Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 2, M. 6, C. 4

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 2, M. 6, C. 4

UTRUM PECCENT PHVSICI QUI CONSIDERANT MOTUS CORPORUM SUPERIORUM.

Deinde quaeritur de ipsis physicis, qui circa medicinas dandas et circa aegritudines considerant motus [corporum] superiorum, utrum peccent.

Et videtur quod non, a. cum ista ut in pluribus varientur secundum conditiones astrorum; unde in diversis aegritudinibus movetur materia morbi secundum motus corporum superiorum.

Contrarium autem videtur, 1. per hoc quod dicit Apostolus, ad Gal. 4, 10: "Dies observatis et menses et tempora et annos" etc.

[Solutio]: 1. Ad quod respondendum per hoc quod dicitur ibi in Glossa. Loquitur enim de duplici genere rerum, de iis scilicet quae currunt cursu naturali et de iis quae currunt cursu voluntario: in iis est peccatum, in illis non est. Unde Glossa: "Eos culpat, qui constellationes sequuntur, dicentes agam hoc mense commercium, quia illa stella agit mensem; non plantabo hoc anno vineam, quia bissextus est. Illi autem non culpantur, qui naturales effectus elementorum in siderum ordinatissima conversione noverunt; dictum est enim in Gen.: "Ut sint in signa et tempora"etc.".

PrevBack to TopNext