Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 4, T. 1, D. 3, M. 3, C. 2

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 4, T. 1, D. 3, M. 3, C. 2

DE SECUNDA CAUSA ASSUMPTIONIS DEFECTUUM.

Consequenter quaeritur de secundo causa, qua dicitur quod "assumpsit simplamvetustatem poenae ut nostram duplam consumeret, id est culpae et poenae".

Ad quod obicitur sic: 1. Si poena passionis Christi fuit sufficiens causat consumptionis culpae et poenae in nobis quantum ad reatum, ergo, Christo passo, tota culpa et poena debet esse consumpta in nobis; cuius videmus contrarium, quia dicit Beda quod quatuor sunt nobis inflicta pro peccato Adae, scilicet infirmitas, ignorantia, malitia, concupiscentia. Ex quo videtur quod non fuerit causa sufficiens nostrae redemptionis.

2. Item, sicut dicit Anselmus, in libro Cur Deus homo: "Ad satisfactionem debitam non sufficit solummodo reddere quod ablatum est, sed pro contumelia illata plus debet reddere quam abstulit". Cum ergo plus sit separatio a Deo per carentiam visionis Dei quam separatio animae a corpore, ergo separatio animae a corpore in morte Christi non satisfaciet pro reatu separationis a Deo et carentiae visionis, quae est per culpam originalem.

3. Item, cum nullum temporale sit proportionale aeterno, reatus autem separationis per culpam originalem erat aeternus, ergo pro illo non poterat satisfacere passio temporalis, cum oporteat esse proportionem satisfactorii ad illud pro quo satisfacit. Et de hoc plenius inferius inquiretur.

Respondeo: Quaedam est causa sufficiens et completa, quae non habet semper effectum sibi coniunctum, sed tempore determinato; et alia est, quae habet semper effectum sibi coniunctum. Verbi gratia, motus solis circa terram est causa eclipsis sufficiens, non tamen quolibet tempore relinquit illum effectum, sed tempore determinato; ignis vero est causa caloris et etiam semper relinquit istum effectum. Dicendum ergo quod passio Christi est causa sufficiens et completa consumptionis poenae et culpae in nobis. Sed distinguendum est, quia poena potest considerari cum reatu separationis a Deo sive carentiae visionis vel sine reatu, secundum quod est materia et exercitium virtutis, prout distinguit B. Gregorius, super Iob 4, 1—9 quod est poena, quae infligitur homini propter reatum peccati, et est poena, quae ordinat ad meritum sive praemium. Dicendum ergo quod passio Christi, sicut causa coniuncta effectui, delet omnem poenam quantum ad reatum in illis, qui suscipiunt sacramentum suae passionis, scilicet Baptismum ; in quantum vero poena est virtutis exercitium, non delet omnem poenam in praesenti, sed delebit in futuro, tempore determinato, "cum corruptibile hoc induet incorruptionem", I Cor. 15, 53.

[Ad obiecta]: 1. Et sic patet solutio ad primum.

2. Ad secundum dicendum quod in poena satisfactoria duo necessaria sunt, scilicet voluntas et poena; nec oportet quod maior sit poena, qua satisfacit, quam poena pro qua satisfacit, sed quod voluntas coniuncta poenae maior sit. Quamvis ergo separatio animae a corpore in morte Christi non fuerit maior poena quam poena separationis a Deo, tamen voluntas coniuncta morti sive separationi animae a corpore maior est; voluntas enim quae est in unione cum Deo, gaudens de separatione animae a corpore, est condigna satisfactio pro separatione a Deo. Non ergo est satisfactoria passio ratione separationis animae a corpore tantum, sed ratione voluntatis separationis, quae excellit poenam originalis peccati. Unde Anselmus: Si a te quaereretur utrum pro toto mundo velles occidere Christum, responderes quod non, quia vita sua fuit nobilissima, similiter et voluntas nobilissima, qua erat existens in unione ad Deum.

3. Ad tertium iam patet responsio, quia sicut in satisfactione ex parte frustra requiritur voluntas et poena - oportet enim quod sit dolor de peccato et quod sit gaudium de poena — ita et in Christo fuit poena passionis in corpore et poena etiam compassionis in dolore pro peccato humani generis cum voluntate maxima patiendi, in quo est complementum satisfactionis; quae quidem voluntas erat respectu sustinendi quamcumque poenam pro peccato humani generis, quae etiam voluntas ad patiendum non erat hominis puri, sed etiam hominis uniti Deo, qui est bonum infinitum; et quia ipsa voluntas est in unione ad infinitum bonum et aeternum, proportionalis est reatui aeterno separationis et infinito.

PrevBack to TopNext