Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 1, C. 1

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 1, C. 1

QUID SIT HVPOCRISIS.

ARTICULUS I

Utrum hypocrisis sit simulatio.

Ad primum sic: Matth. 6, 2, super illud: "Sicut hypocritae faciunt", Glossa: "Hypocrita est qui simulat quod non est, repraesentator alterius personae", hoc est cum vult videri bonus, cum non sit.

Sed videtur quod hypocrisis non sit simulatio. 1. Aliquis enim vult videri castus, cum et ipse sit castus, et in hoc vult videri bonus propter se; simulator autem est malitiae palliator; ergo hypocrita non est simulator; ergo hypocrisis, in quantum huiusmodi, non est simulatio.

2. Item, super illud Dan. 7, 6 de pardo, qui habebat "quatuor alas", dicitur quod quatuor designantur peccata, sicut dicit Richardus, quae sunt: iactantia de bono manifesto, excusatio de malo manifesto, simulatio boni occulti, dissimulatio mali occulti; non ergo simulatio convertitur cum hypocrisi nec eius ratio.

3. Item, super illud Thren. 4, 6: "Maior estiniquitas" etc., Glossa: "Scelera animae planguntur quae in hypocrisim labitur, quae mala deaurando tegit et bona fraudulenter facit". Sed haec duo non continentur in illa ratione; ergo non est generalis ratio hypocrisis.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod hypocrisis potest dici amor apparentis bonitatis propter se; potest etiam dici hypocrita ille qui repraesentat quod non est in genere boni vel mali.

[Ad obiecta]: 1. Et per hoc potest solvi illud quod obiectum est. Uno enim modo simulatio sub hypocrisi continetur, secundum quod simulatio ponit malitiam cum palliatione boni secundum quod dicitur "simulata aequitas est duplex iniquitas; est enim iniquitas et simulatio", et hoc modo continetur sub hypocrisi nisi approprietur nomen hypocrisis. Alio vero modo, prout simulatio non dicit nisi apparentiam bonitatis propter se intentam, potest idem esse hypocrisis quod simulatio.

2. Ad secundum vero dicendum quod simulatio determinatur per bonum occultum, prout inter quatuor species accipitur. Alio vero modo accipitur, cum ponitur in ratione hypocrisis sub maiori nominis extensione.

3. Ad tertium vero dicendum quod utroque modo dicitur hypocrisis, et cum "mala deaurando" teguntur et cum "bona fraudulenter" fiunt, et ita large potest sumi simulatio in ratione hypocrisis. Repraesentare enim aliam personam, hoc multis modis intelligi potest: vel cum vult tegere malum vel cum vult bonum, quod facit, apparere; ὑπόκρισις autem graece, latine simulatio dicitur: unde et hypocrita simulator.

ARTICULUS II.

Utrum hypocrisis sit speciale peccatum.

Adhuc etiam quaeritur: Cum hypocrisis sit appetitus inordinatus eius quod est videri bonus, bonitas autem generalis non determinat aliquam speciem virtutis, videtur ergo quod apparentia bonitatis cum deiectu sit generalis defectus — ergo et appetitus inordinatus illius est generale peccatum et non speciale — et ita hypocrisis non sit quaedam species peccati.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod non est simile ex parte peccati et virtutis. Velle enim videri bonus, cum non sit, est actus determinatus in specie, et ideo speciale peccatum est hypocrisis. Velle autem esse bonus est generalis actus ex parte virtutis; hoc autem est, quia ex parte virtutis non est nisi dirigere uno modo, ex parte vero peccati est deficere secundum plures modos.

PrevBack to TopNext