Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 1, C. 5

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 1, C. 5

DE GRAVITATE ET COMPARATIONE PECCATI HVPOCRISIS.

ARTICULUS I.

De gravitate peccati hypocrisis.

Quinto quaeritur de gravitate huius peccati et comparatione.

1. Dicitur enim Isai. 16, 14, super illud: "In iribus annis", Glossa: "In comparatione duorum malorum levius est aperte peccare quam sanctitatem simulare". Sed simulatio sanctitatis est hypocrisis; ergo maius peccatum est esse hypocritam quam aperte peccare.

2. Item, Col. 3, 23 super illud: "Sicut Domino", Glossa: "Simulata aequitas non est aequitas, sed duplicatum peccatum". Ergo maximum peccatum est hypocrisis.

3. Item, super illud Thren.: "Maior est iniquitas filiae populi mei", Glossa: "Scelera animae planguntur, quae in hypocrisim labitur, cuius maior est iniquitas "peccata Sodomorum"". Ergo hypocrisis maius est peccatum quam illud vitium innominatum.

Contra. a. Qui aperte peccat, non tantum quoad se peccat, sed etiam alii occasionem peccandi dat; ergo plus peccat quam hypocrita.

7. Item, Isai. 3, 9: "Peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt". Comparatio ergo fit ad peccatum Sodomae propter evidentiam criminis; cum ergo evidentia criminis sit deterior, non videtur peccatum hypocrisis esse maius peccato Sodomorum.

[Solutio]: 1-2. Ad quod respondendum quod hypocrita potest sumi multipliciter. Aliquando enim dicitur, qui vult credi bonus et in hoc gloriari, tamen sub Deo, et sic posset esse peccatum veniale. Aliquando autem dicitur ille qui apparentiam sanctitatis praeponit Deo. Tertio modo dicitur qui intendit facere aliqua, ex quibus potest credi bonus, non tamen illam apparentiam intendit, prout dicit Chrysostomus: "Hypocrita est omnis doctor, qui non prius se corrigit quam alterum". Quarto modo dicitur ille qui, cum malus sit, vult videri bonus ad palliandum malitiam suam, et talis modus est pessimus, id est plurimum deceptorius. Et quoad hoc simulatorie peccare est deterius quam aperte; quoad aliud tamen minus malum, eo quod non ita provocat alios ad malitiam per exemplum.

3. Quod autem obicitur de peccato simulationis quod sit maius peccato Sodomorum, non est hoc intelligendum simpliciter in genere peccati, sed hoc dicitur ratione occultationis, qua potest alios decipere.

ARTICULUS II.

De comparatione hypocrisis ad eleemosynam, ieiunium et orationem.

Adhuc etiam quaeritur de gravitate huius peccati in comparatione ad diversas materias.

Videtur enim quod gravius sit peccatum simulare sanctitatem in dando eleemosynam quam in ieiunando et orando, a. per hoc quod dicit Chrysostomus: "Ubique vana gloria malum est, maxime autem in philanthropia, quoniam ultimae est crudelitatis". Et dicitur philanthropia a φίλος, quod est amor, et ἄνθρωπος, quod est homo, quoniam ex humano amore debet fieri eleemosyna; et idem est in vana gloria et hypocrisi quoad hoc.

Contrarium videtur, 1. per hoc quod dicit Chrysostomus, in homilia 61: "In aliisvane gloriari mirabile nihil, [in] ieiunio autem et oratione est extraneum et lacrimis plenum". Ergo maius peccatum est gloriari in ieiunio et oratione quam in aliis bonis; et similiter est in hypocrisi.

[Solutio]: a. Ad quod dicendum quod Chrysostomus loquitur in casu et non simpliciter, quando dicit quod "maxime inphilanthropia". Contingit enim quod aliquando dat aliquis eleemosynam quamdam et per hoc vult videri bonus, cum non sit. Aliquando autem aliquis vult videri dare eleemosynam et non dat, et de isto loquitur, quia haec est ultima crudelitas, quia talis subtrahit alii vitam corporalem, scilicet pauperi, subtrahendo illud unde pauper indigens deberet vivere; ipse etiam sibi ipsi vitam spiritualem subtrahit, et ideo dicitur ultima crudelitas. Et dicitur vana gloria in hoc opere maxima, quia hic est vanitas et in corde et in opere, et de hac loquitur.

1. Ad aliud quod obicitur de aliis, dicendum quod ipse dicit: "In aliismirabile nihil", quasi dicat: si das eleemosynam, sequitur motus inanis gloriae, quia illud est tibi magna occasio quod lauderis, scilicet quando das indigenti, maior etiam quam si dares diviti. Unde, quia opus misericordiae fit proximo, ideo maxima est occasio quod per hoc laudetur a proximo, et ideo dicitur quod "in philanthropia maxime" accidit. "In ieiunio autem et oratione" hoc "extraneum" esse dicit, et hoc est, quia haec non ordinant ad proximum, sed ieiunium ordinat hominem in se, oratio vero ordinat hominem ad Deum, et in occulto ista fienda sunt, et ideo dicitur "extraneum", cum ista sint occasio inanis gloriae aut simulationis; et "lacrimis plenum", quia talis simulatio maxime est misera.

ARTICULUS III

De comparatione hypocrisis ad avaritiam.

Adhuc etiam quaeritur de comparatione hypocrisis ad avaritiam.

Et videtur quod contineatur sub ea, 1. per hoc quod dicitur Iob 27, 8: "Quae enim est speshypocritae, si avare rapiat" etc., et dicit Glossa super hoc: "Hypocrita, qui dicitur latine simulator, avarus raptor est, qui, dum inique agens desiderat de sanctitate venerari, laudem vitae rapit alienae". Ex iis habetur quod hypocrita, cum rapiat, avaritiam sectatur; ergo quantum ad hoc hypocrisis sub avaritia continetur.

Contrarium videtur, a. quia avaritia et inanis gloria e diverso dividuntur; sed, sicut dicit Gregorius, hypocrisis sub inani gloria continetur et est eius filia; ergo non erit filia avaritiae.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod non est hypocrisis sub avaritia, secundum quod est unum capitale peccatum, sed quamdam similitudinem tenet cum avaritia in rapiendo. Sicut enim avarus pecuniam, quae alterius est, rapit, ita hypocrita intendit rapere laudem, qua alius laudandus est in Domino, prout dicitur in Psalmo: "In Domino laudabitur anima mea", et ideo dicitur de hypocrita quod "laudem vitae rapit alienae". Unde non est dicendum quod sit filia avaritiae, sed filia inanis gloriae, sicut iam dictum est.

PrevBack to TopNext