Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 1, C. 3

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 1, C. 3

UTRUM NECESSE SIT HUMANAM NATURAM REPARARI.

Ostenso quod humana natura sit lapsa et reparabilis, quaeritur utrum necesse sit eam reparari.

Quod ostenditur pluribus modis, 1. primo sic: Sicut dicit Anselmus, in libro Cur Deus homo: "Quodlibetparvum inconveniens Deo sequitur impossibilitas". Idem: "Non decebatut quod Deus de homine proposuerat, penitus annihilaretur". Sed si homo non repararetur, quod Deus de ipso proposuerat penitus annihilaretur ; ergo non decebat ut humana natura non repararetur; sed quodlibet inconveniens Deo sequitur impossibile; ergo impossibile fuit quod non repararetur; ergo necesse fuit eam reparari.

2. Item, Anselmus: "Aut Deus facietde humana natura quod incepit, aut in vanum feciteam naturam possibilem ad beatitudinem". Sed Deus iecit eam possibilem ad beatitudinem ; ergo aut perficiet istam possibilitatem, scilicet quod humana natura perveniat ad beatitudinem, aut in vanum fecit eam; sed nisi repararetur, non posset perfici ista possibilitas in ipsa; ergo in vanum fecisset eam; ergo, cum impossibile sit Deum aliquid facere in vanum, impossibile est quod non reparet naturam humanam; ergo necesse erat quod repararetur.

3. Item, Psalm. 88, 48—49: "Numquid vane constituisti omnes filios hominum? Quis est homo, qui vivet, et non videbit mortem? Eruet animum suum" etc. Sed si hoc, in vanum constituta est humana natura; ergo, cum non conveniat divinae bonitati, necesse est ut reparetur humana natura ad hoc ut posset erui et pervenire ad beatitudinem.

4. Item, Anselmus: "Alienum est a summa bonitate ut ullam creaturam rationalempenitus perire sinat". Si ergo est impossibile quod istud stet quod alienum est a summa bonitate, impossibile est ut sinat perire humanam naturam; sed si non reparetur homo, sinetur perire; necesse est ergo ipsam reparari.

5. Item, quinto ad idem: Omnis artifex operans, qui proposuit aliquid operari, si non consequitur finem suum, aut impotens est aut ignorans aut nolens. Sed Deus est quasi artifex operans humanam naturam ad beatitudinem; ergo, si ipsa non consequitur beatitudinem in aliquo singulari vel individuo eiusdem naturae, aut hoc est ex impotentia sui artificis, scilicet Dei, aut ex ignorantia aut exi eius voluntate. Sed, cum ipse sit omnipotens et summe sapiens, patet quod hoc non est ex eius impotentia nec ex eius ignorantia; similiter nec ex eius voluntate, quia alienum est ab eo ut sinat perire humanam naturam; ipse autem nullo modo vult quod sibi est alienum; ergo potest et scit et vult adimpleri finem sui operis; finis autem sui operis est beatitudo hominis; ergo necesse est quod hunc finem consequatur ; cum igitur hoc non possit esse sine reparatione humanae naturae, necesse est eam reparari.

6. Item, nihil est superfluum in ordine universi ; nulla ergo species est superflua, nec humana nec angelica; sed tota humana natura fuit corrupta et lapsa per peccatum primi hominis, quia in ipso tota fuit potentialiter et originaliter; ergo tota cecidit in ipso; sed tota angelica non sic cecidit, sed mansit eius conditio in parte illa quae stetit; ergo nullo modo consequebatur humana natura illud ad quod facta erat, scilicet beatitudinem, sed angelica in parte consequebatur eam; sed, cum aliqua natura non consequitur illud ad quod creata est, superflua est; ergo, nisi consequeretur humana natura beatitudinem, superflua esset; sed in nulla parte consequeretur eam nisi repararetur; ergo necesse est eam reparari.

7. Item, per rationem sumptam a parte veritatis obicitur sic: Omnipotentis veritatis impossibile est quod non impleatur propositum, quia ipsa est veritas incommutabilis, et impossibile est veritatem immutabilem mentiri; si ergo veritas immutabilis, quae est Deus, immutabiliter proposuit de hoc homine quod beatificaretur, et hoc etiam proposuit temporaliter per Prophetas, ergo sicut impossibile est immutabilem veritatem non implere quod proposuit, ita impossibile est quin natura humana beatificetur; cum ergo hoc non fiat sine reparatione, necesse est quod reparetur.

Ad oppositum obicitur multipliciter, a. primo sic: Anselmus, Cur Deus homo: "Omnis necessitas aut estcoactio aut prohibitio, et convertuntur ista contrarie, sicut necessarium et impossibile; unde sequitur si aliquid cogitur esse, prohibetur non esse, vel si aliquid prohibetur esse, cogitur non esse". Si ergo in Deum non cadit coactio vel prohibitio, ergo in Deum nulla cadit necessitas; ergo non est necessitas reparationis hominis ex parte primae causae. Similiter nec ex parte creaturae, scilicet hominis, est aliqua necessitas; ergo non est necesse ex aliqua parte quod reparetur.

b. Item, Anselmus: "Si necesse est ut Deusfaciat de humana natura quod incepit, ne aliter quam deceat facere videatur, ergo cogitur necessitate vitandi indecentiam, ut procuret salutem humanam" ; ergo, si impossibile est ut Deus cogatur aliqua necessitate vitandi indecentiam, ergo non est necesse ut procuret salutem humanam; sed non fit reparatio a Deo nisi ut procuret salutem humanam; ergo non est necesse ut reparet humanam naturam.

c. Item, ad idem: Omnis necessitas et impossibilitas divinae subiacent voluntati, quia quidquid est, est a divina causa; ergo omnium, quae necessitate sunt, est causa. Et similiter si aliqua immutabiliter se habent ad non esse, illa dicuntur impossibilia; et haec omnia voluntati eius subiacent; ergo voluntas Dei nulli subiacet necessitati; ergo non est necesse Deo procurare salutem humanam per reparationem.

d. Item, Rom. 9, 20: "Numquid dicet lutum figulo: quid me fecisti sic?" Sed sic se habet natura humana ad Deum ut lutum ad figulum, ut ex eo faciat "vas in honorem" vel "in cuntumeliam" ; si ergo nulla necessitate constringitur figulus ut faciat vas ex luto in honorem, ergo nec aliqua necessitate astringitur Deus ut faciat hominem ad beatitudinem; ergo nulla necessitate tenetur illum reparare; non igitur necesse est humanam naturam reparari.

Respondeo: Dicendum quod, cum quaeritur utrum humanam naturam necesse sit reparari, distinguenda est necessitas duplex: quaedam enim est necessitas causae et quaedam causati. Necessarium necessitate causae solum est, istum qui praedestinatus est, salvari; necessarium necessitate causati est ut solem oriri cras, quia est causa ordinata immutabilis ad ortum solis cras, scilicet motus caeli, quae ponit necessitatem in causato. Si ergo loquimur de necessitate causati, dicendum quod non est necesse humanam naturam reparari, quia nulla est necessitas ex parte ipsius ad hoc ut reparetur. Si autem loquamur de necessitate causae, distinguenda est duplex necessitas causae, id est Dei, secundum Anselmum: est enim quaedam necessitas immutabilitatis et est quaedam necessitas inevitabilitatis. Necessitas inevitabilitatis non est ponenda in Deo, quia haec dividitur in coactionem et prohibitionem: haec autem in Deo nullo modo sunt ponenda. Et est necessitas prohibitionis, cum aliquid prohibetur esse inevitabiliter; necessitas coactionis, cum aliquid cogitur esse inevitabiliter. Et haec non ponenda sunt in libero arbitrio; ergo multo fortius nec in Deo; unde non est aliquid quin possit contrarium, si velit. Necessitas autem immutabilitatis ponitur in Deo: hanc enim necessitatem solum habet divina providentia, quia ipse Deus immutabilis est et sua providentia. Sed secundum Anselmum, proprie dicitur necessitas, quae est coactionis et prohibitionis, necessitas autem immutabilitatis proprie non debet dici, sed improprie. Unde dicit Anselmus quod "Deus nihil facit necessitate, quia neccogitur aut prohibetur aliquid facere. Et cum dicimus: Deum facere aliquid necessitate vitandi inhonestatem, quam utique non timet, potius intelligendum estquod hocfacit necessitate servandi honestatem, quaenecessitas non est aliud quam immutabilitas honestatis, et improprie dicitur necessitas in Deo".

Quando ergo quaeritur utrum necesse sit humanam naturam reparari,dicendum quod, si loquamur ex parte causae, quae Deus est, quod ibi est necessitas immutabilitatis solum, licet non proprie dicatur necessitas. Si vero loquamur ex parte causati, creaturae scilicet humanae, neutra necessitas est ibi. Posset tamen dici quod sit tertia necessitas, scilicet indigentiae, et sic bene fuit necessitas ex parte naturae humanae lapsae et reparabilis.

[Ad obiecta]: 1. Ad primam ergo rationem quae ostendit quod necessarium est quod Deus reparet humanam naturam, scilicet quia quodlibet inconveniens Deo est impossibile: dicendum quod sicut est necessitas duplex, ita et impossibilitas duplex. Quaedam enim est impossibilitas coactionis et prohibitionis, scilicet quando aliquid cogitur inevitabiliter non esse vel prohibetur inevitabiliter esse. Et est alia impossibilitas immutabilitatis, et de hac impossibilitate bene procedit ratio, non de prima.

2-4. Ad secundam et tertiam et quartam rationem dicendum quod nihil potest provenire ex parte creaturae, sive bonum fuerit sive malum, quin Deus ordinet illud. Unde dicit Anselmus: "Si ea, quae caeli ambitu continentur, vellent non esse sub caelo, vel elongari a caelo, nullatenus possent nisi sub caelo esse: nec fugere caelum, nisi appropinquando caelo. Nam unde et quoirent, si sub caelo non essent? et quanto magis a qualibet parte caelielongarentur, tanto magis oppositae parti appropinquarent". Similiter est de humana natura respectu divinae providentiae, quia etsi non ordinetur ad beatitudinem, ordinabitur ad supplicium per divinam providentiam. Et hoc est quod dicit Boethius: "Ordo quidem divinae providentiae cuncta complectitur, ut si quis ab assignato ordine recesserit, in alium ordinem relabatur". Et ita Deus nec frustra facit humanam naturam nec in vanum, quia quidquid ipsa faciat, tamen ipse ordinat illam. Unde Anselmus: "Quamvis homo malus et angelus divinae voluntati subiacere nolit et ordini, non tamen eam fugere valet, quia, si vult fugere de sub voluntate iubente, cadit sub voluntate puniente". Et ita, licet homo per divinam misericordiam ad beatitudinem non ordinaretur, si tamen ordinaretur ad supplicium, hoc esset per divinam iustitiam.

5-7. Ad sequentes obiectiones similiter respondendum est.

PrevBack to TopNext