Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 2, C. 6

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 2, C. 6

DE CASIBUS IN QUIBUS POTEST DUBITARI UTRUM COMMITTATUR SIMONIA.

Sexto quaeritur de quibusdam casibus in quibus dubitatur utrum sit simonia.

I. Potest autem quaeri utrum simoniacum sit occultare peccatum alterius, cum ad eius officium pertineat revelare, et hoc fiat interventu pecuniae. Et videtur quod. non, 1. per rationem simoniae. Quid enim est spirituale quod hic venditur? Ipsa enim occultatio peccati est, quae fit pro pecunia ; et non est spiritualis res, sed contrarium spirituali; non ergo videtur habere voluntatem studiosam vendendi aliquod spirituale.

Contra. a. Extra, De simonia, Nemo presbyterorum, ubi dicitur quod non tantum interventu pecuniae sive lucri temporalis, sed etiam "pro respectu personae et consanguinitatis aut familiaritatis" occultare publicum peccatum ipsius subditi ipsi "episcopo" vel praelato "est simoniacum".

[Solutio]: Quod concedendum est. Unde, si presbyteri "detrectant innotescere episcopo" subditum publice peccantem incorrigibilem, ex causis supra dictis, simonia committitur. Si vero quaeratur quid sit illud spirituale quod ponitur sub pretio, dicendum est quod hoc est revelatio peccati, ad quam tenebatur ex officio; occultatio autem quae perpetratur, non est illud quod venditur, sed ipsa revelatio quae omittitur.

II. Deinde quaeritur, si aliquis laico, nullum ius habenti in electione, sed malitiose impedienti, det pecuniam vel aliquid aliud ut cesset a tali impedimento, utrum sit simonia.

Et videtur quod sic, a. per hoc quod dicitur Extra, De simonia, De hoc autem, ubi dicitur quod "regemet principes debes inducere, ut si qua, receperunt a praefato episcopo ut eius electioni praestarent assensum, ecclesiae Oxomensi sine diminutione restituant, cum sine gravi salutis suae periculo [ea] retinerenon possint".

Sed contrarium videtur. 1. Dedit enim ut redimeret vexationem suam; licitum autem est redimere vexationem suam ; ergo licitum fuit dare pecuniam ut cessaret a tali impedimento.

[Solutio]: Ad quod respondetur per quamdam distinctionem: aut hoc est postquam ius fuit ei acquisitum, et in illo casu videtur esse licitum redimere vexationem suam, ille tamen peccat accipiendo; aut hoc fuit antequam esset ei ius acquisitum, et tunc non fuit ei licitum dare.

III. Deinde quaeritur utrum episcopi vel alii praelati, qui fructus ecclesiarum vacantium percipiunt et postea conterunt, retenta sibi parte proventuum, utrum committant simoniam.

[Solutio]: Ad quod intelligendum distinctio talis adhibetur: aut ille, "qui dat beneficium ecclesiasticum, percepitproventus ipsius ante donationem" aut non. "Si non percepit, sed ex donatione consequitur ut percipiat", simoniacum reputatur. "Si vero ante donationem percepit proventus", aut "ante donationem constituit ut pro iusta causa et necessaria ad tempus retineantur" aut "convenitcum accipiente beneficium vel cum mediatore ut perciperet proventus tacta donatione". Si primo modo, potuit esse licitum; si secundo modo, reputatur simoniacum, sicut habetur Extra, Ut ecclesiastica beneficia, Ut nostrum, ubi de hoc plane determinatur.

IV. Deinde quaeritur de illo qui offert bona sua ecclesiae simpliciter, "ea tamen intentione" principaliter "ut per bona temporalia, quae offert, spiritualia valeat adipisci", et monasterium non aliter admitteret "illum nisi commoda temporalia reciperet", utrum sit simonia.

[Solutio]: Ad quod responderi potest quod, si ecclesia vel monasterium abundat, et sola intentio iacit hominem simoniacum sive voluntas studiosa reputatur esse simoniacum. Si vero monasterium fuerit paupertate depressum et non sit principalis intentio ad ipsa temporalia, sed secundaria, non creditur esse simonia ; sed, si principaliter ferretur intentio, pro simonia reputatur.

PrevBack to TopNext