Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 1, C. 2

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 1, C. 2

UTRUM HUMANA NATURA SIT LAPSA REPARABILITER VEL IRREPARABILITER.

Consequenter, supposito quod humana natura sit lapsa, quaeritur utrum lapsa sit reparabiliter vel irreparabiliter.

Et in primis ostenditur quod quaelibet culpa mortalis sit irreparabilis sive irremediabilis generaliter; secundo, quod peccatum Adae sit irremediabile.

I. Ad primum sic obicitur. 1. Dicit Anselmus, in libro Cur Deus homo: "Secundum mensuram delicti oportet satisfactionem esse, aliter inordinatum remaneret peccatum; quod esse non potest, quoniam Deusnihil dimittit inordinatum in regno suo". Sed omne peccatum mortale habet quantitatem infinitam, scilicet culpam, quae est infinita; ergo secundum illud exigit Deus satisfactionem infinitam; sed remissio peccati mortalis non est sine satisfactione, sicut dicit Anselmus et communis animorum conceptio; ergo remissio peccati mortalis non potest esse sine satisfactione infinita; sed a nobis non potest esse satisfactio infinita; ergo peccatum mortale in nobis est irremediabile. — Quod autem quantitas culpae mortalis sit infinita, patet, quoniam mortali peccato debetur poena aeterna, quae est infinita; unde Deus punit poena infinita pro ipsa; ergo vel Deus est iniustus puniendo sic pro culpa mortali, vel ponetur quod quantitas eius sit infinita, quantitas autem peccati attenditur quantum ad reatum.

2. Item, ad idem, secundum Anselmum, in eodem libro: Ubi non potest haberi satisfactio, non potest haberi remissio; sed non potest haberi satisfactio nisi fieri possit recompensatio; ergo non potest haberi remissio nisi haberi possit recompensatio; sed non potest fieri recompensatio pro peccato mortali; ergo non potest peccatum mortale remitti. — Quod autem non possit fieri recompensatio pro ipso, patet. Peccans enim mortaliter amisit infinitum bonum; sed nulla recompensatione potest haberi quod ponderet et sit aequale infinito bono; et sicut dicit Anselmus: "Non sufficit pro culpa reddere, quod ablatum est, sed pro iniuria illata plus reddere quam abstulit; unde qui salutemlaedit alterius, non sufficit si salutem restituat, nisi pro illa iniuria aliquid recompenset". Ex quo relinquitur quod non potest fieri recompensatio; ergo nec potest fieri remissio de illo; ergo est irremediabile.

II. Consequenter ostenditur quod peccatum Adae sit irremediabile, etc: 1. Omne peccatum, quod est in Spiritum Sanctum, est irremediabile. Dicit Gregorius quod est peccare in Patrem, est peccare in Filium, est peccare in Spiritum Sanctum; et quia Patri attribuitur potentia, Filio sapientia, Spiritui Sancto bonitas, peccatum in Patrem est ex infirmitate, peccatum in Filium ex ignorantia, sed peccatum in Spiritum Sanctum est ex certa malitia. Sed peccatum ex certa malitia est irremediabile; et peccatum Adae est huiusmodi; ergo est irremediabile. - Quod autem peccatum Adae sit tale, patet, quia non peccavit ex infirmitate, cum nullam haberet infirmitatem eum ad peccatum impellentem ; item, nec ex ignorantia, quia non erat ignorans, sed "spirituali mente praeditus", sicut dicit Augustinus ; unde bene scivit se peccare; ergo peccavit irremediabiliter.

2. Item, hoc idem videtur comparando peccatum hominis ad peccatum angeli. Peccatum enim Adae et peccatum angeli iuerunt proportionalia et in eodem genere, quia uterque peccavit per superbiam: cum homo peccavit appetendo scientiam divinam, angelus peccavit appetendo omnipotentiam. Unde dixit, Isai. 14, 13: "Ascendam in caelum, super astra exaltabo solium meum" etc. Ergo proportionalia sunt peccatum hominis et peccatum angeli in genere peccati.

3. Item, secundum circumstantias, quae sunt liberum arbitrium in utroque, et aversio a Deo et conversio ad commutabile bonum. Liberum enim arbitrium angeli non excedit in infinitum liberum arbitrium hominis; similiter nec aversio aversionem, nec conversio conversionem in infinitum excedit; ergo peccatum unius non excedit peccatum alterius in infinitum; sed peccatum irremediabile excedit in infinitum peccatum remediabile; ergo, si peccatum angeli est irremediabile, videtur quod peccatum hominis, cum proportionale sit, similiter sit irremediabile.

4. Item, hoc idem ostenditur comparando effectum peccati hominis ad effectum peccati angeli. Effectus enim peccati angeli fuit nocere, quia sicut dicit Augustinus, in libro De natura boni, "malum non dicitur nisi quia nocet". Sed plus nocuit peccatum Adae quam peccatum angeli; ergo magis malum; ergo irremediabilius. - Quod autem peccatum Adae plus nocuerit quam peccatum angeli, probatur sic, Rom. 5, 12: "Per unum hominem in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt". Omnibus ergo hominibus nocuit peccatum Adae; sed peccatum angeli non nocuit nisi tantum uni personae, scilicet ipsi personae peccantis; ergo peccatum hominis plus nocuit.

5. Item, hoc idem videtur comparando peccatum ad peccantem. Peccatum angeli dicitur irremediabile; aut ergo quia Deus non potest reparare aut quia impossibile est eum reparari. Non quia Deus non potest reparare ipsum, quia hoc dicere esset contumelia divinae potentiae; ergo hoc est quia non potest reparari. Sed tunc obicitur: nam sicut liberum arbitrium hominis est ad bonum et ad malum, ita et angeli; ergo ita potest poenitere sicut homo; ergo non est maior causa in angelo quam in homine quare peccatum angeli sit irremediabile; ergo si est irremediabile, et peccatum hominis erit irremediabile.

6. Si dicatur quod hoc non est verum, quia liberum arbitrium in homine est secundum conversionem ad bonum et reversionem ad bonum post lapsum, liberum autem arbitrium in angelo est secundum possibilitatem conversionis ad bonum et non reversionis ad bonum post lapsum, propter quod poenitere non potest, et ideo peccatum eius irremediabile est — contra: Facultas liberi arbitrii in angelo dignior est quam in homine, quia est immediatius a Deo, et etiam est angelus dignior creatura quam homo. Sed si in libero arbitrio hominis non possit esse potestas revertendi ad bonum post lapsum, subtrahetur ab ipso dignitas liberi arbitri: hoc enim est de dignitate liberi arbitrii quod sic habeat duplicem potentiam; sed quidquid est dignitatis, datum est angelo et etiam plus quam homini ; ergo est ponere istam duplicem potentiam in libero arbitrio angeli; ergo angelus post lapsum potest reverti ad bonum; ergo culpa eius est remediabilis.

7. Si dicatur quod natura angeli est immutabilis et similiter potentia eius, quia potentia sequitur naturam, et ideo, quando convertitur ad aliquid, immutabiliter se habet ad illud nec potest ipsum detestari et, cum eligit malum, immutabiliter adhaeret illi, et propter hoc peccatum eius est irremediabiie, e contrario vero est de homine - sed contra hoc sic obicitur, quia, sicut Augustinus dicit, eo sunt angeli immutabiles, quo ad Deum convertuntur; ergo per naturam propriam non sunt immutabiles.

[Solutio]: Circa solutionem praesentis quaestionis, absque praeiudicio sententiae melioris, notandum est plures causas concurrere ad irreparabilitaiem angelicae naturae et ad reparabilitatem humanae naturae. Hae autem videntur accipi pluribus modis: quantum ad proprietatem liberi arbitrii. quantum ad conditionem naturae, quantum ad qualitatem peccati, quantum ad ordinem divinae iustitiae et quantum ad congruitatem misericordiae.

Inde, quantum ad proprietatem liberi arbitrii, secundum Augustinum, est "facultas voluntatis et rationis" dupliciter: considerando proprietatem voluntatis et proprietatem rationis. Quantum ad proprietatem voluntatis videbatur secundum aliquos differre homo et angelus, quia liberum arbitrium hominis ante electionem voluntatis et post electionem se habet mutabiliter, liberum arbitrium angeli ante electionem se habet mutabiliter, post electionem vero se habet immutabiliter. Et hac ratione in summo gradu est liberum arbitrium in Deo, in intimo autem gradu est in homine. Si ergo est liberum arbitrium in angelo, necesse est ut sit medio modo se habens. Et ita, cum dicitur liberum arbitrium in Deo immutabiliter se habere ad bonum et ante electionem et post, liberum arbitrium in homine mutabiliter ante et post, ergo liberum arbitrium angeli se habebit medio modo, scilicet mutabiliter ad bonum ante electionem et immutabiliter post: potest enim eligere et non eligere; sed quidquid illud sit, sive bonum sive malum, non potest illud detestari postquam elegerit. Ex quo patet quod non potest poenitere sive per poenitentiam culpam delere, quae est detestatio mali; et ita relinquitur quod culpa eius non potest remitti, sicut culpa hominis. — Item, quantum ad proprietatem rationis patet, quia in libero arbitrio est iudicium de bono, sed differenter in homine et in angelo, quia, sicut dicit Dionysius, "intellectus angeli deiformisest", et hoc est quia supra tempus, et ita accipit totum simul et non hoc post illud vel hoc ex illo, et ideo dicitur angelus intellectualis substantia. Sed intellectus hominis est in tempore, et ita conferendo accipit; unde non accipit totum simul, sed unum post aliud et unum ex alio, sicut ex praemissis accipit conclusionem; et ideo homo dicitur rationalis substantia, quia ratio est virtus collativa unius ex alio. Qualis ergo est comparatio simplicis ad compositum et puncti ad lineam in essendo, talis est comparatio intellectus angelici ad intellectum hominis in intelligendo et in iudicando. Cum ergo iudicium fiat ab intellectu, patet quod angelus secundum statum suae conditionis iudicat de re non in tempore et de re tota simul, et iudicando de ipsa, videt eam totam simul; ergo certissime iudicat. Si ergo peccat in iudicando, patet quod peccat ex certissima malitia; nullo ergo modo potest excusari; ergo eius peccatum est irremediabile. Non autem sic est de homine. Unde cum totam rem non simul videat, potest deci in suo iudicio, et ita, cum peccatum eius aliquo modo possit excusari, non est irremediabile. Unde Gen. 6, 3: "Non permanebitspiritus meus in homine, quia caro est".

Item, quantum ad conditionem naturae, patet quod angelus non est reparabilis sicut homo. Unde Anselmus, II libro Cur Deus homo: "Homo per alium hominem, qui non esset sui generis, nondebuit reparari". Et cum non sint omnes angeli unius generis, patet quod non fuit possibilis haec reparatio in angelo sicut fuit in homine.

Item, quantum ad qualitatem peccati variatur consideratio tripliciter: attendendo genus peccati, attendendo circumstantiam peccati, attendendo occasionem peccati. —— Attendendo genus, tam angelus quam homo peccavit per superbiam, sed differenter. Homo enim peccavit appetendo omnem scientiam Dei, Gen. 3, 5: "Eritis sicut dii, scientes bonum et malum" ; sed angelus peccavit appetendo omnipotentiam, unde Isai. 14, 13: "Ascendam in caelum" etc. In Deo enim sunt duo, scilicet omnipotentia et omnisapientia. Omnipotentiam autem suam nunquam voluit communicare alicui creaturae, quia secundum illam est principium ; quia ergo angelus appetiit esse principium et similis Deo in potentia, propter hoc appetiit illud ad quod nullo modo erat ordinatus; et propter hoc non habet excusationem aliquam, et propter hoc peccatum eius est irremediabile. Scientiam autem omnem vult communicare creaturae: ad illam enim est homo ordinatus in gloria, sed non ad potentiam omnium; unde et Christus, secundum quod homo, non habuit omnipotentiam, sed habuit omniscientiam. Quia ergo summa inordinatio est appetere illud ad quod nulla creatura est ordinata, homo autem erat ordinatus ad scientiam, quam appetebat, ideo peccatum hominis est remediabile, peccatum angeli non, quia illud appetiit quod erat proprium Creatoris. — Item, attendendo circumstantiam peccati, patet differentia. Nam in Adam fuit aliqua ignorantia: nam peccatum, quod erat mortale, credidit veniale, sicut dicit Augustinus ; unde non tantum credidit peccare quantum peccavit; angelus autem non habuit ignorantiam in peccando; intellectus enim hominis carne obumbratus erat, unde defecit a luce veritatis ; propter illam obumbrantiam non poterat ita iudicare de facili, et propter hoc non peccavit in Spiritum Sanctum sicut angelus. Item, habuit propositum poenitendi et petendi veniam de peccato, quod credidit esse veniale, angelus autem non; et propter hoc peccavit in Spiritum Sanctum, homo non, et tale peccatum irremediabile est. — Item, attendendo occasionem peccati, similiter patet quod homo non peccavit seipso, sed alio mediante, scilicet uxore; uxor similiter se ipsa non peccavit, sed suasa a serpente. Iustum ergo videtur ut qui per alium cecidit, per alium relevetur; sed angelus per se ipsum peccavit, et propter hoc per alterum relevari non debuit, nec etiam se ipso potuit, sicut dictum est.

Item, quantum ad congruitatem divinae iustitiae sumitur ratio, quia in homine uno erat tota species humana nec adhuc multiplicata, sed postea multiplicanda in aliis. Sed in angelo peccante non erat tota natura angelica, immo iam tota multiplicata erat. Et propter hoc divinae iustitiae congruum fuit ut non statim puniret vel iudicaret hominem quam cito peccavit, donec species humana multiplicaretur et maxime numerus electorum, et tunc iudicarentur et punirentur qui essent puniendi. Sed statim debuit punire angelum; unde dilatio ista non habuit locum in angelo, sicut in homine. Et propter hoc angelus statim fuit iudicatus, homo vero puniendus iudicabitur post multiplicationem speciei humanae, et hoc erit post mortem iudicio particulari vel in fine post multiplicationem electorum iudicio generali, et tunc nullum erit remedium, sicut nec angeli est modo. Et hoc est quod dicit Damascenus: "Quod est homini mors, hoc est angelo casus".

Item, quantum ad exigentiam divinae misericordiae sumitur alia ratio, et ita sunt in universo octo rationes. Et hoc patet, quia in primo homine erat tota natura humana, ideo ipso perdito tota esset natura perdita et corrupta; sed non esset decens divinae misericordiae et summae bonitati ut naturam rationalem humanam ex toto perire sineret, et ideo non punivit statim primum hominem. Sed corrupto angelo et perdito non est cum illo tota angelica natura perdita et corrupta, quia non tota erat in illo, et quia corruptio angeli fuit corruptio unius personae, ideo non habuit remedium sui peccati sicut homo.

[Ad obiecta]: I. 1. Ad primam rationem, per quam ostenditur quod omne peccatum mortale est irremediabile, dicendum quod irremediabile dicitur tripliciter sicut et invisibile, scilicet negative, privative et contrarie. Irremediabile negative est, quod nullo modo potest remitti; irremediabile privative est, quod non habet aliquid dignum per quod debeat remitti; irremediabile contrarie est, quod habet contrariam dispositionem ad remittendum, cum qua nullo modo potest remitti. Primo modo dicitur irremediabile peccatum angeli et peccatum damnatorum. Tertio modo dicuntur irremissibilia peccata in Spiritum Sanctum, scilicet desperatio, praesumptio, invidentia fraternae gratiae, propositum non poenitendi, peccata ex certa malitia. Ista enim sunt sub dispositionibus contrariis ad remissionem, illis autem ablatis possunt remitti. Unde ad hoc quod Deus remittat desperationem, oportet quod habeatur Spes; et similiter praesumenti exigitur quod habeat timorem quod Deus puniat pro peccatis; similiter autem et peccatum ex certa malitia non habens colorem excusationis, hoc modo dicitur irremissibile. Secundo modo dicitur omne peccatum mortale irremissibile, quia nullum mortale habet aliquid, per quod sit dignum remissione.

2. Ad hoc ergo quod obicitur quod homo non potest satisfacere de peccato mortali: dicendum quod verum est quod de se non habet unde possit satisfacere, nisi Deus det illud. Habet enim posse recipiendi a Deo illud per quod satisfaciat de peccato mortali, scilicet gratiam a Deo: Deus enim semper corda irradiat, paratus dare, unde possumus satisfacere pro peccato mortali. Et cum infinita requiratur satisfactio pro peccato mortali, concedendum quod non posset fieri satisfactio ab homine pro illo, nisi ab infinito bono, quod est Deus, acciperet homo divinam gratiam, per quam fit satisfactio et recompensatio pro peccato mortali.

Et per hoc patet solutio ad ea quae obiciuntur de peccato mortali in generali.

II. 1. Ad illud quod obicitur de peccato Adae dicendum quod peccatum Adae non fuit in Spiritum Sanctum, sed habuit excusationem, scilicet ignorantiam quantitatis peccati.

4. Ad aliud dicendum quod plus nocere dicitur dupliciter, scilicet quantitative vel qualitative. Peccatum ergo Adae plus nocuit quantitative, quia pluribus nocuit; sed non tantum nocuit qualitative quantum peccatum angeli, quia secundum intensionem nocumenti, quod attenditur in irremissibilitate, non tantum nocuit peccatum Adae, et secundum intensionem illam attenditur maioritas nocumenti peccati.

3. Ad aliud dicendum quod liberum arbitrium in homine et in angelo omnino impropertionalia sunt sicut finitum et infinitum, ut dictum est.

5. Ad aliud dicendum quod peccatum angeli dicitur irremissibile, non quia Deus non posset ipsum remittere, sed quia ipsum non potest remitti, tum propter genus peccati, tum propter conditiones et circumstantias dictas; tamen Deus posset ipsum remittere mutando naturam angeli.

6. Ad aliud, quod obicitur quod dignitatis est in homine reverti ad bonum per liberum arbitrium: dicendum quod hoc est verum, sed non esset hoc dignitatis in Deo ut mutaret illud quod elegit per liberum arbitrium divinum; nec etiam in angelo, quia hoc poneret aequalem mutabilitatem naturae in angelo et in homine. Unde hoc non est dignitatis simpliciter, sed solum in subiecto, quod est homo.

PrevBack to TopNext