Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 1, C. 4

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 1, C. 4

DE COMPARATIONE HVPOCRISIS AD INANEM GLORIAM.

Quarto quaeritur de comparatione hypocrisis ad inanem gloriam.

Videtur enim quod aeque capitale sit peccatum sicut inanis gloria. 1. Cum enim sit triplex munus, a lingua, a manu, a corde, penes autem munus a lingua sumitur inanis gloria, penes munus a manu avaritia, penes munus a corde hypocrisis: hypocrita enim vult placere alii; sed inanis gloria et avaritia sunt duo capitalia peccata; pari ratione tunc erit hypocrisis, quae penes tertium sumitur.

2. Item, velle placere alii est appetibile hypocrisis, velle gloriari in se est appetibile inanis gloriae; sed haec sunt disparata; ergo inanis gloria et hypocrisis sunt peccata disparata; ergo hypocrisis non dicetur filia inanis gloriae.

Contra. a. Gregorius, in fine Iob, super illud: "Exhortationem ducum et ululatum exercituum", Glossa: "De inani gloria nascitur inobedientia, iactantia, hypocrisis".

b. Item, Iob 8, 16, super illud: "In ortu suo", Glossa Gregorii: "Hypocrita, cum bene agit, ab omnibusvult videri, per omnia quae agit occulta cogitatione laudes quaerit". Ex quo habetur quod finis hypocrisis finis est inanis gloriae, et ita sub inani gloria continetur.

c. Item, Gregorius, in Moralibus: "Hypocrita quidquid cum labore peragit, aura humani favoris tollit etdum in appetitu laudis opus deficit, quasi in ventum laborevanescit". Et ita quaerit humanum favorem sicut inaniter gloriaris; ergo hypocrisis sub inani gloria continetur.

[Solutio]: Ad quod respondendum quod hypocrisis nascitur ex inani gloria et quod ad finem illius ordinatur.

[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem in contrarium dicendum quod, licet hypocrisis munus a corde quaerat, tamen, quia hypocrita non potest habere hoc certum nisi exterius manifestetur, ideo quaerit munus a lingua. Praeterea, hypocrita vult videri bonus in operibus suis ut laudetur ab hominibus, et ideo finis suus ordinatur sub fine.

2. Ad aliud vero dicendum est quod velle placere alii non est disparatum respectu eius quod est gloriari in se; ordinatur enim ad illud tamquam ad finem: qui enim vult placere aliis propter se, ex hoc vane gloriatur. Unde Augustinus, in libro Confessionum: "Cum laudatur homo propter donum quod dedisti ei, et illeplus gaudet laudari se quam ipsum donum unde laudatur, ille, te vituperante, laudatur".

PrevBack to TopNext