Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 1, M. 3, C. 2

III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 1, M. 3, C. 2

DE SECUNDA RATIONE QUAE EST OSTENSIO GRATIAE.

Quantum ad secundam rationem dicit Augustinus: "Profecto modus iste, quo natus est Christus deMaria sicut filius etde Spiritu Sancto nonsicut filius, insinuat nobis gratiam Dei, de qua homonullis praecedentibus meritis, in ipso exordio naturae suae quo essecoepit, Verbo Dei copularetur in tantam personae unitatem, ut idem esset Filius Dei qui filius hominis, et filiushominis qui Filius Dei, [ac sic] in naturae humanae susceptione fieret quodam modoipsa gratia illihomini naturalis, qua nullum possetadmittere peccatum. Quaegratia ideo per Spiritum Sanctum est significata, quia ipse proprie sic est Deus ut sit etiamdonum Dei". Quaeritur ergo utrum nullis praecedentibus meritis univit sibi naturam nostram.

Quod nullis, videtur: a. Ad Titum 2, 11-12: "Apparuit gratia Dei Salvatoris nostriomnibus hominibus erudiens nos". Et loquitur ibi de gratia incarnationis; unde Glossa: "Salvator noster Dei Filius, etsi invisibilis sit in forma Dei, tamen per gratiam apparuit in forma servi". Sed, ut dicit Augustinus, "quod est ex gratia, non est ex meritis".

b. Item, ad Titum 3, 4-5: "Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Deinon ex operibus iustitiae" etc. Loquitur autem ibi Apostolus de benignitate ostensa in incarnatione, unde Glossa ibi: "Cum benignus [et] humanatus Deus Salvator noster apparuit".

c. Item, super illud Psalmi: Respice in testamentum taum, dicit Glossa quod "meminit promissionis, quia merita deiecerunt", et loquitur de promissione incarnationis.

Ex iis patet quod non praecedentibus meritis incarnatus est Filius Dei.

Contra: 1. Psalmus: "Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te". Secundum Glossam hic insinuatur desiderium Prophetae de incarnatione et meritum adimpletionis; primum, cum dicit: "Fiat misericordia tua, Domine, super nos" ; unde Glossa: "Incarnationem desiderat Propheta compleri" ; secundum ibi: "Quemadmodum speravimus in te", unde Glossa: "Quo merito? "Quemadmodum", quasiita fiat et propter hoc fiat, quia "speravimus in te", non inalio". Haec Glossa.

Ex hoc videtur quod meritum fuit respectu incarnationis.

2. Item, Psalmus: "Propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam, dicit Dominus", Glossa: "Appareboin Filio in hoc tempore gratiae". Ex quo patet quod loquitur ibi de incarnatione sive apparitione in carne. Similiter tangitur ibi meritum; unde Glossa ibidem: "Hoc faciam "propter gemitum pauperum", qui de malis gemunt et peccatis conteruntur: nam aliter non essent digni auxilio". Haec Glossa. Haec autem dignitas est merito gemituum et contritionis; ergo etc.

3. Item, qui meretur principale, meretur et illud quod operatur ad illud, ut qui meretur habere domum vel castrum, meretur praeparatorium ad hoc quod sit castrum. Sed sancti Patres ante adventum Christi, eo quod decesserunt in caritate, meruerunt beatitudinem patriae: igitur, cum incarnatio Christi sit cooperatoria beatitudini patriae, antiqui Patres decedentes in caritate meruerunt incarnationem Christi.

4. Item, Ioan. 16, 24: "Petite et accipietis" etc., quod intelligendum est si fiat petitio cum conditionibus efficacibus ad meritum exauditionis, quae sunt pro se, pie, perseveranter, et ad salutem ; meretur igitur oratio digne et modo debito effusa exaudiri. Sed constat quod Patres antiqui affectuosissime desideraverunt adventum Filii Dei in carnem et instantissime illam postulaverunt. Unde Isai. 64, 1: "Utinam disrumperescaelos et descenderes" ; Glossa: "In persona sua et omnium prophetarum adventum Christi desiderantium loquitur Isaias, praevidensadventum Filii". Item, in Psalmo: "Inclina caelos, et descende". Quod autem pie et pro se et perseveranter et ad salutem postulaverunt, manifestum est; igitur meruerunt exaudiri; ergo etc.

Respondeo: Dicendum quod, cum dicit Augustinus quod nullis praecedentibus meritis homo copulatus est Verbo Dei, potest intelligi vel de meritis illius hominis, qui copulatus est Verbo, cuius nulla praecesserunt merita, quia in instanti suae conceptionis copulatus est, et tunc intelligitur nullis praecedentibus meritis, scilicet hominis assumpti: et tunc plana sunt obiecta, quia, licet nulla praeerant illius hominis merita, erant tamen merita Ecclesiae praecedentia. Vel potest intelligi de meritis Ecclesiae; et tunc responderi potest quod est meritum congrui, quod praecessit, et est meritum condigni, quod non praecessit; meritum autem congrui non tollit gratiam.

[Ad obiecta]: 1. Ad quod igitur obicitur de merito spei etc., dicunt quod hoc intelligitur de merito congrui. Non autem videtur haec responsio sufficiens, cum virtutibus meretur ex condigno, secundum quosdam. Propter quod dicendum quod Glossa non dicit quod Propheta meruerit incarnationem merito spei, sed quod desiderabat incarnationem adimpleri. Incarnatio autem non est completa in assumptione humanae naturae, sed in assumptione et reparatione hominis mediante incarnatione, propter quam per se erat dispensatio incarnationis. Ex spe igitur habita ex promissione incarnationis ipsam desiderabat, et ipsa spe merendo eiusdem adimpletionem, petebat dicendo: "Fiat misericordia" etc. Et hoc significat Glossa, quae est: "Incarnationem desideratPropheta compleri, ut perfectus possit esse". Unde petebat esse perfectus ex adimpletione incarnationis.

2. Ad quod obicitur quod digni erant merito gemitus et contritionis, dicendum quod est dignitas congrui, et sic erant digni; et est dignitas condigni, et sic non erant digni.

3. Ad quod obicitur quod qui meretur principale, meretur cooperatorium ad illud, potest dici secundum quosdam, quod beatitudinem patriae non meretur quis ex condigno, sed solum ex congruo. Sed supposito contrario, scilicet quod beati merentur illam ex condigno - quod a nobis sine praeiudicio videtur dicendum, quia caritas illam meretur merito condigni - potest dici quod, licet quis mereatur aliquod principale, non tamen meretur quodlibet cooperatorium ad illud. Poterat enim Dominus contulisse iustis beatitudinem sine cooperatione mediatoris, scilicet Christi hominis. Quia igitur iste modus conferendi non fuit necessarius, non sic meruerunt de condigno beatitudinem; non igitur meruerunt incarnationem Christi quae operabatur illis ipsam beatitudinem.

4. Ad quod obicitur quod meruerunt efficacia orationis etc., dicendum quod antiqui Patres non petebant a Domino incarnationem eius, sed incarnationis accelerationem. Bene enim constitit eis ex promissione iacta Patriarchis et revelatione tacta Prophetis, quod Deus incarnaretur; unde non instabant ad impetrandum incarnationem, sed ad impetrandum accelerationem incarnationis. — Praeterea, una conditionum, quae requiritur ad hoc quod oratio sit efficax, est pro se ; ad hoc autem quod fiat pro se, oportet quod postuletur aliquid obtinendum in ipso petente; hoc autem non fiebat in petitione incarnationis Filii: unde defecit illa conditio orationis efficacis, quae est pro se. Si autem postulassent a Deo plenam beatitudinem mediante incarnatione, non video quare non impetrassent, dummodo concurrissent omnia quae ad efficaciam orationis requiruntur. Unde plena beatitudo mediante incarnatione cadit sub merito orationis ; incarnatio autem nequaquam, quia non dicitur oratio efficax nisi respectu boni habendi in ipso petente: quod notatur per hoc quod dicitur pro se.

PrevBack to TopNext