IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 2, C. 3
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 2, C. 3
QUIBUS MODIS SIMONIA CONTRAHATUR.
Et potest dici quod tripliciter, secundum Gregorium, super illud Isai. 33, 15: "Beatus, qui excutit manus suos ab omni munere". "Est enim munusa manu pecunia, et munus a lingua favor, et munus ab officio servitus indebite impensa". Et hoc idem dicit Urbanus: "Quisquis res ecclesiasticas, non ad quod institutae sunt, sed ad propria lucra munere linguae vel indebiti. obsequii vel pecuniae largitur vel adipiscitur, simoniacus est". Et dicit Gregorius: "Tunc "ab omni munere manus excutit", quando in divinis rebus non solum nullam pecuniam, sed nec humanam gratiam requirit".
Primo ergo quaerendum est de munere a manu; secundo, de munere ab obsequio; tertio, de munere a lingua.
ARTICULUS I.
De munere a manu.
PROBLEMA I
Utrum iudex ecclesiasticus, recipiens munera, sit simoniacus.
Circa munus autem a manu quaeritur utrum iudex ecclesiasticus possit aliqua munera recipere, et, si recipit, utrum iudicandus sit simoniacus.
Et videtur quod sic. 1. Dicitur enim in Matth. 10, 8: "Gratis accepistis, gratis date". Et dicitur in Concilio Toletano: "Quidquid invisibilis gratiae consolatione tribuitur, nunquam quaestubus vel quibuslibet praemiis venumdari penitus debet". Sed qui recipit munera vel qui dat exponit venditioni vel emptioni; ergo est simoniacus.
2. Item, Eccli. 20, 31: "Exennia et dona excaecant oculas iudicum, et quasi frenum in ore avertit correptiones eorum". Nullatenus ergo dandum est munus iudici ecclesiastico vel accipiendum munus ab eo.
Contra. a. In iure humano habetur quod esculentum et poculentum possunt accipere nec est eis prohibitum, scilicet iudicibus saecularibus; pari ergo ratione possunt iudices ecclesiastici huiusmodi munera accipere.
b. Item, in Extra, De simonia, Etsi quaestiones, ubi dicitur: "Quod scriptum est: "Beatus, qui excutit manus suos ab omni munere", de illis donis dictum est quae accipientis animum allicere vel invertere solent, quia, si offeratur electuarium, aut de vino vel aliis huiusmodi, quae modici pretii fuerint et quae voluntatem recipientis [inclinare] vel movere nondebeant, Ecclesia Romana non consuevit interpretari accipientem in iis delinquere". Ergo non in quacumque receptione muneris a praelato vel iudice ecclesiastico contrahitur simonia.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod in iudicio Dei, qui "intuetur cor", si moveatur voluntas iudicis ecclesiastici ad ferendum iudicium pretio muneris magni vel parvi, semper est simonia. Ecclesia vero respicit opus exterius, et quia modica munera non videntur debere corrumpere animum iudicis ecclesiastici, non reputatur apud Ecclesiam simonia. Unde "in muneribus accipiendis et dandis tria sunt attendenda, personae scilicet dantis et accipientis qualitas, quantitas muneris et donationis tempus. Qualitas personarum, ut a quo et cui, videlicet an a paupere diviti vel e converso sive a divitelocupleti datum fuerit; aestimatio muneris, si maioris vel minoris pretii existat; donationis tempus, si instante necessitate vel alio tempore conferatur". Et secundum hoc habenda est praesumptio de simonia vel suo opposito.
PROBLEMA II.
Utrum possit pecunia dari sacerdoti pro Baptismo.
Item, quaeritur utrum possit pecunia dari sacerdoti pro Baptismo adulti, si sacerdos nullatenus vult baptizare nisi habeat pecuniam.
Et videtur quod sic. 1. Licet unicuique redimere ius suum ; sed ius istius est ut baptizetur ; ergo licet in illo casu dare pecuniam.
2. Praeterea, potest contingere quod parvulus deferatur ad sacerdotem laborans in extremis, et, si non fuerit baptizatus, poenam aeternam subibit; de duobus autem malis minus eligendum est; ergo in tali casu potest dari pecunia sacerdoti pro Baptismo parvuli.
Contra. a. Dicit Apostolus ad Rom. quod non sunt facienda "mala, ut veniant bona" ; non ergo danda est pecunia pro re spirituali.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod aliud est dare pecuniam pro Baptismo et aliud pro aqua, in qua postea possit aliquis baptizari. Pro Baptismo non est licitum dare pecuniam; pro aqua vero, si aliter haberi non possit, potest dari pecunia nec venditur ibi spirituale. In casu ergo praedicto, si nullatenus vult sacerdos baptizare nisi detur ei pecunia, emenda est aqua, si aliter fieri non potest, et baptizari debet ab alio. Similiter dicendum est de parvulo. In necessitate enim potest ab alio dari Baptismus, maximae autem necessitatis est vitatio simoniacae pravitatis.
PROBLEMA III
Utrum liceat dare pecuniam pro redemptione iuris sui.
Quod videtur. a. Licitum enim est unicuique ius suum redimere, et dicitur in Extra, De simonia, Dilectus, quod restitutio facienda est illi qui redemit vexationem suam, quia qui accepit pecuniam, commisit simoniam; ex quo habetur quod licitum est redimere; non ergo committitur simonia, si datur pecunia pro redimenda vexatione, quae sibi fit iniuste super iure spirituali.
Contra. 1. Potest contingere quod is, a quo petitur, ius habeat aliquod in ipsa re quae petitur; sed illud ius est spirituale; non est autem licitum emere spirituale sicut nec vendere; ergo non est licitum redimere.
2. Praeterea, habet superiorem, coram quo potest consequi ius suum; cum ergo alia via pateat ei, et dicat Apostolus: "Ab omni specie mula obstinate vos", redemptio autem emptio quaedam est, non ergo in casu tali licitum est redimere.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod "licitum est redimere vexationem", quae fit iniuste super "re spirituali, ubi ille, a quo petitur, nihil habet iuris" nec per superiorem potest consequi ius suum; nec emitur ibi spirituale, sed temporale: vexatio enim res temporalis est. — Quod autem liceat redimere ab illo qui nihil iuris habet in re, licet non sit licitum accipere, patet per hoc quod dicitur I, quaest. 3, Quaesitum, ubi "omnem venalitatem" prohibet Urbanus ; concedit autem "decimas monasteriis sub huiuscemodi redemptione ab annis triginta et supra quiete possidendas".
PROBLEMA IV
Utrum liceat pro operibus spiritualibus debitis aliquid exigere.
Adhuc etiam quaeritur utrum licitum sit pro operibus spiritualibus debitis, ut pro consecratione vel visitatione, aliquid exigere.
Et videtur quod non. 1. Sicut enim sanctificatio in Baptismo vel Contirmatione est res spiritualis, ita et consecratio ecclesiae; sed pro istis operibus non est licitum accipere; ergo nec pro illis.
Contra. a. Dicit Apostolus, I Cor. 9, 11: "Si seminamus vobis spiritualia, non magnum est si carnalia metamus" ; et iterum: "Quis militat suis stipendiis unquam" ? et iterum: "Laborantem agricolam oportet de fructibus percipere". Ex quibus colligitur quod licitum est episcopis et aliis praelatis pro quibusdam operibus exhibitis recipere procurationem.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod in huiusmodi non committitur simonia, si exigitur procuratio moderata, sicut habetur in Extra, De simonia, Cum sit Romana, ubi dicitur quod "proecclesiarum consecratione nihilpotest vel debet praeter procurationem exigere" ; et in Extra, De praescriptionibus, Cum ex officii, ubi dicitur quod "ratione etiam visitationis debetur" procuratio, "contraquam non potest praescribi".
Ad obiectum 1. autem in contrarium dicendum quod non est simile de consecratione et Baptismi seu Confirmationis ministratione. Illa enim pure pertinent ad gratiam, et tamen nec in iis nec in illis aliqua debet intervenire pactio rei temporalis. Constitutum est autem ab Ecclesia quod procurationes dentur ratione ipsius laboris, qui magnus est, et non debent intervenire, sed sequi; unde illa temporalia non sunt media, sed ex consequenti debita, sicut Dominus dicit in Evangelio: "Dignus est operarius ciba suo".
ARTICULUS II
De munere ab obsequia.
PROBLEMA I.
Utrum liceat mediante obsequio obtinere beneficium spirituale.
Secundo quaeritur de munere ab obsequio utrum licitum sit mediante obsequio obtinere beneficium spirituale.
Et videtur quod sic. a. Dicit enim Gregorius: "Ecclesiasticis utilitatibus deservientes ecclesiastica dignum est remuneratione gaudere, ut qui se voluntariis obsequiorum necessitatibus sponte subiciunt, digne nostris provisionibus consolentur". Ex quo habetur quod mediante obsequio potest aliquis obtinere beneficium ecclesiasticum.
b. Item, Gregorius: "Iustum est ut illi consequantur stipendium, qui pro tempore suum commodare reperiuntur obsequium".
6. Praeterea, si conferenda sunt beneficia ecclesiastica, quibus magis conferenda sunt quam illis qui Ecclesiae - serviunt ? Ergo licitum est intuitu servitii conferre beneficium ecclesiasticum; pari ratione et servire: et intelligitur hic de servitio corporali.
Contra. 1. Munus ab obsequio intervenit; sed, sicut dicit Gregorius, in Registro, ubi est manuale servitium, si exhibeatur intentione beneficii spiritualis, simonia committitur; dicit enim [ Urbanus ]: "Qui res ecclesiasticas non ad quod institutae sunt, munere linguae vel obsequii vel pecuniae largitur vel adipiscitur, simoniacus est".
[Solutio]: Ad quod respondetur quod refert utrum dignum exhibeat servitium, sive honestum sive inhonestum, et iterum si persona fuerit digna vel indigna et iterum utrum interveniat pactio vel non. "Si dignus dignum exhibeat servitium" vel honestum nec intervenit pactio nec principaliter "habet animum ad hoc" — hoc dicitur propter illud quod dicitur a Gregorio, I, quaest. 1, Ordinationes — licet habeat secundario, non committit simoniam: dicitur enim "munus ab obsequio servitus indebite impensa". "Si vero indignus est" et maxime si inhonestum exhibeat servitium, simonia committitur, sicut dicit Gregorius, in Registro, et habetur I, quaest. 1, Si quis. Si vero interveniat pactio, simoniacum est: res enim spiritualis, utpote ecclesia, in pactionem non est deducenda.
PROBLEMA II
Utrum liceat obsequium spirituale facere pro beneficio ecclesiastico, interveniente conditione.
Sed adhuc quaeritur utrum obsequium spirituale possit aliquis facere pro beneficio ecclesiastico, interveniente conditione.
Et, videtur quod. non, a. quia in contractu rei spiritualis non debet intervenire conditio. Contra. 1. Habetur in Extra, De praebendis, Significatum, ubi dicitur quod "cuidam sacerdoti unampraebendam in ecclesia communi voluntate" dederunt, "ita quod Missam de S. Maria, nisi corporis infirmitate sit gravatus, debet quotidie celebrare". Innuitur ergo ibi pactio in ipsa collatione.
[Solutio]: 1. Ad quod respondetur quod conditio illa convenientius imposita fuit in institutione praebendae et postea secuta est confirmatio Summi Pontificis, et ita illi praebendae adhaerebat tale officium et "res cum oneresuo transit". Illud autem quod dicitur in Decretali, ad conditionem in constitutione referatur.
ARTICULUS III.
De munere a lingua.
PROBLEMA I.
Utrum liceat pro se petere aliquod beneficium ecclesiasticum.
Tertio dicendum est de munere a lingua, et quaeritur primo utrum aliquis possit per se petere ecclesiam vel dignitatem vel aliquod beneficium ecclesiasticum.
Et videtur quod non. 1. Dicitur enim ad Hebr.: "Ne quisquam sibi sumat honorem, sed qui vocatus est a Deo tamquam Aaron". Ergo non debet se ingerere verbo vel tacto; non ergo aliquis debet pro se petere.
2. Praeterea, in ipsa petitione ostenditur se desiderare; sed dicit Gregorius: "Sicut locus regiminis desiderantibus est negandus, ita fugientibus est offerendus". Non ergo aliquis pro se debet petere beneficium ecclesiasticum.
Contra. a. Potest esse ordinatus et non habere beneficium sufficiens vel nullum habere beneficium; cum ergo ei iure debeatur propter honestatem Ecclesiae — sicut habetur Extra, De praebendis: "Non liceat ulli episcopo ordinare clericos et nullas eis alimoniaspraestare" ; et iterum: "Episcopus, si aliquem sine certo titulo, de quo necessaria vitae percipiat, in diaconum vel presbyterum ordinaverit, tamdiu ei necessaria subministret" etc. — potest ergo licite petere beneficium ecclesiasticum.
b. Item, Hieronymus, Ad Damasum Papam: "Clericos illos convenit stipendiis sustentari, quibus propinquorum et parentum nulla bona suffragantur". Cum ergo clericis iure debeantur, licitum est eis petere beneficium ecclesiasticum pro se ipsis.
[Solutio]: Ad quod respondetur quod non potest pro se petere Ordines vel beneficium, cui sit annexa cura animarum. Potest autem petere beneficium simplex, cum ei de iure competat, utpote si est ordinatus et non habet beneficium sufficiens. Dicit enim Gregorius: "Ordinationes, quae interveniente pretio vel precibus vel obsequio alicuius personae ea intentione impenso[fiunt], falsas esse iudicamus, quoniam qui taliter ordinantur, "non per ostium", id est Christum, intrant" - dicuntur autem falsae quantum ad executionem — et hoc exponitur I, quaest. 1, Non itaque.
Sed quid, si aliquis dignus pro se offerat preces, numquid est simoniacus? Videtur ex iam dictis, et hoc idem [quidam] opinantur. — Sed grave est hoc dicere, cum iura non sint de hoc omnino expressa et multorum secundum hoc fieret condemnatio. Tutius tamen est ut nullus, quantumcumque dignus, pro se faciat preces nisi iure ei competat, sicut dictum est: ex hoc enim potest reddere se indignum. Gregorius: "Qui ultroambit vel importunumse ingerit, procul dubio est repellendus. Nam qui sic nititur ad altiora conscendere, quid aliud agit nisi ut crescendo decrescat?"
PROBLEMA II
Utrum, si preces fiant ab alia, simonia sit.
Deinde quaeritur utrum, si preces fiant ab alio, simonia sit veli in Ordine vel in beneficio. Et videtur quod sic, 1. per hoc quod dicit Gregorius: "Oportet ut neque per donum neque per gratiam neque per quorumdam supplicationem aliquos ad sacros Ordines consentias vel permittas adduci".
2. Item, quod non debent adesse preces armatae, patet per hoc quod dicit Symmachus: " "Si quis episcopatum desiderat", data pecunia potentes personas suffragatricesminime sibi adhibeat nec ad decretum sibi faciendum adhibito cuiuslibet generis timore compellat".
Sed videtur contrarium, a. per hoc quod dicitur in Canone, I, quaest. 1, Latorem praesentium etc., et dicit Gregorius: "Nec gratia alicuius neque supplicatione aliquos ad sacros Ordines audeat promovere nisi quem vitae et actionis qualitas ad hoc dignum esse monstraverit".
[Solutio]: Ad quod respondetur quod, cum preces carnales succedunt loco pretii, et hoc maxime fit cum pro indigno fiunt, simonia dicitur perpetrari. Unde Gregorius, in Registro: "Prae omnibus tibi curae situt in electione necdatio quibuscumque modis interveniat praemiorum nec quarumlibet personarum patrocinia convalescant". Si vero preces fiant pro digno, non committitur simonia: praesumitur enim pro ipsa persona quod recta sit intentio nec ordinator vel elector principaliter habet respectum ad preces.
Sed potest quaeri quare minus committitur simonia in precibus oblatis pro digno quam in pecunia: si enim interveniat pecunia, simonia committitur. - Et respondetur ad hoc quod preces ordinatae sunt ad manifestandum quod congruit talem ordinari vel beneficiari: ad hoc enim est sermo deprecatorius pro digna persona; pecunia vero non est ad hoc, sed ut inordinate moveat affectum conferentis Ordinem vel beneficium.