Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 4, T. 1, D. 3, M. 3, C. 1

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 4, T. 1, D. 3, M. 3, C. 1

DE PRIMA CAUSA ASSUMPTIONIS DEFECTUUM.

Quantum ad primam causam obicitur hoc modo: 1. In resurrectione gloriosa non erunt huiusmodi deiectus, fames et sitis in corpore, dolor et timor in anima ; ergo per istos defectus non probatur veritas corporis et animae.

2. Item, delectus opponitur veritati, quia non est defectus naturae nisi respectu veritatis naturae ; ergo per istos detectus non probatur veritas naturae.

3. Item, Anselmus, II libro Cur Deus homo, cap. 11: "Si pertineret ad veritatem humanae naturae mortalitas, nunquam posset esse homo, qui esset immortalis; non ergo pertinetad sinceritatemhumanae naturae corruptibilitas sive incorruptibilitas, quoniam neutrum facit aut destruit hominem, sed altera valet ad eius miseriam, altera ad eius beatitudinem".

4. Item, idem, in eodem: "Quoniam nullus est homo, qui non moriatur, idcirco mortale ponitur in hominis definitione a philosophis, qui non crediderunt totum hominem aliquando potuisse aut posse esse immortalem. Quare non sufficit hoc ad monstrandumChristum hominem debere mortalem esse, quia verus homo erat". Ex quo relinquitur quod nec veritas humanae naturae probat mortalitatem nec e converso.

Respondeo: Secundum quod dicitur I Cor. 15, 44-46: "Seminatur corpus animale, surget spirituale, et prius est quodanimale, deinde quod spirituale". Secundum hoc ergo dicendum quod aliud est ostendere veritatem corporis ut est animale, aliud est ostendere veritatem corporis ut est spirituale: primo modo est indigens alimento, secundo modo non; similiter aliud est ostendere veritatem animae ut est unita corpori animali, aliud ut est unita corpori spirituali. Dicendum ergo quod per defectum famis et sitis probatur veritas corporis animalis, non veritas corporis spiritualis; similiter per dolorem et tristitiam probatur veritas animae unitae corpori animali, quamvis non probetur veritas animae unitae corpori spirituali vel ut separatae.

PrevBack to TopNext