IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 2, C. 7
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 2, C. 7
DE SATISFACTIONE PRO SIMONIA.
Septimo quaeritur de satisfactione, quae est in restitutione. Et quaeritur cui restituenda est pecunia simoniace adepta.
b. Praeterea, dicitur Extra, De simonia, Veniens, quod abbas et monachi compellantur "ad restituendam pecuniam indigne acceptam" ipsi presbytero qui dedit.
[Solutio]: Ad hoc respondetur per distinctionem quod, si ab aliquo beneficiato in ecclesia recepta fuerit pecunia, illi ecclesiae restitui debet in cuius iniuriam data fuerit. Si vero aliquis dederit pecuniam, ut reciperetur in aliquo monasterio, et transferatur illa persona de illo monasterio ad aliud, debet illa pecunia restitui illi monasterio ad quod transfertur, ut, sicut habet onus, ita habeat emolumentum.