IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 1, C. 6
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 1, C. 6
UTRUM ALIQUIS POSSIT SIMULARE SE ESSE MALUM VEL HVPOCRITAM.
ARTICULUS I
Utrum aliquis possit simulare se esse malum.
Quod videtur. 1. Aliquis enim potest simulare se esse bonum; ergo similiter e contrario potest simulare se esse malum.
2. Item, IV Reg. 10, 18-23, Iehu simulavit se adorare idola ut posset congregare sacerdotes Baal et interficere; ergo simulavit se esse idololatram; ergo potest aliquis simulare se esse malum.
Contra. a. Aliquis simulat se esse malum; ergo per opus bonum aut per malum. Non per bonum, quia bonum non est signum mali; ergo per malum opus quod facit; ergo est malus: faciendo enim opus malum est malus; non ergo simulat se esse malum, cum id sit quod praetendit.
b. Item, Iob 36, 13, su per illud: "Simulatores et callidi": "Iniquus, qui non appetit videri sanctus, in flagello non erubescit confiteri quod est; quod non hypocrita, sed extrema percussione moriturus, talis vult remanere in iudicio hominum qualis videbatur". Ex quo apparet quod iniquus non est hypocrita; de bono autem patet quod non est hypocrita; ergo nullus potest simulare se esse malum.
[Solutio]: Ad quod respondendum quod nullus potest simulare se esse malum: simulatio enim mali esset per malum opus.
[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem in contrarium dicendum quod non est simile de bono et de malo. Malum enim potest habere speciem boni, et ita quoad hoc aliquis potest simulare se esse bonum; bonum autem aliquod, si occasionaliter habeat speciem mali, si aliquis faciat illud, perpetrat malum; praeceptum enim est: "Ab omni specie malo abstinete vos". Si vero malum habet speciem mali, constat quod faciendo illud est malus, et ita neutro modo potest aliquis simulare se malum esse.
2. Ad secundum vero dicendum quod non sequitur Iehu simulavit se adorare idola, ergo simulavit se esse malum. Simulatio enim illa fuit per verbum, sicut habetur in eodem capitulo: "Achab coluit Baal parum, ego autem colam eum amplius". Talis autem simulatio non inducebat quod intenderet se videri malum: neque enim sacerdotes Baal illud esse malum credebant, alii vero sciebant quod hoc non intenderet.
ARTICULUS II.
Utrum aliquis possit simulare se esse hypocritam.
Quod videtur. 1. Potest enim praetendere signa, quibus iudicetur hypocrita, movendo labia sua quasi oraret, habendo vestes longas et huiusmodi, et tamen non est hypocrita in veritate; ergo aliquis potest simulare se esse hypocritam.
2. Item, aliquis habitans inter hypocritas facit opera similia eis, et ita simulat se esse hypocritam.
Contra. a. Iste aut est bonus aut malus. Si bonus, in eo quod huiusmodi non facit nisi opera bona: non potest enim "arbor bona" nisi "bonos fructus facere" ; per ea ergo quae facit non apparet nisi bonus; ergo non apparet hypocrita. Si vero est malus et simulat se esse hypocritam, hoc est aut per opera bona aut per opera mala. Per opera autem bona non videtur nisi bonus; ergo per illa non simulat se esse hypocritam. Nec per opera mala: per opera enim mala non videtur nisi malus. Non ergo potest simulare se esse hypocritam, cum sit malus.