Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 1, C. 4

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 1, C. 4

UTRUM HUMANA NATURA POSSIT REPARARI SINE SATISFACTIONE PECCATI PER QUOD LAPSA EST.

Consequenter, determinato an necesse sit humanam naturam reparari, quaeritur an possit reparari sine satisfactione peccati, per quod lapsa est.

Ad quod sic obicitur. a. Et primo est ratio Anselmi ad partem negativam talis: "Peccatum, si non punitur, inordinatum dimittitur", quia sicut virtus ordinatur ad gloriam, ita peccatum ad poenam. Unde dicit Augustinus quod "peccantes in suppliciis ordinantur". Sed Deum non decet aliquid inordinatum dimittere in regno suo; ergo non decet ipsum peccatum dimittere impunitum; ergo oportet pro peccato satisfacere vel semper in poena esse; ergo primum.

b. Item, secundum Anselmum: "Si peccatum impunitum dimittitur, similiter esi apud Deum peccanti et non peccanti". Hoc autem Deo non convenit; ergo impossibile est quod dimittat peccatum sine poena; ergo sine satisfactione non potest fieri reparatio.

c. Item, idem Anselmus: "[Quas poenas] si divina sapientia, ubi perversitas rectum ordinem perturbare nititur, nonadderet, fieret in ipsa universitate, quam Deus debet ordinare, magna deformitas". Sed si Deus non ordinaret in sua universitate quae debet ordinare, deficeret a sua dispositione; ergo, ubi perversitas rectum ordinem perturbare nititur, necesse est Deum aliquid facere et addere; sed per peccatum hominis perturbata fuit universitas et ordo rectus, qui erat ad beatitudinem; ergo necesse est Deum aliquid propter peccatum facere aut sequetur deformitas in universitate rerum; illud autem, quod deberet fieri propter peccatum, est satisfactio vel damnatio ; ergo ad reparationem hominis exigitur satisfactio.

d. Item, idem Anselmus: "Si peccatum dimittitur nec punitur, nulli legi subiacet. Ergo liberior est iniustitia quam iustitia, si peccatum ex sola misericordia dimittitur impunitum". Et similiter ex hoc sequitur quod iniustitia sit Deo similis, quia "Deus nulli legi subiacet" ; ergo, cum hoc sit inconveniens et impossibile apud Deum, necesse est quod peccatum legi subiaceat; et si hoc, necesse est quod ad ipsum sequatur damnatio vel fiat pro eo satisfactio.

Ad oppositum sunt rationes. 1. Prima talis: In infinitum excedit miserendo misericordia Dei misericordiam hominis; si ergo misericordia hominis laudatur ex remissione alicuius delicti sine satisfactione, cum ipsa Dei misericordia sit in infinitum laudabilior, debet dimittere peccatum de sua misericordia sine aliqua satisfactione; ergo potest haberi reparatio per remissionem peccati sine satisfactione.

2. Item, idem Anselmus: "Cum Deus omninonobis praecipiat peccantibus in nos dimittere sine satisfactione, videtur hoc ei repugnare ut nobis praecipiat quod ipsum facere non decet". Si ergo non dimittit nobis peccatum sine satisfactione, praecipit nobis aliquid quod ipsum non decet; hoc autem est inconveniens; ergo deberet dimittere peccatum sine satisfactione; ergo deberet fieri reparatio sine satisfactione.

3. Item, idem Anselmus: "Deus liber est etnulli legi subiacet". Ergo, si dimittit peccatum sine aliqua satisfactione, non facit aliquam iniuriam nec facit contra aliquam legem; ergo potest dimittere peccatum sine satisfactione.

4. Item, idem Anselmus: "Nihil Deo benignius excogitari potest". Sed maxima benignitas est in homine ut iniuriam sibi illatam sponte dimittat; ergo, cum in Deo sit summa benignitas, debet dimittere peccatum sine satisfactione; ergo primum.

5. Item, idem Anselmus: Quidquid Deus vult est decens et rectum, quia non vult nisi illud quod est iustum et decens. Si ergo vult dimittere peccatum sine satisfactione, non facit inconveniens vel iniustum, sed iustum et rectum; ergo iuste et recte potest reparare humanam naturam sine satisfactione.

Respondeat: Ad hoc est intelligendum quod indistincte potest concedi passiva, scilicet humana natura non potest reparari sine satisfactione. Sed cum dicitur Deus non potest reparare humanam naturam sine satisfactione, notandum, salvo meliori iudicio, secundum B. Anselmum, quod duobus modis est considerare divinam potentiam, scilicet absolute vel cum ordine. Considerando divinam potentiam absolute, cogitamus quamdam virtutem infinitam, et secundum hunc modum non est determinare divinam potentiam, et conceditur hoc modo quod potest reparare humanam naturam sine peccati satisfactione. Sed considerando ipsam cum ordine, sic eam consideramus in ordine iustitiae et misericordiae, et hoc modo conceditur quod nihil potest facere nisi cum misericordia et iustitia, secundum quod dicit Augustinus, Super Genesim, cum exponit illud quod dixit angelus in persona Dei ad Lot, Gen. 19, 22: "Non possum quidquam facere donec exeas" etc.. "Possum de potentia, sed non possum de iustitia". Si ergo loquamur de potentia Dei primo modo, bene potest peccatum dimittere sine satisfactione. Si autem loquamur de Dei potentia, ut intelligitur ordinata secundum iustitiam et misericordiam, secundum quod dicitur quod Deus potest de iustitia, distinguendum est, quia iustitia Dei idem est quod divina essentia, et cum hoc per iustitiam, quae dicit respectum ad creaturam, connotatur retributio unicuique secundum meritum. Quando ergo quaeritur utrum Deus de iustitia possit dimittere peccatum impunitum, potest referri posse de iustitia ad principale significatum, quod est divina essentia, et tunc idem est posse de iustitia quod posse de potentia, et hoc modo potest. Si autem referatur ad connotatum, dicit Anselmus quod tunc posse de iustitia est posse secundum congruentiam meritorum, et hoc modo dicit idem Anselmus: "Non potest Deus peccatum impunitum sine satisfactione dimittere nec peccator ad beatitudinem, qualem habiturus erat antepeccatum, poterit pervenire".

[Ad obiecta]: 1. Ad primum autem dicendum quod misericordia hominis laudatur in remissione delicti sine satisfactione, cum homo est privata persona; cum autem homo est persona publica, ut iudex, qui est minister iustitiae, vituperabilis est remissio culpae sine satisfactione; propterea, cum Deus sit summus iudex et ordinator iustitiae, ad laudem eius non esset dimittere peccatum sine satisfactione.

2. Ad secundum quod obicitur quod Deus praecipit in nos peccantibus sine satisfactione dimittere etc., dicendum, secundum Anselmum, quod nulla est repugnantia quod Deus praecipiat peccantibus in nos sine satisfactione dimittere, et tamen ipse non dimittat. Nam hoc facit "ut non praesumamus accipere quod solius Dei est", scilicet vindictam iniuriarum, quod non est nostrum, sed solius Dei. "Ad nullum enim pertinet vindictam sumere iniuriarum nisi ad eum qui Dominus est omnium" vel ad iudicem, qui est minister habens potestatem sub ipso ordinatam, et propter hoc praecipit nobis dimittere sine satisfactione, sed ipse debet vindictam facere.

3. Ad tertium dicendum quod "libertas arbitriinon est nisi ad hoc quodexpedit aut quod decet", sicut dicit Anselmus, in libro De libero arbitrio. Unde nulla libertas esset, si diceretur Deus potest facere malum. Si igitur non decet secundum ordinationem rationis iustitiae, ut ostensum est, nec expedit ut Deus dimittat peccatum sine satisfactione, non esset dicenda libertas, si dimitteretur peccatum sine satisfactione.

4. Ad quartum dicendum, secundum Anselmum, quod: non benignitas Dei dicenda est, quae aliquid indecens operatur, et ideo non est benignitas Dei, si sit contra iustitiam aut si ordinet ad indecentiam. Unde sicut iustitia sine misericordia crudelis est et vitiosa, ita benignitas sine iustitia vitiosa est, et ita, si dimitteret peccatum sine satisfactione, ista benignitas esset iniustitia et operaretur ad indecentiam in Deo: unde non esset benignitas. Quod intellige secundum distinctionem praedictam; unde Anselmus: "Non pertinet ad Dei libertatem aut benignitatem, peccantem, qui non solvit Deo, impunitum dimittere".

5. Ad quintum dicendum, secundum Anselmum, quod aliqua sunt, in quibus sequitur si Deus vult hoc, illud est iustum, alia sunt, in quibus non sequitur; sed sequitur si Deus vult hoc, ergo ipse non est Deus vel ipse non est iustus, quia quaedam sunt, quae velle Deum est conveniens, et in talibus sequitur Deus vult hoc, ergo est iustum. Sunt etiam alia, quae velle Deum est inconveniens, ut si vellet esse ignorans et mendax, hoc velle esset ei inconveniens et contra se vellet et iniuste, et ideo in talibus non sequitur Deus vult hoc, ergo hoc est iustum et decens, sed solum in illis quae velle Deum est conveniens. Unde bene sequitur Deus vult ut pluat, ergo hoc est iustum, quia hoc non est inconveniens Deo; velle autem dimittere peccatum sine satisfactione non est conveniens Deo, sicut patet ex praedictis ; unde non sequitur quod illud sit iustum. Unde dicit Anselmus: "Si non decet Deum aliquid inordinate aut iniuste facere, non pertinet ad eius libertatem et benignitatem, peccantem, qui non solvit Deo, impunitum dimittere".

PrevBack to TopNext