Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 1, C. 7

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 1, C. 7

UTRUM REPARATIO HUMANI GENERIS DEBEAT FIERI PER HOMINEM DEUM.

Probato quod reparatio humani generis non possit fieri sine satisfactione et quod non possit fieri per hominem purum neque per creaturam aliam, ostendendum est quod debeat fieri per hominem Deum.

Ad quod sic obicitur: 1. Eiusdem virtutis est creare et recreare, scilicet virtutis infinitae; ergo sicut in creatione non intercidit aliquid medium nec unitur Deus in creando alicui creaturae, ergo nec in recreando unietur alicui creaturae, nec debet cadere actio creaturae media ad hoc quod recreet genus humanum; ergo per se debet recreare humanam naturam.

2. Item, solo Verbo voluit Deus creare omnia, Gen. 1, 1: "Dixit et facta sunt" ; ergo solo Verbo non unito alii, debuit reparare; non ergo sequitur quod Verbum caro factum sit ad hoc quod homo reparetur.

3. Item, Anselmus: "Non est sapiens, qui non vult vitare indecentiam, cum possit. Sed miseria, mors, sitis, esuries et passibilitas, ista non decent divinamnaturam; ergo si vellet Deus ista accipere, diceremus ipsum insipientem". Sed ista concomitantur humanam naturam; ergo non decet Deum ut accipiat et uniatur humanae naturae ad hoc quod satisfaciat pro peccato hominis. Et hoc est quod dicit Anselmus ponendo opinionem infidelium: "Si dicitis quod haec omnia non potuit lacere Deus solo iussu, quem cuncta creasse iubendo dicitis, repugnetis vobismetipsis, quia impotentem ipsum facitis". Ecce super hoc fundatur secunda obiectio. Deinde dictis: "Aut si fatemini, quia potuit, sed non voluitnisi hoc modo, quo modo sapientem potestis eum ostendere. quem sine ulla ratione tam indecentia velle pati asseritis?"

Contra. a. Si Deus solo verbo et solo iussu liberasset humanam naturam, ergo liberasset eam per potentiam suam sine satisfactione commissi; ergo dimisisset peccatum hominis impunitum; hoc autem est impossibile; ergo non debet liberare genus humanum per solam potentiam nec per solum iussum. — Quod autem Deus non debuit peccatum dimittere impunitum, patet, quia sicut Deus non potest facere malum, ita non potest aliquid tacete inordinatum; sed peccatum inordinatum non dimittitur nisi satisfactio vel poena sequatur, sicut dicit Anselmus ; ergo non debet dimittere peccatum sine satisfactione.

b. Item, Deus non debet satisfacere, licet possit; solus autem homo inter omnes creaturas debet satisfacere, sed non potest propter quantitatem peccati; ergo necesse est quod satisfaciat Deus, qui potest, et homo, qui debet; ergo debet satisfacere Deus homo, et non solus Deus nec solus homo. Et hoc est quod dicit Anselmus: "Non potest facerehanc satisfactionem nisi Deus, nec eam debetnisi homo, alioquin non satisfaceret homo. Si ergo constat quod necesse est" hominem reparari, "nec hocvalet esse nisi fiat praedicta satisfactio, quam non potest facere nisi Deus nec debet nisi homo, necesse est igitur quod eam faciatDeus homo".

c. Item, ad hoc quod sit satisfactio praedicta, oportet quod sit ab illo qui possit et ab illo qui debet; sed hoc non potest inveniri nec: in solo Deo nec in solo homine, nisi uniatur Deus homini, quia Deus potest sed non debet, homo vero debet sed non potest; ergo oportet quod ille faciat hanc satisfactionem qui sit homo Deus, non alius et alius. Et hoc est quod dicit Anselmus: "Si non sit idem Dens quiet homo, impossibile est quod ambo faciant quod fieri necesse est", scilicet reparationem humanam. "Nam Deus non faciet, quianon debet; nec homo, quia non potest; ut ergo hoc iaciat Deus homo, necesse est ipsum esse perfectum hominem, pertectumDeum, qui hanc satisfactionem facturus est".

[Solutio]: Quod concedendum est, quod hanc satisfactionem requirit necessitas iustitiae, ut fiat per Deum unitum humanae naturae.

[Ad obiecta]: 1. Ad primam rationem in contrarium dicendum quod non est simile omnino de actu creationis et recreationis. Nam actus creationis est solum per rationem potentiae, et cum illa potentia sit infinita et causa sui operis, non exigit aliquam creaturam mediam in creando; immo hoc repugnaret summae potentiae, quod operaretur per medium aliquod, quantum est de ratione potentiae, quia si exigeretur creatura media, iam non esset tota causa suae operationis, et propter hoc in creatione rerum non operatus est Deus per creaturam humanam mediam. Recreatio autem non solum est per rationem potentiae, sed cum hoc per rationem iustitiae, quia in recreatione agitur de dimissione peccati, ad quam de iustitia sequitur satisfactio, sicut probatum est superius ; et quia hanc satis factionem potest facere Deus sed non debet, de se eam debet homo sed non potest, propter hoc oportet quod in recreatione uniatur Deus humanae naturae.

2. Et per hoc patet responsio ad secundum.

3. Ad tertium dicendum quod Deus poenalitates non assumpsit sine ratione, sed summa ratione et altissimo consilio sapientiae Dei. Unde dicit Anselmus: "Nonne videtur satis necessaria ratio, cur haec Deus facere, quae diximus, debuit, quia humanum genus tam pretiosum opus eius omnino perierat? Nec decebat, ut quod Deus de homine proposuerat, penitus annihilaretur; nec eius propositum ad effectum duci poterat, nisi genus humanum ab ipso Creatoresuo taliter liberaretur".

Iam ergo habemus ex praedictis quod per hominem Deum debet fieri reparatio humani generis et satisfactio peccati.

PrevBack to TopNext