Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 3, C. 1

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 3, C. 1

QUID SIT SACRILEGIUM.

Ad primum sic: Definitur sic sacrilegium: Sacrilegium est sacrae rei violatio vel eiusdem usurpatio. Et dicitur sacrilegium quasi sacri laedium, eo quod laedit sacrum.

Sed videtur quod haec definitio non conveniat omni sacrilegio. 1. Dicit enim Hieronymus: "Qui bonis parentum et opibus sustentari possunt, si quod pauperum est accipiunt, sacrilegium proiecto committunt, et per abusionem talium iudicium sibi manducant et bibunt". Sed tale peccatum non est sacrae rei violatio nec eiusdem usurpatio; ergo illa ratio non convenit omni sacrilegio: usurpare autem non videtur, cum hoc fit auctoritate praelati, qui ei contulit.

2. Praeterea, dicitur esse sacrilegium, cum "Iudaeis publica officia" committuntur, sicut habetur in Canone ; tamen non est ibi violatio rei sacrae vel usurpatio.

3. Praeterea, sicut dicit Innocentius: "Committunt sacrilegium, qui contra divinaelegis sanctitatem aut nesciendo committunt aut negligendo violant et offendunt". Ergo illa ratio non est communis omni sacrilegio.

4. Praeterea, dicit Paschalis Papa: "Illi sacrilegi iudicandi sunt, qui violentia vel favore non permittunt ecclesiae regulariter ordinari". Pluribus ergo modis committitur sacrilegium, et ita ratio illa non est communis.

[Solutio]: Ad quod respondendum quod sacrilegium aliquando accipitur proprie, et hoc modo supra definitum est; aliquando vero communiter, et sic accipiebatur in iis quae supra obiciuntur.

[Ad obiecta]: 1. Cum enim dicitur quod illi, "quiaccipiunt quod pauperum est, sacrilegium committunt", ubi alias sufficienter habent, hoc est "cum male dispensant et in malos usus convertunt nec serviunt ecclesiae", a qua accipiunt. "Nemo enim cogitur propriis stipendiis militare", et hoc specialiter attenditur de illa parte quae ad subventionem pauperum est ordinata: tunc enim usurpat ipse rem ecclesiae dicatam, et hoc modo dicitur committere sacrilegium.

2. Ad aliud vero dicendum quod ille dicitur committere sacrilegium, "qui Iudaeis publica officia committit", propter hoc quod consimilis poena fertur in illum sicut in sacrilegum, sicut habetur XVII, quaest. 4, Constituit.

3. Ad illud vero quod obicitur quod illi "committunt sacrilegium, qui contra divinae legis sanctitatem aut nesciendo committunt aut negligendo": respondendum est quod ibi accipitur sacrilegium communiter, non proprie. Uno enim modo dicitur sacrilegus cuiuslibet rei divinae iniuriosus, et sic potest dici hic esse sacrilegium.

PrevBack to TopNext