Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 2, C. 4

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 2, C. 4

DE MATERIALIBUS DIFFERENTIIS SIMONIAE.

Quarto quaeritur de materialibus differentiis simoniae, quae attenduntur secundum differentiam spiritualis et annexi spiritualibus. Sunt autem tres differentiae: Prima, de ipso spirituali; secunda, de annexo spirituali; tertia, de illo quod est spirituale et annexum spirituali.

ARTICULUS I.

De ipso spirituali.

PROBLEMA 1.

Utrum liceat dare pecuniam pro benedictione matrimoniali.

Circa primam sic: I. Quaeritur utrum licitum sit aliquibus dare pecuniam pro benedictione matrimoniali, si sacerdos noluerit tacere sine pretio, iam existente matrimonio.

Et videtur quod sic, 1. quia licitum est redimere ius suum ; sed ius est copulatorum per matrimonium quod detur eis benedictio ; ergo licitum est dare pro benedictione obtinenda, si aliter fieri non potest.

Contra. a. Benedictio est res spiritualis; et non est licitum dare pecuniam pro re spirituali; ergo non est licitum dare pro ea. Quid ergo agendum est in tali casu?

II. Item, matrimonium est sacramentum, et ita est res spiritualis. Numquid licitum est intervenire pecuniam in contractu matrimoniali adiecta pactione?

Et videtur quod non, 1. quia sacramentum res spiritualis est; matrimonium autem est sacramentum; si ergo "in spiritualibus debet omnis pactio" pecuniae "cessare", debet in matrimonio huiusmodi conditio non interesse.

Sed contrarium videtur, a. per hoc quod dicitur in Extra, De conditionibus appositis in matrimonio, De illis, ubi dicitur quod, si conditio interposita fuerit de aliqua summa pecuniae interveniente iuramento sub hac forma "ego te in uxorem accipiam, si tantum mihi donaveris, non habebitur reus periurii, si eam, nolentem sibi solvere quod sibi dari petivit, non acceperit in uxorem, nisi consensus de praesenti aut carnalis sit inter eos subsecuta commixtio". Ex quo habetur quod non est peccatum apponere conditionem pecuniae in matrimonio contrahendo.

[Solutio]: I. Ad quod respondetur et primo ad illud quod dicitur de benedictione nubentium, quod non est licitum exigere et extorquere "pecuniam" ante "pro benedictione nubentiumet similibus", sicut habetur in Extra, De simonia, Ad apostolicam audientiam. Si tamen est consuetudo pia in quibusdam partibus ut aliqua conferantur ex "devotione fidelium", congruit "ut libere conferantur sacramentaecclesiastica; sed per episcopum loci, veritate cognita, compescantur quimalitiose nituntur laudabilem consuetudinem immutare".

[Ad obiecta]: 1-a. Quod autem obicitur quod licitum est redimere ius suum, praeterea [quando] quaeritur quid agendum in tali casu, respondetur quod benedictio non est de substantia matrimonii, sed pertinet ad solemnitatem ; tamen, quia eis debetur ex constitutione Ecclesiae, recurrere debent ad superiorem, cuius est compellere et amovere obstaculum peccati. Si vero noluerit, tutius est abstinere quam alium inducere in peccatum vel dare occasionem peccati. Nec est simile in aliis, ubi redimitur vexatio, non ipsum ius emitur.

II. Ad aliud vero dicendum quod non est simonia, si interveniat conditio pecuniae in contractu matrimoniali. Dicunt enim quod in omni sacramento ecclesiastico, in quo confertur gratia, si interveniat pactio pecuniae vel datio, qua ematur, simonia est; in matrimonio vero non confertur gratia, et est sacramentum ante utramque Legem in lege naturae, et ideo potest intervenire conditio pecuniae provocativa ad consensum.

PROBLEMA II

Utrum sacerdos possit cantare Missam pro denariis.

Deinde quaeritur utrum sacerdos possit cantare Missam pro denariis.

Et videtur quod non. 1. Dicitur enim super illud Osee 5, 1: "Vobis iudicium est, sacerdotes, quoniam laqueus facti estis speculationi et rete expensum super montemThabor", ubi exponit Bernardus hoc de sacerdotibus qui super sacramentum altaris rete expandunt cupiditatis.

2. Praeterea, sicut habetur Ioan. 2, 15, Dominus ementes et vendentes "eiecit de templo". Qui autem magis sunt ementes et vendentes quam illi qui Sacramentum Eucharistiae exponunt venditioni?

3. Praeterea, Mich. 3, 11 reprehenduntur sacerdotes, qui "in mercede respondebant", secundum aliam litteram, ubi nos habemus "in mercede docebant" ; sed quid est respondere "in mercede" nisi celebrare pro pecuniis?

Sed videtur contrarium. a. "Nemo enim tenetur suis stipendiis militare", sicut habetur XII, quaest. 2, Caritatem, et idem dicit Apostolus ; non ergo tenentur illi laborare in Ecclesia nisi habeant unde sustententur.

[Solutio]: 1-3. Ad quod respondendum quod accipere vel dare pro temporalibus multipliciter dicitur: vel ut sustententur ministri Dei vel ut sit quaedam provocatio ad laudem Dei vel ut ponatur pretium in illis vel ut ponatur finis in illis. Si primo modo, licitum est ei cantare Missam qui non tenetur et desunt ei sumptus, recipiendo denarios, non interveniente pactione nec in hoc habita intentione principali. Et hoc habetur per hoc quod dicit Hieronymus, Super Michaeam. Dicit enim recitando illud quod Saul dixit puero suo: "Quid feremus ad virum Dei" ? et dixit puer: "Ecce inventa est in manu mea quarta pars stateris argentei; demus homini Dei, ut indicet nobis viam nostram" ; et illud quod dicitur III Reg. 14, 3 de uxore Ieroboam, ubi dicitur: "Tolle in manu tua decem panes etcrustulum et vas mellis, et vade ad illum; ipse enim indicabit tibi quid eventurum sit huic puero": "Haec magis in sumptus prophetae quam in prophetiae munera reputanda sunt". Non autem licitum est ut temporalia dentur in pretium: tunc enim est simonia. Et hoc modo intelligitur illud quod dicit Bernardus et illud quod dicit Gregorius, exponens illud de vendentibus et ementibus in templo. Si vero sacerdos habeat sumptus et tenetur ex officio ad illam Missam, exigere propter hoc est simoniacum. Si autem non tenetur ad hoc, sed habet sumptus sufficienter, in speciem mali reputaretur si exigeret, cum dicat Apostolus: "Ab omni speciemala abstinete vos". — Illud autem non est sine gravi offensa quod quidam "pro pecunia aut" ut placeant "saecularibus, praesumunt una die plures facere missas", sicut dicit Alexander Papa. Si tamen imminet necessitas et deest pluralitas sacerdotum, potest "unam" facere "de die et alteram pro defunctis, si necesse sit", ita tamen quod non sumatur ablutio vini, ne solvatur ieiunium, quod requiritur propter reverentiam Sacramenti.

PROBLEMA III.

Utrum liceat dare pecuniam pro anniversaria celebrando vel pro absolutione excammunicatorum.

Deinde quaeritur I. utrum licitum sit dare certos redditus et pacisci pro anniversario celebrando.

II. Similiter quaeritur de illis qui accipiunt pecuniam ab excommunicatis antequam absolvant eos.

Et videtur quod committant simoniam. 1. Ponunt enim impretiabile sub pretio.

Sed videtur contrarium, a. per consuetudinem Ecclesiae et per hoc quod statutae sunt poenae pecuniariae ad correctionem delinquentium.

b. Praeterea, iustum est ut ubi onus est, quod ibi sit emolumentum; onus autem est ecclesiam obligari perpetuo ad celebrandum anniversarium; congruit ergo ut assignetur certum emolumentum.

[Solutio]: 1. Ad quod respondetur quod non est licitum, pactione interveniente, accipere redditus pro anniversario celebrando. Si tamen devotio fidelium est in conferendo redditum, tenetur ecclesia propter devotionem ipsorum fidelium celebrare pro illis pro quibus rogatur.

II. Ad secundum vero dicendum quod non est recipienda vel danda pecunia pro beneficio absolutionis, sicut habetur Extra, De simonia, Ad aures. Si tamen sunt constitutae aliquae poenae ab Ecclesia propter correctionem delinquentium, possunt peti consequenter, non pro ipso beneficio absolutionis, sed ut propter poenam, quam timet, caveat deinceps a delicto. Videndum autem est ne plus adscribatur cupiditati quam correctioni: tunc enim posset esse peccatum.

PROBLEMA IV.

Utrum liceat dare bona temporalia viris religiosis ut orent pro eis.

Deinde quaeritur utrum liceat dare bona temporalia viris religiosis ut orent pro eis.

Et videtur quod non. 1. Oratio enim est res spiritualis: in ea enim petitur Spiritus Sanctus, scilicet donum Spiritus Sancti; sed non est licitum ponere impretiabile sub pretio; ergo non est licitum dare bona temporalia ut orationes fiant.

Contra. a. Dicitur in Luc.: "Facite vobis amicos de mammona iniquitatis" etc. Ergo licitum est dare viris bonis ut orent pro ipso. — Praeterea, licitum est dare temporalia hoc fine ut habeatur Spiritus Sanctus; sed orationes sunt ad impetrandum gratiam aliis; ergo licitum est dare temporalia ad hoc quod viri boni orent pro ipso.

b. Praeterea, licitum est dare temporalia ad hoc quod ematur regnum caelorum. Dicitur enim in Matth. 13, 45: "Simile est regnum caelorum homini negotiatori" etc., et iterum, Prov. ultimo, 16, de muliere forti: "Consideravit agrum, et emit illum" ; per "agrum" autem intelligitur ager Paradisi. Ergo licitum est emere regnum caelorum; sed regnum caelorum multo maius est quam aliquod spirituale in vita praesenti; ergo licitum est multo fortius emere spiritualia in praesenti.

[Solutio]: a. Ad quod respondetur quod licet dare temporalia viris religiosis ut orent pro eis. Haec enim dictio pro non notat ibi rationem appretiationis, sicut cum dicitur do pecuniam pro panno, sed notat rationem provocationis, ut scilicet provocentur in amicitiam spiritualem et per consequens ad orandum pro ipsis, et hoc modo licitum est nec ponitur ibi impretiabile sub pretio temporali.

b. Ad secundum vero dicendum quod licet contingat emere bona aeterna, quia ipsa cadunt sub merito - emere autem illud non aliud est quam mereri: dare enim temporalia ex caritate meritum est - sed gratia prima, qua dantur spiritualia bona, ut in sacramento et huiusmodi, non cadit sub merito; ergo non est simile de prima gratia, quam non potest aliquis mereri ex condigno: unde datio temporalium, quae est extra gratiam, non potest attingere ad eam.

PROBLEMA V

Utrum liceat dare vel recipere pecuniam pro sepultura.

Deinde quaeritur I. utrum licitum sit dare vel recipere pecuniam pro sepultura. Dico autem sepulturam prout est officium quod proprie ad sacerdotem pertinet.

Quod autem licitum sit, videtur a. ex consuetudine diu obtenta in Ecclesia; consuetudo autem, quae ortum habet ex devotione pro huiusmodi, non est abolenda ; ergo licite potest accipi vel dari.

Contra. 1. Dicitur in Extra, De simonia, Non satis, ubi dicitur quod "pro sepultura et chrismatis et olei perceptione nulla cuiusquam pretii exactio attentetur nec sub obtentu cuiusquam consuetudinis suum reatum quis tueatur, quia diuturnitas temporis non minuit peccatum, sed auget".

[Solutio]: Ad quod respondetur per hoc quod dicitur in Extra, De simonia, Ad apostolicam, ex quo accipitur quod sacerdotes non debent aliquid extorquere vel petere ante sepulturam vel pro sepultura: simonia enim esset, sicut habetur in Extra, Cum in Ecclesiae corpore ; [post] sepulturam autem potest petere ex mandato superioris, ubi est huiusmodi consuetudo, et hoc dicitur in illa Decretali, Ad Apostolicam.

II. a. Sicut autem simonia est vendere sepulturam mortuorum, ita simonia est vendere terram benedictam ad sepeliendum mortuos deditam. Unde vituperatur Ephron, qui vendidit Abrahae agrum, "in quo erat speluncaduplex" in qua sepeliebantur mortui, et in signum huius vituperii mutatum est eius nomen; unde, cum primo dictus esset Ephron, postea "dictus est "Ephran"; in quo", ut dicit Hieronymus, "significatur non esse perfectae virtutis qui potuit vendere memorias mortuorum". Videtur ergo quod peccatum simoniacum commiserit.

Sed contra. 1. Totum, quod vendidit, temporale est; non est ergo spirituale nec annexum spirituali; ergo non commisit simoniam.

2. Item, si commisit simoniam, ergo vendidit non vendendum; ergo Abraham emit non emendum; ergo commisit simoniam emendo sicut Ephron vendendo.

3. Item, videtur magis peccasse Abraham quam Ephron, quia Ephron voluit ei dare gratis agrum ad sepeliendum mortuum suum, et Abraham noluit accipere nisi pecunia mediante ; ergo scandalizavit eum, et ita videtur magis peccasse quam Ephron.

[Solutio]: 1-3. Ad hoc dicunt quidam quod Abraham emit quemdam agrum magnum, in quo erat illa magna spelunca, in qua sepeliebantur mortui; unde non peccavit, quia transivit spelunca illa cum universitate, sicut, cum aliquis emit villam, cui annexum est ius patronatus alicuius ecclesiae, non committit simoniam, quia ius patronatus transit cum illa universitate. Sed eadem ratione Ephron non peccavit: vendidit enim agrum et cum illo transivit spelunca. — Quare ergo mutatum est ei nomen? Ad hoc dicebat Praepositinus quod non legitur quod ager ille consecratus fuerit sepulturae vel etiam spelunca illa ad hoc benedicta vel consecrata fuerat, sed antiqui patres in illa spelunca duplici faciebant se sepeliri, sperantes se resurrecturos esse cum Filio Dei. Et dicebatur illa "spelunca duplex", quia duas habebat mansiones: unam superiorem, in qua sepeliebantur viri, et aliam inferiorem, in qua feminae. Unde, cum non esset terra illa benedicta, "nonpeccavit Abraham emendo nec Ephron vendendo". Mutatum tamen est ei nomen, quia descendit a statu perfectionis ad statum imperfectionis: prius enim voluit dare gratis, quod est perfectorum, et postea vendidit carissime. "Unde primo dicebatur "Ephron", id est confirmatus et perfectus, et postea dictus est "Ephran", id est infirmus et imperfectus". — Eadem est ratio mutationis nominis, secundum aliam solutionem quae dicit quod spelunca transivit cum universitate. Sicut autem simonia est vendere terram benedictam, non propter terram, sed propter benedictionem, quae spiritualis est, ita simonia est in quibusdam minimis. Unde simonia est vendere panem benedictum et aquam benedictam: spiritualis enim est et delet multa venialia.

ARTICULUS II.

De annexa spirituali.

PROBLEMA I

De venditione iuris percipiendi decimas.

Secundo quaeritur de simonia quae consistit in vendendo annexum spirituali.

I. Et primo de iure percipiendi decimas. Circa quod quaeritur utrum licitum sit vendere ius percipiendi decimas aut committatur simonia.

Et videtur quod non committatur simonia. 1. Milites enim habent ius percipiendi particampum, et ius illud dicitur terrenum. Est autem particampum decima vel undecima vel duodecima pars gelimarum secundum diversas consuetudines diversarum regionum. Possunt ergo milites habere ius percipiendi decimas; ergo non est simonia, cum non ponatur ibi spirituale sub pretio.

Contra. a. Ius percipiendi decimas est annexum spirituali, scilicet Ordini: soli enim clerici habent ius percipiendi decimas, sicut habetur ex Concilio Lateranensi: "Prohibemus ne laici, decimas cum animarum suarum periculo detinentes, in alios laicos valeant transferre". Sed simonia est voluntas emendi vel vendendi spirituale vel annexum spirituali ; ergo simoniacum est vendere vel emere ius percipiendi decimas.

II. Item, quaeritur utrum possint vendi decimae laicis sine simonia.

Et videtur quod non. 1. Dicit enim Gregorius, I, quaest. 3, Pervenit quod: "Si quis amodoepiscopus inventus fuerit, qui decimas atque Christianorum oblationes [conferat] laicalibuspersonis militum sive servitorum, divini praecepti transgressor inter maximos haereticos et antichristos habeatur; et, sicutNicaena synodus de simoniacis censuit, et qui dat episcopus et qui recipiunt pro pretio vel beneficio aeternis ignibus deputentur". Simile dicit Paschalis consequenter.

Contra. a. Fructus decimarum sunt res temporales; res autem temporales emi possunt et vendi sine simonia; ergo non est simoniacum vendere vel emere decimas.

III. Deinde quaeritur utrum laici possint percipere oblationes datas ecclesiis.

Et videtur quod non. 1. Dicit enim Damasus: "Oblationes, quae intra sanctam Ecclesiam offeruntur, nullo modo sub dominio laicorum detineantur".

2. Item, "oblationes, quas Christiani offeruntpro peccatis suis", ad hoc offeruntur ut pro populo oretur; sed non est officium laicorum, sed sacerdotum, orare pro populo; ergo non est licitum ipsis laicis recipere oblationes.

3. Praeterea, "in Veteri Testamento" prohibitum fuit "filiisIsrael", ne comederent "panes sanctos, praeterquam Aaron et filiis eius" ; sed multo nobilius est quod offertur in Nova Lege quam quod offerebatur in Veteri; ergo non est licitum laicis in Novo Testamento recipere "oblationes ecclesiarum".

Contra. a. Oblationes illae in sui substantia sunt res temporales; licitum autem est eis habere dominium rerum temporalium; ergo licitum est percipere oblationes.

IV. Item, quaeritur utrum possint dari decimae in feudum laicis ab Ecclesia.

Et videtur quod sic, 1. per hoc quod dicitur ab Innocentio: "Hoc de illis intelligimus decimis, quae laicis perpetuo sunt in feudum concessae".

2. Praeterea, hoc habet consuetudo plurium terrarum, quae optima est legum interpres.

Contra. a. Habetur in Extra, De decimis, Ad haec, ubi dicitur: "Donationemdecimae, quam abbascuidam laico concessitper successionem tenendam, quoniamsanctuarium Dei iure hereditario possideri non debet", irritam esse censemus.

Respondeo: I. Ad primum respondendum est quod simoniacum est vendere vel emere ius percipiendi decimas. Dico autem ius primarium, quod solis clericis a Domino est concessum; debetur etiam "in signum universalis dominii", quod ipsius Dei est, sicut dicit Hieronymus, Super Malachiam ; praeterea, quia "decimae sunt tributa egentium animarum".

[Ad obiecta]: 1. Ad illud vero quod obicitur in contrarium [dicendum] quod, licet milites habeant ius percipiendi particampum, non tamen habent ius percipiendi decimas, in quantum decimae statutae sunt ut sint "tributa egentium animarum". Potest tamen conveniri cum iis qui tenent terras quod dent domino aliquam certam portionem ipsorum fructuum terrae.

Si vero quaeratur utrum possit transire ius percipiendi decimas cum venditione alicuius villae, in qua percipiuntur decimae, sicut transit ius patronatus cum venditione villae cui est annexum ius patronatus vel illius partis terrae, respondetur quod non est simile. Ius enim percipiendi decimas non est annexum villae vel alicui parti terrae, sed est annexum Ordini clericali; unde sicut Ordo vendi non potest, ita nec ius percipiendi decimas ex consequenti.

II. 1. Ad illud vero quod quaeritur de ipsis decimis, dicendum quod ipsi "fructus possunt" vendi vel emi vel etiam "dari laicis ex causa, sed ius decimale nequaquam". Illud autem, quod dicit Gregorius, de iure decimali intelligitur, non de ipsis fructibus: fructus enim possunt concedi ex causa ipsis militibus ab Ecclesia auctoritate praelati, propter defensionem Ecclesiae vel in favorem christianitatis, sicut concedebantur militibus quibusdam in regno Aragoniae, ut decimas omnium locorum, quae possent perquirere expellendo paganos, perciperent. Sed, si hoc est, non percipiunt eas perpetuo de iure communi, sed ex privilegio et ex concessione Ecclesiae, quamdiu exstat causa. Si enim Ecclesia postea enormiter gravaretur vel -non iuvarent Ecclesiam, sed impugnarent vel privilegio abuterentur, non perciperent licite ipsas decimas.

III. Ad id vero quod quaeritur de oblationibus, dicendum est quod nec habent laici ius percipiendi oblationes ecclesiae nec eorum est percipere illas quae fiunt in altari; possunt tamen eis ex causa dari vel ad reparationem ecclesiae vel ad aliquem usum honestum, ita tamen quod nullum ius vindicetur.

IV. 2. Ad ultimum vero dicendum est quod, secundum quod dicitur in Decretali, decimae non possunt transire in feudum laicalem. Non enim ius proprietatis concessum est ipsis laicis ab Ecclesia, sed ius quoddam percipiendi fructus ad tempus ad tuitionem Ecclesiae, non autem nomine hereditatis. Quod autem in aliquibus partibus transeunt ad heredes, ubi non exstat causa, ex permissione Ecclesiae est propter multitudinem delinquentium, non quod ex hoc eis ius detur.

1. Quod autem obicitur in Decretali quod decimae erant concessae laicis in feudum, intelligendum est ante Concilium. Et hoc datum fuit ab Ecclesia propter Ecclesiae necessitatem ad tempus, ut filii tempore necessitatis perciperent fructus decimarum sicut et patres. Hoc autem ius non fuit mere spirituale: si enim esset mere spirituale, non posset concedi laico manenti huiusmodi.

PROBLEMA II.

Utrum liceat redimere decimas a laicis.

Deinde quaeritur utrum licitum sit redimere decimas a laicis.

1. Cum redimere sit emere, non autem licitum est emere, ergo nec redimere; dicitur enim in Iure: "Sicut emi non potuit, sic nec redimi ecclesia memorata".

2. Praeterea, non possunt permutari cum re temporali; ergo per consequens nec redimi.

3. Praeterea, videntur iniuste possidere laici, secundum quod dicit Gregorius: "Decimas, quas in usum pietatis concessas canonica auctoritas demonstrat, a laicis possideri prohibemus; si vero non reddiderint ecclesiae, sciantse sacrilegii crimen committere". Ergo non possunt vendere; ergo non licet emere ab eis.

[Solutio]: Ad quod respondetur quod possunt redimi, dummodo fiat auctoritate episcopi, ad cuius dispositionem spectant decimae. Multum autem valet auctoritas iudicis in talibus, sicut habetur Extra, De praebendis, Nisi et in Extra, De rerum permutatione, Quaesitum. Possunt etiam recipi in pignore, dummodo non pertineant "ad alias ecclesias": tunc enim est prohibitum, sicut habetur Extra, De decimis, Interdicimus.

[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem dicendum quod, licet non sit licitum simpliciter emere vel vendere, licitum est tamen redimere propter ius quod habet ibi Ecclesia, et illud, quod redimitur, non est nisi propter impedimentum iuris tollendum.

2. Ad secundum vero dicendum quod, licet permutatio non currat inter annexum spirituali ex una parte et temporale pure ex alia parte, sicut habetur Extra, De rerum permutatione, Ad quaestiones, nihilominus tamen potest fieri redemptio. Nec currit illa redemptio inter pure spirituale et temporale ex alia parte — pure enim spirituale non poterat a laico possideri aliquo modo — sed inter temporale, quod obtinere poterat laicus, et temporale: unde temporale redimitur temporali in tali casu.

3. Ad tertium vero respondetur quod, licet post constitutionem Concilii non possint laici contra voluntatem Ecclesiae iuste percipere fructus decimarum, et hoc primitivo iuri Ecclesiae consonat, sicut habetur a Gregorio, tamen qui redimunt, possunt iuste redimere. Hoc autem est quia aliquo tempore ex concessione Ecclesiae propter causam necessariam, interveniente auctoritate superioris, poterant laici ad tempus fructus decimarum percipere, et illud cadit in contractu.

PROBLEMA III.

Utrum episcopo liceat emere decimas ab aliqua vicina ecclesia.

Deinde quaeritur si licitum est episcopo emere decimas ab aliqua vicina ecclesia.

Et videtur quod sic. a. Potest enim "redimeredecimas ab aliquo milite" detinente eas, cum tamen ille non habeat ius verum possidendi eas; multo ergo fortius a vicina ecclesia, cuius sunt illae decimae. - Contra. Dicit Paschalis: "Decimas per pecuniam dare simoniacam haeresim esse nullus fidelium ignorat".

[Solutio]: Ad hoc respondetur quod non est simile. In illis enim decimis, quas detinet laicus, ius habet episcopus, et ideo licet redimere; in aliis vero, quae sunt extra suam dioecesim nec aliquo modo pertinent ad suam dioecesim, non habet ius, et ideo non est licitum emere: non enim emptio vel venditio currit in iis quae sunt mere spiritualia vel annexa spiritualibus.

PROBLEMA IV

Utrum episcopus, dans praebendam causa consanguinitatis, committat simoniam.

Deinde quaeritur utrum episcopus, qui dat praebendam alicui consanguineo tantum causa consanguinitatis, committat simoniam.

Et videtur quod non, a. quia non recipit aliquod temporale in pretium, conferendo spirituale.

Contra. 1. Si aliquis daret praebendas nepotibus ut ipse episcopus haberet fructus illarum praebendarum, simonia esset; similiter, si episcopus daret praebendam alicui ut pater episcopi vel aliquis alius laicus haberet fructus illius praebendae, committeret simoniam; pari ratione, si episcopus conferat consanguineo praebendam intuitu consanguinitatis ut ipse percipiat fructus.

2. Item, simonia contrahitur per amorem pecuniae; pari ergo ratione contrahetur per amorem carnis.

3. item, Beda: "Venditores columbarum sunt qui gradum vel gratiam in Ecclesia spiritualem, quam Domino largiente perceperunt, non simplici intentione, sed cuiuslibet humanae causa retributionis, exercent". Sed illi, qui conferunt praebendas intuitu consanguinitatis, non faciunt intentione simplici nec intuitu Dei, sed respectu alicuius temporalis retributionis; ergo committunt simoniam.

4. Item, dicit Gregorius quod "gravius est" peccatum, cum episcopus confert decimas "consanguineis" ; et determinat esse peccatum simoniae; ergo eadem ratione, si conferantur praebendae consanguineis, erit simoniacum.

[Solutio]: Ad quod respondet Cantor Parisiensis quod erat simoniacum; et praeter triplex munus, cordis, linguae et manus, ponebat munus sanguinis, eo quod tantum reprehendatur in Scriptura aedificatio Ecclesiae "in sanguinibus". — Videtur tamen aliter dicendum quod, licet sit grave peccatum, non tamen est simoniacum; et licet detur annexum spirituali pro re temporali tamquam pro fine vel motivo, non tamen tamquam pro pretio, et ita non est simonia. Si vero opponatur quod non gratis dat, quia non tantum propter Deum, dicendum quod gratis dat quoad hoc quod pro nullo pretio dat.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud vero quod obicitur primo, dicendum quod non est simile. In una enim parte fieret collatio praebendae intuitu pretii, in proposito vero non fit intuitu pretii, quod ipse recipiat. Cum enim confertur consanguineo praebenda ut ipse consanguineus percipiat fructus, in hoc non est inordinatio quod consanguineus percipit fructus post collationem: de iure enim spectat ad ipsum.

2. Ad secundum vero dicendum quod, licet simoniacum sit conferre praebendam amore pecuniae, non tamen amore carnis. Cum enim fit amore pecuniae, intentio est quod aliquid transeat ad ipsum conferentem aliquo modo ab eo cui confertur, non sic autem est cum fit amore carnis, immo ut totum stet in eo cui confertur.

3. Ad tertium dicendum quod illud, quod dicit Beda, intelligitur ubi est retributio humana vel exspectatur propter "gratiam scientiae vel donialicuius": in talibus enim debet esse simplex intentio, nec quaeratur muneris retributio.

4. Ad quartum dicendum quod illud, quod dicit Gregorius, intelligitur ubi dantur decimae consanguineis laicis: tunc enim dicitur esse gravius. Difficilius enim avellitur, et propter pronitatem maiorem patitur ecclesia laesionem.

Utrum ius patronatus possit vendi.

Deinde quaeritur utrum ius patronatus possit vendi.

Et videtur quod sic. 1. Est enim ius quod pertinet ad laicos; ius autem pertinens ad laicos omnino non videtur esse spirituale nec annexum spirituali, cum nihil sit in laico praecedens, quod sit spirituale cui annectatur; ergo licitum est vendere vel emere ius patronatus, quod ad laicos pertinet, secundum quod definitur ius patronatus: potestas praesentandi clericum ad beneficium ecclesiasticum.

Contra. a. In Extra, De iure patronatus, ubi dicitur quod "inconveniens" est vendere "ius patronatus, quod est spirituali annexum".

[Solutio]: Ad quod respondendum quod "ius patronatus per se vendi non potest".

Ad obiectum1. autem in contrarium respondendum est quod annexum spirituali dicitur duabus de causis: vel spirituali scilicet quod praecedit, sicut est de iure percipiendi decimas: hoc enim est annexum ordini clericali, qui est res spiritualis et naturaliter praecedit ius percipiendi; vel potest dici annexum spirituali a parte post, sicut est de iure praesentandi: annectitur enim spirituali et ratione praesentati et ratione eius ad quod praesentatur. Licet enim non sit annexum spirituali eo modo quo ius percipiendi decimas, est tamen annexum secundum alterum modum, et ideo per se vendi non potest.

PROBLENIA VI.

Utrum ius patronatus possit vendi cum universitate.

Deinde quaeritur utrum possit vendi cum universitate.

Et videtur quod non. a. Si enim cum universitate venditur, universum venditur; ergo quaelibet pars illius universi; sed patronatus est pars illius universi; ergo ius patronatus potest vendi; si ergo "ius patronatus per se vendi non potest", non potest vendi in universo.

b. Item, non licet vendi praebendam et villam simul; ergo nec ius patronatus et villam simul.

c. Item, ius patronatus impretiabile est secundum se et multo magis impretiabile est in universo; sicut ergo vendi non debet secundum se, sic nec debet vendi in universo.

Contra. 1. In Extra, De sententia et re iudicata, Cum Bertholdus, ubi dicitur quod "ius patronatus cum universitate transit" ; et Extra, De iure patronatus, Ex litteris, ubi dicitur quod "villa, non excepto iure patronatus, ad firmam" potest concedi, et ex hoc habet ius patronatus.

2. Praeterea, potest concedi in feudum, sicut habetur ibidem, Cum saeculum ; et si potest concedi in feudum, pari ratione poterit vendi tacta venditione villae vel ratione eius per quod acquiritur ius patronatus.

[Solutio]: 1. Ad quod respondetur quod non venditur ius patronatus tamquam pars universi nec per se; ergo nec cum alio vendi potest, sed "transit cum universitate", sicut habetur ex supra dictis. Et si villa, in qua est ius patronatus, propter hoc carius ematur, dicitur esse simonia: tunc enim venditio aliquo modo attingeret ius patronatus.

2. Ad illud vero quod quaeritur utrum possit concedi in feudum: dicendum est quod "transit cum universitate nisi" excipiatur, et ita acquiritur "ius patronatus ratione feudorum emptorum vel alio modo acquisitorum". Per se autem dari in feudum non potest, sicut habetur in eodem, De iure patronatus.

ARTICULUS III.

De iis quae sunt spiritualia et annexa spiritualibus.

PROBLEMA I.

Utrum liceat praedicare pro pecunia.

Tertio quaeritur de iis quae sunt spiritualia et annexa spiritualibus. Et primo quaeritur utrum licitum sit praedicare pro pecunia. Et videtur quod sic. 1. Sicut enim habetur II Cor. 9, 1-15, Paulus praedicabat pro temporalibus, ut fierent collectae sanctis pauperibus, qui erant in Ierusalem, et simile habetor I Cor. ultimo, 1-4. Conta. a. Praedicare est rest spiritualis; spirituale autem non est ponendum sub pretio temporali; ergo non est licitum praedicare pro pretio temporali ; ergo in huiusmodi committitur simonia.

b. Item, Beda: "Qui gratiam in Ecclesia spiritualem, quam Domino largiente perceperunt, non simplici intentione, sed causa humanae retributionis, exercent, "domum"Domini faciunt "domum negotiationis"". Tales ergo simoniam committunt.

[Solutio]: 1. Ad quod respondetur quod non est licitum praedicare pro temporalibus, ut notetur pretium suae praedicationis, sed licitum est praedicare secundaria intentione, ut audientes moveantur ad opera pietatis et sic subveniant aliis: principalis enim intentio est ut propter Deum fiat praedicatio. — Quod autem Apostolus praedicavit pro collectis faciendis, hoc fuit secundario, non quod ibi constitueretur finis principalis nec quod hoc esset pretium suae praedicationis.

PROBLEMA II

Utrum magistri liberalium artium possint vendere suam scientiam.

Deinde quaeritur utrum magistri liberalium artium possint vendere suam scientiam.

Et videtur quod sic. 1. Spirituale enim est quo habetur Spiritus Sanctus vel haberi significatur vel datur ; sed liberalibus artibus nec habetur Spiritus Sanctus nec haberi significatur vel datura; ergo huiusmodi scientiae non sunt spiritualia nec annexa spiritualibus; ergo possunt vendi.

2. Item, Prov. 23, 23 dicitur: "Veritatem eme". Sed quod libere potest emi, potest etiam vendi; ergo huiusmodi scientiae veritatis possunt emi et vendi.

Contra. a. Scientia est donum Dei, quod patet per hoc quod dicitur Exod. 31, 6, super illud: "Posuit Deus in corde suo", ubi dicitur quod scientia est donum Dei, sicut habetur in Interlineari ; sed dona Dei non est licitum vendere; de illis enim dicitur illud Matth. 10, 8: "Gratis accepistis, gratis date" ; ergo non est licitum vendere scientiam.

b. Praeterea, dicitur Prov. 23, 23: "Noli vendere sapientiam et doctrinam et intelligentiam". Ergo ex ipso textu Prov. habetur quod huiusmodi non cadunt sub venditione.

c. Praeterea, dicit lex quod "civilis iuris scientianon est pretio nummario comparanda". Multo fortius nec rationalis scientia.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod simonia est vendere scientiam. Tamen magistri artium pro labore suo possunt pecuniam accipere, scientiam vero gratis debent dare, aliter committerent simoniam.

[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo quod obicit, dicendum quod Spiritus Sanctus habetur duobus modis: ut lux illuminans intellectum, et sic habetur in quacumque scientia; aut ut calor inflammans affectum, et sic habetur per virtutes et sacramenta Ecclesiae.

2. Ad aliud dicendum quod illa auctoritas intelligitur de emptione spirituali. Non enim cognitio veritatis emenda est pecunia, sed eo modo quo docetur Prov. 4, 7: "Principium sapientiae, posside sapientiam", quasi diceret: si vis habere sapientiam, accipe illam, quia ipsa se offert quaerenti ; "si enim quaesieris eam, quasi pecuniam aut thesaurum invenies eam". De ista emptione, Prov. 17, 16: "Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit" ?

PROBLEMA III

Utrum liceat aliquid accipere pro testimonio ferendo.

Deinde quaeritur utrum licitum sit accipere aliquid pro testimonio ferendo vel simonia committatur.

Et videtur quod non committatur simonia, per simile. 1. "Licet enim iurisconsulto vendere rectum consilium", sicut dicit Augustinus, Ad Macedonium ; pari ergo ratione potest ipse testis vendere testimonium, hoc est aliquid accipere pro testimonio ferendo.

Contra. a. Testimonium debitum est; dicit autem Gregorius quod "ementes in templo sunt, qui dum hoc, quod iustum est, solvere proximo nolunt dumque rem debitam facere contemnunt, dato pretio emuntpeccatum". Pari ergo ratione et vendentes sunt qui accipiunt pretium pro eo ad quod tenentur, et ita pro testimonio veritatis.

b. Praeterea, iudicium iustum gratis debet reddi: unde simonia committitur, si pecunia pro iusto iudicio accipiatur; unde Gregorius: "Fraudem Deo perpetrat, quiiustitiam, quam gratis impertire debuit, acceptione pecuniae vendit". Pari ergo ratione potest dici de testimonio.

[Solutio]: Ad quod respondetur quod in causis ecclesiasticis et a personis ecclesiasticis committitur simonia, si vendatur verum testimonium, sicut et si vendatur iustum iudicium; in aliis vero graviter peccatur. Unde Augustinus, Ad Macedonium: "Non ideodebet iudex vendere iustum iudicium aut testis verum testimonium, quia advocatus vendit iustum patrocinium et iurisperitus verum consilium".

Ad obiectum 1. autem dicendum quod non est simile de vero testimonio, et vero consilio. Verum enim testimonium est de ipsa substantia causae terminandae, consilium autem est quoddam exterius adminiculans, sicut est et patrocinium: unde testes compelluntur ad perhibendum testimonium veritati, consiliarii vero non compelluntur ad dandum consilium in causis. — Sed adhuc distinguunt quidam quod in omnibus iis, si scientia vendatur, simoniacum est et maior et minor secundum differentias scientiarum. Pro labore autem potest advocatus vel consiliarius aliquid accipere, cum non teneantur; iudex autem et testis non possunt accipere pro labore in iudicando vel testificando, cum ad illa teneantur.

PrevBack to TopNext