Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 1, C. 2

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 1, C. 2

UTRUM HYPOCRISIS SIT SEMPER NIORTALE PECCATUM.

Secundo quaeritur utrum hypocrisis sit mortale peccatum semper an aliquando veniale.

Quod autem semper sit mortale, videtur, a. per hoc quod dicit Augustinus, in libro De conflictu vitiorum et virtutum: "Ostendere hominibus quod non est, quid aliud quamdamnatio est?" Sed hoc est esse hypocrita ; ergo esse hypocrita damnatio est; ergo hypocrisis est mortale peccatum.

7. Item, Iob 20, 5: "Gaudium hypocritae ad instar puncti", Glossa: "Mens illius pro vitiorum suorum foetore damnabitur". Sed omne peccatum, cui debetur aeterna damnatio, est mortale; ergo hypocrisis est mortale peccatum.

c. Item, dicit Chrysostomus quod "ubicumque vult Dominus ostendere magnum esse peccatum, acontumelia incipit". Et ex hoc vult dicere quod, ubi est nomen contumeliae, est mortale peccatum, cum dicat Dominus in Evangelio: "Vae vobis, hypocritae".

Contra. 1. Cum quis vult bonus apparere, hoc potest esse ex sola surreptione; quod autem sic insurgit, primus motus est, et ita veniale peccatum.

2. Item, si primi motus insurgunt in aliis peccatis, ergo et in isto; et si sunt in aliis peccatis veniales, et similiter in isto.

3. Item, inanis gloria potest esse veniale peccatum; ergo multo magis hypocrisis, cum nascatur ex ,illa: videtur, enim esse maius peccatum in parente quam in prole.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod hypocrisis, prout habet simulationem sibi adiunctam vel est ipsa simulatio, est mortale peccatum; habet enim malitiam substratam sive defectum boni, Iob 36, 13: "Simulatores et callidi provocant iram Dei" ; et Isai. 9, 17, super illud: "Omnis hypocrita nequam", Glossa: "Aliud simulans, aliud agens, castitatem praeferens et lasciviens, ostentans paupertatem et marsupium replens". Si vero hypocrisis diceret velle videri bonus inordinate, et non poneret malitiam vel defectum virtutis, posset dici veniale peccatum, sed Scriptura non sic consuevit accipere.

[Ad obiecta]: 1-2. Ad obiectum ergo in contrarium, dicendum quod non est simile in isto peccato et in aliis quibusdam, quia ipsa sua intentione ponit defectum bonitatis aut gratiae, quem defectum non ponit veniale peccatum, et ideo secundum hoc est in genere mortalis peccati, sicut et plura alia genera peccatorum.

3. Ad aliud vero dicendum quod, licet inanis gloria, quae est genus, aliquando possit esse veniale peccatum, aliquando mortale, non tamen sequitur propter hoc in illa specie quae est hypocrisis; hypocrisis enim addit super genus aliquid per quod appropriatur mortali peccato. Proprie tamen dicendo, non est hoc genus illius, sed dicitur nasci ex illo hypocrisis, et quoad hoc quod nascitur exinani gloria, inanis gloria est mortale peccatum.

PrevBack to TopNext