantur secundum motum liberi arbitrii, circa huiusmodi est reprobatio.
a. Ad illud autem quod obiectum est per auctoritatem Col. 2, 3, dicendum est quod ipsae scientiae in se bonae sunt, sicut dicit Augustinus Super Epistolam ad Titum: "Geometria et aliaehabent in sua scientia veritatem, sed non sunt scientiae pietatis" ; occasionem tamen mali dant, sicut dicit Augustinus: "Dum propria curiositate astrologiae catholici nimis erant intenti, minus vacabant iis quae saluti animarum erant accommodata". Praeterea, qui multum iis innitebantur, non credebant aliqua fieri nisi quae secundum cursum naturae essent ordinata, et ideo dicitur ad Col. 2, 8: "Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementamundi, et non secundum Christum".