Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 3, C. 2

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 3, C. 2

QUAE SINT DIFFERENTIAE SACRILEGII.

ARTICULUS I.

Utrum sacrilegium sit rapina.

Secundo quaeritur quae sint differentiae sacrilegit.

Committitur autem sacrilegium quandoque ratione personae, quandoque ratione loci, quandoque ratione rei. Ratione personae, cum quis verberat clericum vel personam religiosam, sicut habetur in Canone, Si quis suadente diabolo. — Ratione loci, cum ecclesiae vel coemiterii immunitas violatur, sicut habetur ab Augustino, Ad Bonifacium: "Novi qua religione semper sis veneratus ecclesiam. Quo instigante furorehominem de ecclesia rapuisti?" — Ratione rei, cum res consecrata vel sacro usui deputata usurpatur, sicut dicit Gregorius: "Sacrilegium estsi quis quod venerabilibus locis relinquitur, pravae voluntatis studiis tentaverit suis compendiisretinere". Et secundum hunc modum dividitur "sacrilegium, quotiens quissacrum violat vel auferendo sacrum de sacro vel sacrum de non sacro vel non sacrum de sacro".

Sed obicitur contra istam differentiam sacrilegii. Videtur enim quod contineatur sub rapina. 1. "Qui enim pecuniam vel res ecclesiae" aufert, pecuniam aufert vel rem aliquam; sicut ergo quod aufertur se habet ad id quod rapitur tamquam inferius ad superius, sic sacrilegium se habebit ad rapinam; erit ergo sacrilegium species rapinae.

Contra. a. Differunt in genere peccatum in Deum et peccatum in proximum; sed rapina est peccatum in proximum, sicut dicit Anacletus: "Qui rapit pecuniam proximi sui iniquitatem operatur". Iniquitas autem est peccatum in proximum, sacrilegium vero sub peccato in Deum continetur ; ergo sacrilegium non est rapina.

[Solutio]: 1. Ad quod respondetur quod, secundum quod rapina proprie sumitur, non est sacrilegium rapina; secundum autem quod com— muniter accipitur rapina, sacrilegium addit circumstantiam, per quam trahitur extra genus illud, et secundum hoc sacrilegium non tantum dicit rapinam, sed etiam alterum genus peccati.

ARTICULUS II.

Utrum sacrilegium sit furtum.

Adhuc etiam quaeritur si sacrilegium sit furtum.

Et videtur quod sic. 1. Dicit enim Augustinus, Super Ioannem: "Peculatus dicitur furtum de re publica, etnon sic iudicatur furtum rei privatae quomodopublicae; quantovehementius iudicandus est fursacrilegus, cum non undecumque tollat, sed de ecclesia; qui autem de ecclesiafuratur, Iudae traditori comparatur".

2. Item, "si quis clericus ecclesiae furtum fecerit, peregrina ei communio tribuatur". Ex quo accipitur quod sacrilegium est furtum.

Contra. a. Differens est poena sacrilegii et furti; ergo differens est culpa: si enim furtum et peculatus ab invicem distinguuntur, multo fortius sacrilegium et furtum ab invicem distinguuntur.

[Solutio]: 1-2. Ad quod respondetur quod sacrilegium, cum latenter accipitur "sacrum de sacro vel non sacrum de sacro" etc. invito domino, furtum potest dici ratione contrectationis rei alienae, ratione vero eius quod dicitur sacrum, sacrilegium perpetratur. Et licet diversa poena statuatur sacrilegii et furti, nihilominus potest unum sub altero contineri: ratione enim conditionis aggravantis alia poena statuitur. Si vero furtum acciperetur "occulta contrectatio rei alienae invito domino" et intelligeretur de rebus pertinentibus ad proximum, non ad Deum, tunc differret furtum a sacrilegio, quemadmodum furtum specialiter dictum differt a peculatu. Peculatus enim est, cum committitur in re romanae civitatis; furtum vero dicitur in rebus privatis. Quod autem sit sacrilegium, cum fit fraus ipsi ecclesiae de facultatibus ecclesiasticis, patet per hoc quod dicitur Extra, De peculio clericorum, ubi dicitur: "Sicut nec suo, ita nec alieno nomine fraudem presbyter de facultatibus ecclesiae facere debet, quoniam hoc est sacrilegium et par crimini Iudae furis, qui sacras oblationes asportabat et furabatur".

ARTICULUS III.

Utrum retinere bona ecclesiae illicite reputetur homicidium.

Deinde quaeritur utrum huiusmodi fraus, quando scilicet retinentur bona ecclesiae illicite, reputetur homicidium.

Et videtur quod sic. 1. Bona ecclesiae sunt bona pauperum ; dicitur autem in Eccli. 34, 25: "Panis egentium vita eorum; qui defraudat illum, homo sanguinis est". Ergo huiusmodi detentio illicita pro homicidio reputatur.

2. Praeterea, dicitur in Canone: "Clerici vel saeculares, qui oblationes parentum, aut donatas aut testamento relictas, retinere perstiterint, aut id, quod ipsi donaverint, crediderint auferendum, velut necatores pauperum, quousque reddiderint, ab ecclesiis excludantur". Ergo huiusmodi peccatum pro homicidio reputatur.

Contra. a. Homicidium prohibetur in praecepto secundae tabulae; huiusmodi autem peccatum, cum sit in iniuriam Dei, ad praeceptum primae tabulae pertinet; ergo differt hoc peccatum ab homicidio.

[Solutio]: Ad quod respondetur quod huiusmodi peccatum non est homicidium.

[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem in contrarium dicendum quod illa auctoritas Eccli. 34, 25 sic intelligitur: ut talis defraudatio non sit homicidium per essentiam, sed sit quaedam dispositio ad homicidium, large sumptum. Qui enim subtrahit indigenti quod est ad necessitatem victus, cum possit subvenire et teneatur, disponit ad homicidium, subtrahendo illud sine quo vita non potest conservari.

2. Ad secundum vero dicendum quod illud, quod dicitur in Canone, in aggravationem ipsius peccati dicitur, non quod illud peccatum essentialiter sit homicidium.

PrevBack to TopNext