III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 1, M. 1, C. 4
III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 1, M. 1, C. 4
DE LOCUTIONE FACTUM SUB LEGE.
1. In Psalmo 1, 2 super illum locum: "Et in Lege Domini" etc., dicit Augustinus: "Aliud estesse sub lege et aliudin lege. Qui est in lege, secundum legem agit", voluntarie obediens legi; "qui autem est sub lege, secundum legem agitur", necessitatis timore coactus. Sed in Christo nulla potuit esse coactio.
3. Item dicit: "Ut redimeret eos qui sub Lege erant" ; ergo si ipse erat sub Lege, ipse erat redempturus se.
Responsio: 1. Esse sub lege dicitur duobus modis: est enim subiectio voluntaria et est subiectio necessitatis. Primo modo, secundum primam fuit sub lege, sed secundum secundam subiectionem non. Unde Glossa, Gal. 4, 5: " "Sub Lege", id est sub onere Legis, sicut sub aliis poenis: non ut ab ea expiaretur, sed ut ab ea liberaret". Unde "factus sub Lege", dicit Glossa: "Ut circumcisus appareat quasi filius Abrahae, signum habens eius cui promissus fuerat, in quo impleta est circumcisio, et itasignum iam cessat".
On this page