III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 1, M. 2
III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 1, M. 2
De ordine conceptionis.
Consequenter quaeritur de ordine conceptionis, utrum caro Christi prius fuerit concepta quam assumpta. Ad quod respondet Magister, in Sententiis, quod non prius secundum tempus concepta est quam assumpta, sed simul. Sed quaeritur, I. cum praeintelligatur conceptio carnis, quae erit ratio ut non prius conciperetur quam assumeretur.
II. Item, supposito quod non prius secundum tempus sit conceptio quam assumptio, quaeritur tamen quod istorum est prius secundum naturam.
a. Nam, cum conceptio carnis possit intelligi sine assumptione, sed non e converso, prius est naturaliter conceptio quam assumptio.
b. Item, prius est naturaliter sumere quam assumere, quia assumere est ad se sumere et prius est naturaliter esse carnis quam sumptio carnis. Cum ergo conceptio det esse carni, prius est naturaliter conceptio sumptione et assumptione. Contra: 1. In incarnatione fuit operatio divina et operatio creaturae, et prior fuit operatio divina quam operatio creaturae; cum ergo assumere sit operatio Dei, concipere vero operatio Virginis, relinquitur quod prius est naturaliter assumptio conceptione.
III. Item, cum circa incarnationem Verbi accipiantur multi actus, videlicet missio, incarnatio, conceptio, assumptio, unio, factio sive creatio, quae erit istorum differentia?
IV. Item, estne ordo in his actibus secundum prius et posterius tempore aut secundum prius et posterius natura ?
Responsio: 1. Ad primum dicendum quod conceptio non debet praecedere assumptionem tempore, sed simul esse. Et hoc propter tres rationes: prima est, quia tam assumptio quam conceptio sunt actiones ipsius summae potentiae, quae est infinita et cuius virtus est supra tempus, quamvis mediante Virgine concipiente, de qua caro Domini sumpta est; et ideo non convenit ut secundum successionem temporis operetur prius conceptionem et post assumptionem. Secunda ratio est, quia actiones istae sunt gratiae, non naturales; gratia autem elevata est supra tempus et eius operatio, quae est ab ipsa sine nostro arbitrio, sed nutu divino. Tertia ratio est, quia sicut opus primae conditionis absque omni successione temporis fuit in creatione, ita opus recreationis debet esse absque omni successione temporis.
II. Ad secundum dicendum quod secundum naturam prius est conceptio quam assumptio passiva. Est enim assumptio activa, quae est assumentis, et est assumptio passiva, quae est assumpti. Ordine naturae assumpti, prius est assumptum concipi quam assumi, quamvis simul tempore est conceptio cum assumptione passiva; ordine vero naturae assumentis, quae est prior, prius erit assumptio activa conceptione.
III. Ad tertium dicendum quod illi actus sic distinguuntur. Missio enim est personae divinae, scilicet Filii Dei, "In missioneenim intelligitur ratio processionis ab alio cum effectu manifestationis in creatura", ut dicit Augustinus, in libro De Trinitate ; unde missio pertinet ad Filium, non ad divinam naturam. Incarnatio vero pertinet ad divinam naturam, prout est in persona Filii; quia incarnatum esse, idem est quod carni unitum esse, et hoc pertinet ad naturam divinam in persona Filii, in cuius persona natura divina est unita humanae. Conceptio vero pertinet ad naturam humanam; in carne enim proprie concipitur illud quod per generationem educitur; unde caro proprie dicitur concipi. Creatio vero sive tactio pertinet ad humanam naturam in anima; ipsa enim est facta, non infecta sicut divina natura, et creata de nihilo, non sicut caro, quae tacta est de aliquo. Unio vero est naturarum divinae et humanae in persona ; assumptio etenim proprie est personae divinae respectu humanae naturae.
IV. Ordo autem istorum actuum non secundum tempus accipitur, sed secundum rationem intelligentiae. Prius igitur est missio personae in respectu humanae naturae; deinde est conceptio ipsius carnis in Virgine; tertio est creatio sive factio animae cum infusione; quarto est assumptio utriusque ab ipsa persona divina; quinto est unio, quae est terminus assumptionis. Sed, quia unio posset intelligi deitatis ad solam animam, ideo consequitur sexto ioco incarnatio, qua exprimitur unio deitatis non solum ad animam, sed ad carnem in unitate personae.
On this page