Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 1, C. 6

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 1, C. 6

UTRUM SATISFACTIO POSSIT FIERI PER ALIAM CREATURAM.

Demonstrato quod homo non potest satisfacere per se de peccato, per quod lapsa est humana natura, quaeritur utrum satisfactio possit fieri per aliam creaturam. Et quaeruntur duo: Primo, utrum possit fieri per anglicam naturam; secundo, an per aliquam aliam creaturam.

Utrum satisfactio possit fieri per angelicam naturam.

Ad primum obicitur sic: 1. Sumpta propositione quam accipiunt Sancti;: Quia homo cecidit per alium impellentem, conveniens est quod habeat alium relevantem; ergo, cum homo cecidit per angelum impellentem, conveniens est ut habeat angelum relevantem; ergo ut satisfactio fieret per angelum.

2. Item, Rom. 5, 9: "Iustificati in sanguine ipsius" etc., Glossa: "Ut sic iustitia vinceretur diabolus". Quod consequenter explanat: "Quia, cum in Christo nihil dignum morte inveniret, occiditcum tamen, et ideo iustum est ut debitores, quos tenebat, liberi dimittantur". Si ergo haec est ratio quare diabolus iuste perdidit omnes, in quibus dominium habebat ante passionem, quia misit manum in illum, in quo nihil iuris habuit et procuravit eius mortem, ergo cum ista ratio posset servari, si angelus accepisset carnem et diabolus procurasset eius mortem, per angelum de iustitia posset fieri satisfactio.

Contra. a. De ratione iustitiae est ut qui peccavit satisfaciat, quia ille qui obligavit debet solvere debitum; sed in satisfactione pro peccato originali debet servari iustitia; ergo per hominem debet fieri illa satisfactio, non per angelum.

b. Item, reatus peccati originalis obligat totam humanam naturam et omnes illius generis seu naturae ad damnationem aeternam; sed nullus angelus potest ex se aequari toti humanae naturae. Si igitur in satisfactione, sicut dicit Anselmus, oportet fieri restitutio de ablato et emenda de iniuria, et ita illud, per quod fit satisfactio, debet esse maius quam commissum et oportet plus reddere quam fuit ablatum, ergo oportet quod ille, per quem fit satisfactio de peccato originali, sit tantus quod possit aequari toti humanae naturae et quod etiam plus valeat; sed nullus angelus singularis est huiusmodi; ergo per nullum angelum potest fieri satisfactio huiusmodi.

c. Item, si homo reparetur, oportet quod restituatur ad dignitatem illam quam habiturus erat ante peccatum, si non peccasset; sed, si reparetur per angelum, non potest restitui ad illam dignitatem; ergo per angelum non potest nec debet reparari. — Quod autem non posset restitui ad illam dignitatem, quam habiturus erat si non peccasset, si reparetur per angelum, patet, quoniam, si non peccasset, esset aequalis angelis Dei in caelis, et hoc idem nobis promittitur post reparationem et resurrectionem, Matth. 22, 30, Marc. 12, 25, Luc. 20, 36: "Erunt sicut angeli Dei in caelo". Si autem reparetur per angelum, nullo modo poterit pervenire ad illam dignitatem quod sit aequalis angelis, quia homo factus est ad Imaginem et similitudinem Dei, Gen. 1, 26; sed ratione suae reparationis debet homo servitium ei, per quem reparatus est; ergo, si per angelum repararetur, esset ei angelus dominus; hoc autem non decet dignitatem humanam; ergo nullo modo potest esse quod homo per angelum reparetur ad suam dignitatem. Et istae duae rationes fundantur super auctoritatem Anselmi, qui dicit: "Quaecumque aliapersona hominem a morte redimeret, eius servus idem homo recte iudicaretur; quod si esset, nullatenus restauratus esset in illam dignitatem, quam habiturus erat, si non peccasset; cum ipse, qui nonnisi servus Dei et aequalis angelis bonis futurus erat, servus esset eius qui Deus non esset".

[Solutio]: Concedendum igitur, secundum Anselmum et veritatem, quod non potuit homo nec debuit per angelum reparari.

[Ad obiecta]: 1. Ad primam rationem in contrarium dicendum quod idem ordo servatus est in lapsu et in reparatione humani generis, quia sicut ibi fuit consensus mulieris causa peccati malo angelo eidem suggerenti, Gen. 3, 1-14, ita causa reparationis hominis fuit consensus mulieris bono angelo eidem nuntianti, Luc. 1, 38, cui respondit Virgo: "Ecce ancilla Domini" etc.: ad istum enim consensum consecuta est incarnatio, et propter hoc dicitur causa reparationis. Et sic patet qualiter ordo reparationis consequitur ad ordinem lapsus. Unde sicut in lapsu fuit malus angelus suggestor, ita in reparatione fuit bonus angelus nostrae reparationis praedicator.

2. Ad secundam dicendum quod ratio iustitiae in nostra redemptione respicit quod fiat satisfactio; sed de exigentia iustitiae est quod qui peccavit satisfaciat; angelus autem non peccavit, et ideo non esset satisfactum, si per angelum incarnatum fieret satisfactio, quoniam, etsi diabolus mitteret manum in angelum incarnatum, non tamen fieret satisfactio. — Ad illud vero quod obicitur quod diabolus iuste detinebat hominem etc., respondet Anselmus: "Quamvis homo iuste a diabolo torqueretur, ipsum tamen iniuste torquebat; homo namquemeruerat ut puniretur nec ab ullo convenientius quam ab illo cui consenserat ut peccaret; diabolivero nullum meritum erat ut puniret, immo tanto faciebat iniustius, quanto non ad haec amore iustitiae, sed instinctu malitiae, impellebatur ad torquendum".

ARTICULUS II

Utrum possit fieri reparatio humani generis per creaturam aliam ab angelo.

Secundo quaeritur utrum possit fieri reparatio humani generis per creaturam aliam ab angelo.

Ad quod sic obicitur. 1. Augustinus: Divina iustitia non plus exigit in poena quam commissum fuerit in culpa. Si ergo commissum est in culpa Adae a pura creatura, ergo non exiget satisfactionem nisi purae creaturae; ergo pura creatura poterit satisfacere.

2. Item, tota bonitas humani generis est finita, quia ipsa est creata, et omnis creatura est finita; ergo posset inveniri vel creari a Deo pura creatura, per quam posset esse recompensatio bonitatis amissae; ergo in aliqua creatura potest esse aequivalentia bonitatis amissae; ergo per illam potuit fieri reparatio.

Contra. a. Sicut dicunt Sancti, maius est de impio facere pium quam creare caelum et terram; sed per lapsum humani generis omnes ceciderunt in impietatem; ergo ad hoc quod de impiis fiant pii, oportet quod interveniat maior actio quam fuerit creatio caeli et terrae. Si ergo actio maior non potest venire nisi a virtute Creatoris omnipotentis, patet quod per nullam virtutem creaturae potest fieri huiusmodi actio, quae est reparatio humani generis.

b. Item, Anselmus: "Necesse est quod bonitas Dei per incommutabilitatem suam perficiat in homine quod incepit".

c. Item, "hoc nequit fieri", ut fiat hominis reparatio, "nisi sit qui solvat Deo pro peccato hominisaliquid maius quam omne quod praeter Deum est". Ex hoc sequitur "quod ille, qui poterit dare de suo aliquid maius quam omne quodnon est Deus", poterit hanc satisfactionem tacere et non alius; sed nulla creatura potest dare aliquid quod sit maius quam omne quod est praeter Deum nisi Deus solus, "quia nihil est maiusomnium, quae sunt praeter Deum, nisi Deus solus; ergo solum hanc satisfactionem potest facere solus Deus", et non aliqua creatura.

Respondeo: Concedendum quod nulla pura creatura potest hanc satisfactionem facere.

[Ad obiecta]: 1. Ad primam rationem in contrarium dicendum quod quantitas peccati Adae debet attendi quantum ad ista tria: scilicet quantum ad peccantem et quantum ad inordinationem peccati et quantum ad illum in quem peccatur. — Et quod quantitas peccati debeat attendi per comparationem ad illum in quem peccatur, patet, quoniam, si aliquis offenderet regem et militem, plus offenderet offendendo regem quam offendendo militem, et ita quantitas istius offensae attenditur ex parte eius in quem peccatur. Iis ergo modis attendit divina iustitia quantitatem peccati Adae. Licet ergo peccatum Adae, quantum est ex parte peccantis, fuerit solius creaturae, tamen peccavit Adam in bonum infinitum, scilicet in Deum. Item deordinavit et ream fecit totam humanam naturam; ergo secundum istos duos modos ad minus est peccatum Adae infinitum et transcendens omnem humanam creaturam. Si ergo Deus debet exigere in poena quantum commissum est in culpa, patet quod debet exigere poenam infinitam pro peccato Adae; aut si admittat satisfactionem, debet fieri satisfactio a tali persona, in qua sit infinitum bonum et a qua sit ordinatio totius humanae naturae; sed nulla pura creatura est huiusmodi; et propter hoc de iustitia non fuit ut per puram creaturam fieret huiusmodi satisfactio.

2. Ad secundum dicendum quod bonitas creaturae finita est in se, tamen ipsa ordinata est ad infinitum bonum; quando vero ipsum offendit, deordinata est ab illo et est rea infiniti mali. Cum ergo bonitas creaturae sit finita, patet quod nulla creatura pura posset humanae naturae restituere illud, a quo deordinata est per peccatum, quia bonitas creaturae, cum sit finita, non potest recompensare humanae naturae bonitatem infinitam.

Iam igitur habemus quod per Deum debet fieri reparatio, non per aliquam creaturam puram.

PrevBack to TopNext