III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 1, M. 3, C. 1
III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 1, M. 3, C. 1
DE PRIMA RATIONE QUAE EST OSTENSIO CARITATIS.
Quantum ad primum Augustinus, in Enchiridion: "Cum illam creaturam, quam Virgo concepit et peperit, quamvis ad solam personam Filiipertinentem, tota Trinitas fecerit - neque enim separabilia sunt opera Trinitatis - cur in ea facienda solus Spiritus Sanctus nominandus est? Utquando unus trium in aliquo opere nominatur, universa operari Trinitas in telligatur? ita vere est etexemplis doceri potest". Quaeritur ergo I. utrum caritas sit ratio conceptionis.
Et videtur quod sic: a. Ioan. 3, 16: "Sic Deus dilexit mundum ut Filium suum unigenitum daret", Glossa: "Filium hominis, qui idem est Filius Dei, et dilectione Dei ad hoc missus".
b. Item, Matth. 1, 20: "Quod in ea natum est, de Spiritu Sancto est" etc., Glossa: "Sola caritas fecit eum incarnari".
Contra:1. Ioannes Damascenus: "In assumptione quatuor monstrantur: bonitas, sapientia, potentia, iustitia" ; ergo non solum ratio incarnationis fuit bonitas caritatis, immo sapientiae, potentiae et iustitiae.
Responsio: Ratio incarnationis potest accipi secundum differentem causalitatem. Si enim consideremus causam moventem summam bonitatem ad reparationem humani generis, ratio fuit caritas, secundum quod dicit Ioannes Damascenus: "Monstratur caritas in incarnatione; non despexit proprii plasmatis infirmitatem, sed "vscera eius commota sunt"" etc. Si vero consideremus causam effectivam, ratio fuit demonstratio potentiae, quia, sicut dicit Ioannes Damascenus: "In quo Deus tactus est homo, monstratur infinita Dei virtus". Si consideretur causa formalis sive modus liberationis, ratio fuit summa sapientia, quae, secundum Ioannem Damascenum, "decentissime" excogitavit humanam redemptionem, secundum quod dicitur Iob 26, 12: "Prudentia eius percussit superbum" etc. Si vero consideremus causam finalem incarnationis, quae fuit nostra redemptio, ratio incarnationis fuit iustitia, secundum quod dicitur Matth. 3,15: "Sic decet nos implere amnem iustitiam". Motiva autem causa, quae ex parte Dei attenditur, est prior secundum rationem intelligentiae omnibus aliis, et ideo caritas est prima ratio incarnationis; et ideo dicitur Christus "conceptus de Spiritu Sancto".
II. Consequenter quaeritur, si caritas est ratio incarnationis et ideo dicitur "conceptusde Spiritu Sancto", quare non dicitur conceptus de caritate sicut de Spiritu Sancto.
Respondeo: Dicendum quod Spiritus Sanctus datur et quod Spiritus Sanctus operatur. Datur autem in quantum donum, datur autem in quantum caritas, operatur autem in quantum Spiritus: caritas enim nomen est doni, spiritus autem nomen est potestatis. Et ideo dicitur conceptus de Spiritu Sancto, non tamen de caritate, quia, quamvis Spiritus Sanctus sit amor, non tamen operatur in quantum amor, sed amor est quo operatur. Non congruit ergo dici conceptus de caritate, sed de Spiritu Sancto operante per caritatem.
III. Item, quaeritur qualiter in aliis operibus una nominata persona tres intelliguntur, sicut dicit Augustinus supra.
Dicendum quod in opere primae conditionis, Gen. 1, secundum B. Augustinum, cum dicitur: "Dixit Deus fiatet furtum est, et vidit Deus quod esset bonum" etc., "Pater intelligitur, qui dixit "fiat"; quod autem dicitur "factum est", procul dubio per Verbum; perhoc quod dicitur: "Vidit Deusquod esset bonum", Spiritus Sanctus intelligitur. Et sic tota Trinitas in suis operibus intimatur". Similiter in opere regenerationis, cum baptizabant in nomine Christi, in hoc nomine Christus Pater ungens, et Filius qui ungitur, et Spiritus Sanctus unctio intelligitur.
On this page